Page images
PDF
EPUB

Ingēns āra fuit iūxtāque veterrima laurus,

Incumbēns ārae atque umbra complexa Penātēs. 515 Hic Hecuba et natae nequiquam altāria circum, Praecipitēs ātrā ceu tempestate columbae,

Condensae et dīvum amplexae simulācra sedēbant. Ipsum autem sumptīs Priamum iuvenālibus armis Ut vidit, "Quae mens tam dīra, miserrime coniunx, 520 Impulit his cingi tēlīs? aut quō ruis?" inquit. "Nōn tāli auxiliō nec dēfēnsōribus istīs

Tempus eget; nōn, sī ipse meus nunc adforet Hector. Huc tandem concede; haec āra tuēbitur omnes, Aut moriere simul." Sic ōre effāta recepit 525 Ad sēsē et sacrā longaevum in sēde locāvit.

Ecce autem ēlāpsus Pyrrhi de caede Polītēs, Ūnus nātōrum Priamī, per tēla, per hostēs Porticibus longis fugit, et vacua ātria lūstrat Saucius illum ārdēns īnfēstō vulnere Pyrrhus 530 Insequitur, iam iamque manu tenet et premit hastā. Ut tandem ante oculōs ēvāsit et ōra parentum, Concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.

Hic Priamus, quamquam in mediā iam morte tenētur, Nōn tamen abstinuit, nec vōcī īraeque pepercit: 535 "At tibi pro scelere," exclamat, "prō tālibus ausis, Di, si qua est caelō pietās, quae tālia cūret, Persolvant grātēs dīgnās, et praemia reddant Dēbita, qui nāti cōram mē cernere lētum Fēcisti et patriōs foedāsti fūnere vultūs. 540 At nōn ille, satum quō tē mentīris, Achilles Tālis in hoste fuit Priamō; sed iūra fidemque Supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulcrō Reddidit Hectoreum, mēque in mea rēgna remisit." Sic fātus senior, tēlumque imbelle sine ictu 545 Coniecit, raucō quod prōtinus aere repulsum

Et summō clipei nequiquam umbōne pependit.
Cui Pyrrhus: "Referēs ergō haec et nuntius ībis
Pēlidae genitōri; illi mea tristia facta

Degeneremque Neoptolemum nārrāre mementō.

550 Nunc morere." Hōc dicēns altāria ad ipsa trementem Traxit et in multō lāpsantem sanguine nāti,

.

Implicuitque comam laevā, dextrāque coruscum
Extulit ac lateri capulō tenus abdidit ensem.
Haec finis Priami fātōrum; hic exitus illum
555 Sorte tulit, Trōiam incēnsam et prōlāpsa videntem
Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
Rēgnātōrem Asiae. Iacet ingens litore truncus,
Avulsumque umeris caput, et sine nomine corpus.

At mē tum prīmum saevus circumstetit horror.

560 Obstipui; subiit cārī genitōris imāgō,
Ut regem aequaevum crūdēli vulnere vidi
Vitam exhalantem; subiit deserta Creūsa,
Et direpta domus, et parvi cāsus Iūlī.
Respiciō, et, quae sit me circum cōpia, lūstrō.
565 Dēseruere omnēs dēfessi, et corpora saltū
Ad terram mīsēre aut īgnibus aegra dedēre.
Iamque adeo super ūnus eram, cum līmina Vestae
Servantem et tacitam sēcrētā in sēde latentem
Tyndarida aspiciō; dant clāra incendia lūcem
570 Erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
Illa sibi infēstōs ēversa ob Pergama Teucrōs
Et poenas Danaum et deserti coniugis īrās
Praemetuens, Trōiae et patriae commūnis Erinys,
Abdiderat sēsē atque ārīs invisa sedebat.
575 Exārsēre ignes animō; subit ira cadentem
Ulcisci patriam et scelerātās sūmere poenās.

"Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycēnās

Aspiciet? partōque ibit rēgīna triumphō,

Coniugiumque, domumque, patrēs, nātōsque vidēbit, 580 Īliadum turba et Phrygiis comitāta ministrīs?

Occiderit ferrō Priamus? Trōia arserit īgni?
Dardanium totiens sūdārit sanguine litus?

Nōn ita!

Namque etsi nullum memorabile nōmen Feminea in poenā est nec habet victōria laudem, 585 Exstinxisse nefās tamen et sumpsisse merentes Laudabor poenās, animumque explēsse iuvābit Ultrīcis flammae, et cinerēs satiāsse meōrum."

