Page images
PDF
EPUB

Incipio super his : “Iuvenēs, fortissima frūstrā

Pectora, sī võbis audentem extrēma cupido 350 Certa sequi quae sit rēbus fortūna vidētis :

Excessēre omnēs, adytis ārīsque relictīs,
Di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
Incēnsae - moriāmur, et in media arma ruāmus.

Una salūs victis, nūllam spērāre salūtem.” 355

Sic animis iuvenum furor additus. Inde lupi ceu
Raptorēs ātrā in nebulā, quos improba ventris
Exēgit caecās rabios, catulīque relīcti
Faucibus exspectant siccīs, per tēla, per hostēs

Vādimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenēmus 360 Urbis iter; nox ātra cavā circumvolat umbrā.

Quis clādem illius noctis, quis fūnera fando
Explicet, aut possit lacrimīs aequāre laborēs ?
Urbs antiqua ruit, multos domināta per annos;

Plūrima perque viās sternuntur inertia passim 365 Corpora perque domos et rēligiosa deorum

Limina. Nec sõli poenās dant sanguine Teucri;
Quondam etiam victis redit in praecordia virtūs
Victorēsque cadunt Danai.

Crūdēlis ubique
Lūctus, ubique pavor, et plūrima mortis imāgo.

Prīmus sē Danaum, māgnā comitante catervā,
Androgeos offert nõbīs, socia āgmina crēdēns
Inscius, atque ultro verbīs compellat amicis :
“Festīnāte, virī. Nam quae tam sēra morātur

Sēgnitiēs ? alii rapiunt incēnsa feruntque
375 Pergama; vos celsīs nunc primum ā nāvibus ītis.”

Dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur
Fida satis) sēnsit medios dēlāpsus in hostēs.
Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit.

Improvisum asprīs veluti qui sentibus anguem 380 Pressit humī nītēns, trepidusque repente refūgit

370

Attollentem īrās et caerula colla tumentem;
Haud secus Androgeõs visū tremefactus abibat.

Inruimus, dēnsis et circumfundimur armis,

Ignārāsque loci passim et formidine captos 385 Sternimus. Adspīrat primò fortūna labori.

Atque hic successū exsultāns animisque Coroebus
“socii, qua prima" inquit “fortūna salūtis
Mönstrat iter, quāque ostendit sē dextra, sequamur;

Mūtēmus clipeos, Danaumque insignia nõbis 390 Aptēmus. Dolus an virtūs, quis in hoste requirat?

Arma dabunt ipsī.” Sic fātus, deinde comantem
Androgei galeam clipeique insigne decorum
Induitur, laterique Argīvum accommodat ēnsem.

Höc Rīpheus, hoc ipse Dymās omnisque iuventūs 395 Laeta facit; spoliīs sē quisque recentibus armat.

Vadimus immixti Danais haud nūmine nostro,
Multaque per caecam congressi proelia noctem
Conserimus, multos Danaum dēmittimus Orco.
Diffugiunt alii ad nāvēs, et litora cursū
Fida petunt; pars ingentem formidine turpi
Scandunt rūrsus equum et nūtā conduntur in alvo.

Heu nihil invītis fās quemquam fīdere divis!
Ecce trahēbātur passis Priamēia virgo

Crinibus ā templo Cassandra adytisque Minervae, 405 Ad caelum tendēns ārdentia lūmina frūstrā, –

Lumina, nam teneräs arc@bant vincula palmäs.
Non tulit hanc speciem furiātā mente Coroebus,
Et sēsē medium iniēcit peritūrus in āgmen.

Consequimur cūncti et dēnsis incurrimus armis. 410 Hic prīmum ex alto dēlūbrī culmine tēlis

Nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedēs
Armõrum faciē et Grāiārum errore iubārum.

Tum Danai gemitū atque ēreptae virginis īrā

Undique collēcti invādunt, ācerrimus Āiāx, 415 Et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis :

Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eõis
Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti

Spūmeus atque imo Nēreus ciet aequora fundo. 420 Illi etiam, si quos obscūrā nocte per umbram

Fūdimus insidiis tõtāque agitāvimus urbe,
Apparent; primi clipeos mentītaque tēla
Adgnoscunt, atque ora sono discordia sīgnant.

Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus 425 Pēnelei dextrā dīvae armipotentis ad āram Procumbit; cadit et Rīpheus, iūstissimus ūnus

fuit in Teucris et servantissimus aequi (Dis aliter vīsum); pereunt Hypanisque Dymāsque

Confixi ā sociis; nec tē tua plūrima, Panthū, 430 Lābentem pietās nec Apollinis infula tēxit.

