Page images
PDF
EPUB

350

355

Incipio super his: "Iuvenēs, fortissima frūstrā
Pectora, si vōbis audentem extrēma cupīdō
Certa sequi - quae sit rēbus fortūna vidētis :
Excessere omnes, adytis ārīsque relictis,

Dī, quibus imperium hōc steterat; succurritis urbi
Incensae- moriāmur, et in media arma ruāmus.
Una salūs victīs, nullam spērāre salūtem.”

Inde lupi ceu

Sic animis iuvenum furor additus.
Raptōrēs ātrā in nebulā, quōs improba ventris
Exegit caecōs rabies, catulique relicti

Faucibus exspectant siccis, per tēla, per hostēs

Vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenēmus 360 Urbis iter; nox ātra cavā circumvolat umbrā. Quis cladem illius noctis, quis funera fandō Explicet, aut possit lacrimis aequare labōrēs? Urbs antiqua ruit, multōs domināta per annōs; Plūrima perque viās sternuntur inertia passim 365 Corpora perque domōs et rēligiōsa deōrum

370

Limina. Nec sōli poenas dant sanguine Teucri;
Quondam etiam victīs redit in praecordia virtūs
Victōresque cadunt Danaī. Crūdēlis ubīque
Lūctus, ubique pavor, et plūrima mortis imāgō.

Primus sē Danaum, māgnā comitante catervā,
Androgeōs offert nobis, socia agmina crēdēns
Inscius, atque ultrō verbis compellat amīcīs :
“Festīnāte, virī. Nam quae tam sēra morātur
Sēgnitiēs? alii rapiunt incēnsa feruntque

375 Pergama; vōs celsis nunc primum ā nāvibus ītis."
Dixit, et extemplō (neque enim respōnsa dabantur
Fida satis) sēnsit mediōs dēlāpsus in hostēs.
Obstipuit, retrōque pedem cum vōce repressit.
Imprōvisum aspris veluti qui sentibus anguem

380 Pressit humī nītēns, trepidusque repente refugit

Attollentem īrās et caerula colla tumentem; Haud secus Androgeōs vīsū tremefactus abībat. Inruimus, densis et circumfundimur armis, Ignarōsque loci passim et formidine captōs 385 Sternimus. Adspīrat primō fortūna labōri. Atque hic successū exsultāns animisque Coroebus "O socii, quã prīma" inquit "fortūna salūtis Mönstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur; Mūtēmus clipeōs, Danaumque însīgnia nōbīs 390 Aptēmus. Dolus an virtus, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi." Sic fātus, deinde comantem Androgei galeam clipeique insigne decōrum Induitur, laterique Argīvum accommodat ensem. Hōc Rīpheus, hōc ipse Dymās omnisque iuventūs 395 Laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. Vādimus immixti Danais haud numine nostrō, Multaque per caecam congressi proelia noctem Cōnserimus, multōs Danaum dēmittimus Orcō. Diffugiunt alii ad nāvēs, et litora cursū

400 Fida petunt; pars ingentem formidine turpi Scandunt rursus equum et nōtā conduntur in alvō. Heu nihil invītīs fās quemquam fidere dīvīs! Ecce trahēbātur passīs Priamēia virgō

Crinibus ā templō Cassandra adytīsque Minervae, 405 Ad caelum tendēns ārdentia lūmina frūstrā, —

Lūmina, nam tenerās arcebant vincula palmās.
Nōn tulit hanc speciem furiātā mente Coroebus,
Et sēsē medium iniēcit peritūrus in agmen.
Consequimur cūnctī et dēnsīs incurrimus armis.
410 Hic primum ex altō dēlūbrī culmine tēlis

Nostrōrum obruimur, oriturque miserrima caedēs
Armōrum faciē et Grāiārum errōre iubārum.

Tum Danai gemitū atque ēreptae virginis īrā

415

Undique collectī invādunt, ācerrimus Āiāx, Et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis: Adversi ruptō ceu quondam turbine venti Cōnfligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eōis Eurus equis; strīdunt silvae, saevitque tridenti Spūmeus atque īmō Nēreus ciet aequora fundō. Illi etiam, si quos obscūrā nocte per umbram Fūdimus insidiīs tōtāque agitāvimus urbe, Apparent; prīmi clipeōs mentitaque tēla Adgnoscunt, atque ōra sonō discordia signant. Ilicet obruimur numerō; primusque Coroebus 425 Pēnelei dextrā dīvae armipotentis ad āram

420

Procumbit; cadit et Rīpheus, iūstissimus ūnus Qui fuit in Teucrīs et servantissimus aequi (Dīs aliter vīsum); pereunt Hypanisque Dymāsque Cōnfixi à sociis; nec tē tua plūrima, Panthū, Lābentem pietās nec Apollinis īnfula tēxit. Iliaci cineres et flamma extrēma meōrum, Testor, in occāsū vestrō nec tēla nec ullās Vītāvisse vicēs Danaum, et, sī fāta fuissent, Ut caderem, meruisse manū. Divellimur inde: 435 Iphitus et Peliās mēcum, quōrum Īphitus aevō Iam gravior, Peliās et vulnere tardus Ulixī; Prōtinus ad sēdēs Priami clāmōre vocāti.