590

Tālia iactabam, et furiātā mente ferēbar,
Cum mihi sẽ, nōn ante oculis tam clāra, videndam
Obtulit et pūrā per noctem in lūce refulsit
Alma parēns, cōnfessa deam, quālisque vidērī
Caelicolis et quanta solet, dextrāque prehēnsum
Continuit, roseōque haec insuper addidit ōre:

"Nāte, quis indomitās tantus dolor excitat īrās?
595 Quid furis? aut quōnam nostrī tibi cūra recessit?
Nōn prius aspiciēs, ubi fessum aetāte parentem
Liqueris Anchīsēn? superet coniunxne Creūsa,
Ascaniusque puer? quos omnes undique Graiae
Circum errant aciēs, et, nī mea cūra resistat,
600 Iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.
Nōn tibi Tyndaridis faciēs invīsa Lacaenae
Culpātusve Paris; dīvum inclēmentia, dīvum,
Hās ēvertit opēs sternitque a culmine Trōiam.

"Aspice—namque omnem, quae nunc obducta tuenti

605 Mortālēs hebetat vīsūs tibi et ūmida circum
Cālīgat, nūbem ēripiam; tū nē qua parentis
Iussa timē, neu praeceptis parēre recūsā –
Hic ubi disiectās mōlēs āvulsaque saxis
Saxa vidēs mixtōque undantem pulvere fumum,
610 Neptūnus mūrōs mägnōque emōta tridenti

Fundamenta quatit totamque ā sēdibus urbem
Eruit. Hic lunō Scaeãs saevissima portās

Prima tenet, sociumque furēns ā nāvibus āgmen
Ferro accincta vocat.

615 Iam summās arcēs Trītōnia, respice, Pallas
Insedit, nimbō effulgens et Gorgone saeva.
Ipse Pater Danais animōs vīrēsque secundās
Sufficit, ipse deōs in Dardana suscitat arma.
Ēripe, nāte, fugam, finemque impōne labōrī.
620 Nusquam aberō, et tūtum patriō tē līmine sistam.”
Dixerat, et spissīs noctis se condidit umbris.
Apparent dīrae facies inimicaque Troiae
Nūmina māgna deum.

Tum vērō omne mihī vīsum cōnsīdere in īgnēs

625 Ilium et ex imo verti Neptūnia Trōia;

Ac veluti summīs antiquam in montibus ornum
Cum ferrō accisam crēbrīsque bipennibus instant
Eruere agricolae certatim; illa usque minātur
Et tremefacta comam concussō vertice nūtat,
630 Vulneribus dōnec paulatim evicta suprēmum
Congemuit traxitque iugīs āvulsa ruīnam.

Descendō, ac dūcente deō flammam inter et hostes
Expedior; dant tēla locum, flammaeque recedunt.
Atque ubi iam patriae perventum ad līmina sēdis
635 Antiquasque domōs, genitor, quem tollere in altōs
Optābam primum montēs prīmumque petēbam,
Abnegat excisā vītam prōdūcere Trōiā

Exsiliumque patī. “Vōs ō, quibus integer aevi Sanguis" ait "solidaeque suō stant rōbore vīrēs, 640 Vōs agitāte fugam.

Mē si caelicolae voluissent ducere vītam,

Hās mihi servāssent sēdēs. Satis ūna superque
Vidimus excidia et captae superāvimus urbī.

Sic ō, sic positum adfātī discēdite corpus. 645 Ipse manū mortem inveniam; miserēbitur hostis Exuviasque petet; facilis iactūra sepulcrī

650

Iam pridem invīsus dīvīs et inutilis annōs

Dēmoror, ex quō mẽ dīvum pater atque hominum rēx
Fulminis adflāvit ventīs et contigit īgni."

Tālia perstabat memorāns, fixusque manebat.
Nōs contrā effūsi lacrimīs coniunxque Creūsa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
Cuncta pater fātōque urgenti incumbere vellet.
Abnegat, inceptōque et sedibus haeret in isdem.
655 Rūrsus in arma feror, mortemque miserrimus optō,
Nam quod consilium aut quae iam fortūna dabātur?
"Mēne efferre pedem, genitor, tē posse relictō
Spērāsti, tantumque nefās patriō excidit ōre?
Sī nihil ex tantā superīs placet urbe relinquï,
660 Et sedet hōc animō, peritūraeque addere Trōiae
Tēque tuosque iuvat, patet istī iānua lētō;

Iamque aderit multō Priamī dē sanguine Pyrrhus, Nātum ante ōra patris, patrem qui obtruncat ad ārās. Hōc erat, alma parēns, quod mē per tēla, per īgnēs 665 Eripis, ut mediīs hostem in penetrālibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Creūsam Alterum in alterius mactātōs sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma; vocat lūx ultima victōs. Reddite me Danais; sinite instaurāta revisam 670 Proelia. Numquam omnes hodie moriēmur inulti." Hinc ferro accingor rursus clipeōque sinistram Insertabam aptāns mēque extrā tēcta ferēbam. Ecce autem complexa pedes in līmine coniunx Haerebat, parvumque patri tendebat Iūlum: 675 "Si peritūrus abīs, et nōs rape in omnia tecum; Sin aliquam expertus sūmptīs spem pōnis in armīs,

« PreviousContinue »