Page images
PDF
EPUB

Adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur.
Illos porticibus rex accipiebat in amplis;

Aulai medio libabant pocula Bacchi,
355 Impositis auro dapibus, paterasque tenebant.

Iamque dies alterque dies processit, et aurae
Vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro;
His vatem aggredior dictis ac talia quaeso :

“Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, 360 Qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis

Et volucrum linguas et praepetis omina pennae,
Fare age -- namque omnem cursum mihi prospera

dixit
Religio, et cuncti suaserunt numine divi

Italiam petere et terras temptare repostas; 365 Sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno

Prodigium canit, et tristes denuntiat iras,
Obscenamque famem - quae prima pericula vito?
Quidve sequens tantos possim superare labores ?”

Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis, 370 Exorat pacem divum, vittasque resolvit

Sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,
Ipse manu multo suspensum numine ducit,
Atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
“Nate dea,
nam te maioribus ire

per

altum 375 Auspiciis manifesta fides : sic fata deum rex

Sortitur, volvitque vices; is vertitur ordo-
Pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
Aequora et Ausonio possis considere portu,

Expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae 380 Scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.

Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam
Vicinosque, ignare, paras invadere portus,

Longa procul longis via dividit invia terris.

Ante et Trinacria lentandus remus in unda, 385

Et salis Ausonii lustrandum navibus aequor
Infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,
Quam tuta possis urbem componere terra.
Signa tibi dicam ; tu condita mente teneto:

Cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam 390

Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus
Triginta capitum fetus enixa iacebit,
Alba, solo recubans, albi circum ubera nati,
Is locus urbis erit, requies ea certa laborum.

Nec tu mensarum morsus horresce futuros;
395 Fata viam invenient aderitque vocatus Apollo.

“ Has autem terras, Italique hanc litoris oram, Proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu, Effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.

Hic et Narycii posuerunt moenia Locri, 400

Et Sallentinos obsedit milite campos
Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei
Parva Philoctetae subnixa Petelia muro.
Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes

Et positis aris iam vota in litore solves, 405 Purpureo velare comas adopertus amictu,

Ne qua inter sanctos ignes in honore deorum
Hostilis facies occurrat et omina turbet.
Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto:
Hac casti maneant in religione nepotes.

“Ast ubi digressum Siculae te admoverit orae
Ventus et angusti rarescent claustra Pelori,
Laeva tibi tellus et longo laeva petantur
Aequora circuitu ; dextrum fuge litus et undas.

Haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina415 Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas

410

Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
Una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes

Litore diductas angusto interluit aestu. 420 Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis

Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
Erigit alternos et sidera verberat unda.

At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, 425 Ora exsertantem et naves in saxa trahentem.

Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
Pube tenus, postrema immani corpore pistrix
Delphinum caudas utero commissa luporum.

Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni 430 Cessantem, longos et circumflectere cursus,

Quam semel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.

Praeterea, si qua est Heleno prudentia, vati
Si qua fides, animum si veris implet Apollo,
435 Unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum

Praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo :
Iunonis magnae primum prece numen adora;
Iunoni cane vota libens, dominamque potentem

Supplicibus supera donis : sic denique victor 440 Trinacria fines Italos mittere relicta.

“Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem Divinosque lacus et Averna sonantia silvis, Insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima

Fata canit foliisque notas et nomina mandat. 445 Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,

Digerit in numerum atque antro seclusa relinquit.
Illa manent immota locis neque ab ordine cedunt;
Verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus

Impulit et teneras turbavit ianua frondes,
450 Numquam deinde cavo volitantia prendere saxo,

Nec revocare situs aut iungere carmina curat :
Inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,

Quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum 455 Vela vocet possisque sinus implere secundos,

Quin adeas vatem precibusque oracula poscas
Ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
Illa tibi Italiae populos venturaque bella,

Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem, 460 Expediet, cursusque dabit venerata secundos.

Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam."

Quae postquam vates sic ore effatus amico est,

Dona dehinc auro gravia sectoque elephanto 465 Imperat ad naves ferri, stipatque carinis

Ingens argentum, Dodonaeosque lebetas,
Loricam consertam hamis auroque trilicem,
Et conum insignis galeae cristasque comantes,
Arma Neoptolemi. Sunt et sua dona parenti.
Addit equos, additque duces;
Remigium supplet; socios simul instruit armis.

Interea classem velis aptare iubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
Quem Phoebi interpres multo compellat honore:

Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,
Cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
Ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;

Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. 480 Vade," ait, “o felix nati pietate. Quid ultra

Provehor et fando surgentes demoror austros ?”

470

475

Nec minus Andromache, digressu maesta supremo, Fert picturatas auri subtemine vestes

Et Phrygiam Ascanio chlamydem, nec cedit honori, 485 Textilibusque onerat donis, ac talia fatur:

“Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mea

rum

Sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
Coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,

O mihi sola mei super Astyanactis imago. 490 Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;

Et nunc aequali tecum pubesceret aevo.”

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis : “ Vivite felices, quibus est fortuna peracta

Iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
495 Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,

Arva neque Ausoniae semper cedentia retro
Quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis,
Quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,

Auspiciis, et quae fuerint minus obvia Grais. 500 Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva

Intraro gentique meae data moenia cernam,
Cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor

Atque idem casus, unam faciemus utramque
505 Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes."

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
Unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci.

Sternimur optatae gremio telluris ad undam, 510 Sortiti remos, passimque in litore sicco

Corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat;

« PreviousContinue »