440

445

Hic vērō ingentem pugnam, ceu cētera nusquam
Bella forent, nūllī tōtā morerentur in urbe;

Sic Mārtem indomitum, Danaōsque ad tecta ruentēs
Cernimus, obsessumque actā testudine līmen.
Haerent pārietibus scalae, postesque sub ipsōs
Nituntur gradibus, clipeōsque ad tēla sinistrīs
Prōtecti obiciunt, prēnsant fastīgia dextrīs.
Dardanidae contrā turrēs ac tēcta domōrum

Culmina convellunt-hīs sē, quando ultima cernunt,

Extrēmā iam in morte parant dēfendere tēlīs -
Aurātāsque trabēs, veterum decora alta parentum,
Dēvolvunt; alii strīctīs mūcrōnibus īmās
Obsēdēre forēs; has servant agmine densō.
Instaurātī animī, rēgis succurrere tēctīs,
Auxiliōque levare virōs, vimque addere victīs.

Līmen erat caecaeque fores et pervius ūsus
Tēctōrum inter sẽ Priami, postesque relicti
455 A tergō, infelix quã sē, dum rēgna manebant,
Saepius Andromache ferre incomitata solebat
Ad socerōs, et avō puerum Astyanacta trahēbat.
Evādō ad summi fastigia culminis, unde
Tēla manu miserī iactābant inrita Teucri.

460 Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra
Eductam tectis, unde omnis Trōia vidērī

Et Danaum solitae nāvēs et Achaia castra,
Aggressi ferrō circum, quā summa labantēs
Iūnctūrās tabulāta dabant, convellimus altis

465 Sedibus, impulimusque; ea lapsa repente ruinam
Cum sonitu trahit et Danaum super agmina lātē
Incidit. Ast alii subeunt, nec saxa, nec ullum
Tēlōrum intereā cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primōque in limine Pyrrhus.

470 Exsultat, tēlīs et lūce coruscus aēnā :

Qualis ubi in lucem coluber mala grāmina pāstus,
Frigida sub terra tumidum quem brūma tegēbat,
Nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventā,
Lubrica convolvit sublātō pectore terga

475 Arduus ad sōlem, et linguis micat ōre trisulcīs.
Una ingēns Periphās et equōrum agitator Achillis,
Armiger Automedōn, ūnā omnis Scỹria pūbēs
Succedunt tectō, et flammās ad culmina iactant.
Ipse inter primōs correptā dūra bipennī

480 Limina perrumpit, postēsque à cardine vellit
Aerātōs; iamque excīsā trabe firma cavāvit
Rōbora, et ingentem lātō dedit ōre fenestram.
Appāret domus intus, et ātria longa patēscunt;
Apparent Priami et veterum penetralia rēgum,
485 Armātōsque vident stantes in limine prīmō.

At domus interior gemitū miserōque tumultū
Miscetur, penitusque cavae plangōribus aedēs
Fēmineis ululant; ferit aurea sidera clāmor.
Tum pavidae tectis mātrēs ingentibus errant,
490 Amplexaeque tenent postēs atque ōscula figunt.
Instat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
Cūstōdēs sufferre valent; labat āriete crēbrō
Iānua, et ēmōti procumbunt cardine postes.
Fit via vi: rumpunt aditūs, prīmōsque trucidant
Immissi Danai, et lātē loca milite complent.
Nōn sic, aggeribus ruptis cum spūmeus amnis
Exiit oppositasque ēvicit gurgite mōlēs,

495

Fertur in arva furēns cumulō, campōsque per omnēs
Cum stabulis armenta trahit. Vīdī ipse furentěm

500 Caede Neoptolemum geminōsque in limine Atrīdās;
Vidi Hecubam centumque nurūs, Priamumque per ārās
Sanguine foedantem, quos ipse sacrāverat, īgnēs.
Quinquagintā illi thalamī, spēs tanta nepōtum,
Barbaricō postēs aurō spoliisque superbi,

505 Prōcubuere; tenent Danai, quā dēficit īgnis.

Forsitan et, Priami fuerint quae fāta, requīrās.
Urbis uti captae cāsum convulsaque vidit

Līmina tectorum et medium in penetralibus hostem,
Arma diū senior dēsuēta trementibus aevō

510 Circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum
Cingitur, ac densōs fertur moriturus in hostēs.
Aedibus in mediis nūdōque sub aetheris axe

« PreviousContinue »