Page images
PDF
EPUB

Virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.

Accessi, viridemque ab humo convellere silvam 25 Conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,

Horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos
Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae

Et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
30 Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.

Rursus et alterius lentum convellere vimen
Insequor et causas penitus temptare latentes;
Ater et alterius sequitur de cortice sanguis.

Multa movens animo Nymphas venerabar agrestes 35 Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,

Rite secundarent visus omenque levarent.
Tertia sed postquam maiore hastilia nisu
Aggredior genibusque adversae obluctor harenae -

Eloquar, an sileam ? - gemitus lacrimabilis imo 40 Auditur tumulo, et vox reddita fertur ad aures

“Quid miserum, Aenea, laceras ? iam parce sepulto; Parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia Externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.

Heu! fuge crudeles terras, fuge litus avarum. 45 Nam Polydorus ego. Hic confixum ferrea texit

Telorum seges et iaculis increvit acutis."

Tum vero ancipiti mentem formidine pressus Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.

Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno 50 Infelix Priamus furtim mandarat alendum

Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae cingique urbem obsidione videret.
Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit,

Res Agamemnonias victriciaque arma secutus, 55 Fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro

FRIEZE'S AENEID – 6

Vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
Auri sacra fames ? Postquam pavor ossa reliquit,
Delectos populi ad proceres primumque parentem

Monstra deum refero, et, quae sit sententia, posco. 60 Omnibus idem animus, scelerata excedere terra,

Linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
Aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae,

Caeruleis maestae vittis atraque cupresso, 65 Et circum Iliades crinem de more solutae;

Inferimus tepido spumantia cymbia lacte
Sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro
Condimus, et magna supremum voce ciemus.

Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti
70 Dant maria et lenis crepitans vocat auster in altum,

Deducunt socii naves et litora complent.
Provehimur portu, terraeque urbesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus

Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
75 Quam pius Arcitenens oras et litora circum

Errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
Immotamque coli dedit et contemnere ventos.
Huc feror; haec fessos tuto placidissima portu
Accipit. Egressi veneramur Apollinis urbem.
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,
Vittis et sacra redimitus tempora lauro,
Occurrit; veterem Anchisen adgnoscit amicum.
Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.

Templa dei saxo venerabar structa vetusto : 85 “Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia

fessis
Et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
Pergama, reliquias. Danaum atque immitis Achilli.

80

Quem sequimur ? quove ire iubes, ubi ponere sedes ?

Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.” 90 Vix ea fatus eram : tremere omnia visa repente,

Liminaque laurusque dei, totusque moveri
Mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Summissi petimus terram, et vox fertur ad aures:

“ Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum 95 Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto

Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem.
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis."

Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu 100 Laetitia, et cuncti, quae sint ea moenia, quaerunt,

Quo Phoebus vocet errantes iubeatque reverti.
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
Audite, o proceres,” ait, "et spes discite vestras.

Creta Iovis magni medio iacet insula ponto, 105 Mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.

Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
Maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus ad oras,

Optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces 110 Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.

Hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,
Et iuncti currum dominae subiere leones.

Ergo agite, et, divum ducunt qua iussa, sequamur; 115 Placemus ventos et Cnosia regna petamus.

Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,
Tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.”

Sic fatus, meritos aris mactavit honores,

Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo, 120 Nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.

Fama volat pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem, desertaque litora Cretae,
Hoste vacare domos, sedesque adstare relictas.

Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, 125 Bacchatamque iugis Naxon viridemque Donusam,

Olearon, niveamque Paron sparsasque per aequor
Cycladas et crebris legimus freta concita terris.
Nauticus exoritur vario certamine clamor;

Hortantur socii, Cretam proavosque petamus. 130 Prosequitur surgens a puppi ventus euntes,

Et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
Ergo avidus muros optatae molior urbis,
Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem

Hortor amare focos arcemque attollere tectis. 135

Iamque fere sicco subductae litore puppes;
Conubiis arvisque novis operata iuventus,
Iura domosque dabam : subito cum tabida membris,
Corrupto caeli tractu, miserandaque venit

Arboribusque satisque lues et letifer annus.
140 Linquebant dulces animas, aut aegra trahebant

Corpora; tum steriles exurere Sirius agros ;
Arebant herbae, et victum seges aegra negabat.
Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso

Hortatur pater ire mari, veniamque precari, 145 Quam fessis finem rebus ferat; unde laborum

Temptare auxilium iubeat; quo vertere cursus.

Nox erat, et terris animalia somnus habebat :
Effigies sacrae divum Phrygiique Penates,

Quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis 150 Extuleram, visi ante oculos adstare iacentis

In somnis, multo manifesti lumine, qua se
Plena per insertas fundebat luna fenestras.
Tum sic adfari et curas his demere dictis :

“Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, 155 Hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.

Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti,
Nos tumidum sub te permensi classibus aequor,
Idem venturos tollemus in astra nepotes,

Imperiumque urbi dabimus. Tu moenia magnis 160 Magna para, longumque fugae ne linque laborem.

Mutandae sedes. Non haec tibi litora suasit
Delius aut Cretae iussit considere Apollo.
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

Terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; 165 Oenotri coluere viri ; nunc fama minores

Italiam dixisse ducis de nomine gentem :
Hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus,
Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.

Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti 170 Haud dubitanda refer; Corythum terrasque requirat

Ausonias. Dictaea negat tibi Iuppiter arva."

Talibus attonitus visis et voce deorum
Nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere vultus

Velatasque comas praesentiaque ora videbar; 175 Tum gelidus toto manabat corpore sudor

Corripio e stratis corpus, tendoque supinas
Ad caelum cum voce manus, et munera libo
Intemerata focis. Perfecto laetus honore

Anchisen facio certum, remque ordine pando. 180 Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes,

Seque novo veterum deceptum errore locorum.
Tum memorat: "Nate, Iliacis exercite fatis,
Sola mihi tales casus Cassandra canebat.

Nunc repeto haec generi portendere debita nostro, 185 Et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.

Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros

« PreviousContinue »