Īliaci cinerēs et flamma extrēma meõrum,
Testor, in occāsū vestro nec tēla nec ūllās
Vitāvisse vicēs Danaum, et, si fāta fuissent,

Ut caderem, meruisse manū. Dīvellimur inde : 435 Iphitus et Peliās mēcum, quorum Iphitus aevo

Iam gravior, Peliās et vulnere tardus Ulixi;
Protinus ad sēdēs Priami clāmõre vocātī.

Hic vērā ingentem pūgnam, ceu cētera nūsquam
Bella forent, nūllī tātā morerentur in urbe;
Sic Mārtem indomitum, Danaosque ad tēcta ruentēs
Cernimus, obsessumque āctā testūdine līmen.
Haerent pārietibus scālae, postēsque sub ipsos
Nītuntur gradibus, clipeõsque ad tēla sinistrīs

Protēcti obiciunt, prēnsant fastīgia dextrīs. 445 Dardanidae contrā turrēs ac tēcta domorum

Culmina convellunt - his sē, quando ultima cernunt,

440

Extrēmā iam in morte parant dēfendere tēlis –
Aurātāsque trabēs, veterum decora alta parentum,

Dēvolvunt; alii strictīs mūcrônibus imās
450 Obsēdēre forēs; hās servant āgmine dēnso.

Instaurāti animī, rēgis succurrere tēctīs,
Auxilioque levāre viros, vimque addere victīs.

Līmen erat caecaeque forēs et pervius ūsus

Tēctorum inter sē Priamī, postēsque relicti
455 A tergo, infēlix quā sē, dum rēgna manēbant,

Saepius Andromachē ferre incomitāta solēbat
Ad soceros, et avā puerum Astyanacta trahēbat.
Evādā ad summi fastīgia culminis, unde

Tēla manū miserī iactābant inrita Teucri.
460 Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra

Eductam tēctis, unde omnis Troia vidēri
Et Danaum solitae nāvēs et Achāia castra,
Aggressi ferro circum, quā summa labantēs

Iūnctūrās tabulāta dabant, convellimus altis
465 Sēdibus, impulimusque; ea lāpsa repente ruinam

Cum sonitū trahit et Danaum super āgmina lātē
Incidit. Ast alii subeunt, nec saxa, nec ūllum
Tēlõrum intereā cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primoque in līmine Pyrrhus 470 Exsultat, tēlis et lūce coruscus aēnā:

Quālis ubi in lūcem coluber mala grāmina pāstus,
Frigida sub terrā tumidum quem brūma tegēbat,
Nunc, positīs novus exuviis nitidusque iuventā,

Lūbrica convolvit sublāto pectore terga
475 Arduus ad sõlem, et linguis micat õre trisulcīs.

Unā ingēns Periphās et equorum agitātor Achillis,
Armiger Automedõn, ūnā omnis Scória pūbēs
Succēdunt tēcto, et flammās ad culmina iactant.
Ipse inter primos correptā dūra bipenni

480 Līmina perrumpit, postēsque à cardine vellit

Aerātos; iamque excīsā trabe firma cavāvit
Rõbora, et ingentem lāto dedit ore fenestram.
Appāret domus intus, et ātria longa patēscunt;

Appārent Priami et veterum penetrālia rēgum, 485 Armātosque vident stantēs in limine primo.

At domus interior gemitū miseroque tumultū
Miscētur, penitusque cavae plangöribus aedēs
Fēmineīs ululant; ferit aurea sidera clāmor.

Tum pavidae tēctis mātrēs ingentibus errant,
490 Amplexaeque tenent postēs atque oscula figunt.

Instat vī patriā Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
Cūstādēs sufferre valent; labat āriete crēbro
lānua, et ēmõti procumbunt cardine postēs.

Fit via vi: rumpunt aditūs, primāsque trucīdant 495 Immissi Danai, et lātē loca milite complent.

Non sic, aggeribus ruptis cum spūmeus amnis
Exiit oppositāsque ēvīcit gurgite mõlēs,
Fertur in arva furēns cumulo, camposque per omnēs

Cum stabulīs armenta trahit. Vīdī ipse furentem 500 Caede Neoptolemum geminõsque in līmine Atridās;

Vidi Hecubam centumque nurūs, Priamumque per ārās
Sanguine foedantem, quos ipse sacrāverat, ignēs.
Quinquāgintā illi thalamī, spēs tanta nepotum,

Barbarico postēs auro spoliisque superbi,
505 Procubuēre; tenent Danai, quā dēficit ignis.

Forsitan et, Priami fuerint quae fāta, requīrās.
Urbis uti captae cāsum convulsaque vidit
Līmina tēctorum et medium in penetrālibus hostem,

Arma diū senior dēsuēta trementibus aevo
510 Circumdat nequiquam umeris, et inūtile ferrum

Cingitur, ac dēnsõs fertur moritūrus in hostēs.
Aedibus in mediīs nūdōque sub aetheris axe

« PreviousContinue »