Page images
PDF
EPUB

185 Hanc tamen immēnsam Calchās attollere mõlem
Rōboribus textīs caelōque ēdūcere iussit,

Nē recipi portis, aut dūci in moenia posset,
Neu populum antiqua sub religiōne tuērī.

Nam si vestra manus viōlāsset dōna Minervae,

190 Tum magnum exitium - quod di prius ōmen in ipsum

195

200

Convertant! - Priami imperiō Phrygibusque futūrum;

Sin manibus vestrīs vestram ascendisset in urbem,
Ultrō Asiam māgnō Pelopēa ad moenia bellō
Venturam, et nostros ea fāta manēre nepōtēs."
Tālibus insidiis periūrīque arte Sinōnis
Crédita rēs, captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydīdēs, nec Lārīsaeus Achilles,
Nōn anni domuēre decem, nōn mille carīnae.

Hic aliud maius miseris multoque tremendum
Obicitur magis, atque imprōvida pectora turbat.
Lãocoōn, ductus Neptūnō sorte sacerdos,
Sollemnes taurum ingentem mactābat ad ārās.
Ecce autem gemini ā Tenedō tranquilla per alta —
Horrescō referēns — immēnsīs orbibus anguēs
205 Incumbunt pelagō, pariterque ad litora tendunt;
Pectora quōrum inter fluctus arrecta iubaeque
Sanguineae superant undās; pars cētera pontum
Pōne legit sinuatque immensa volumine terga
Fit sonitus spumante salō; iamque arva tenēbant,
210 Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni,

Sibila lambēbant linguis vibrantibus ōra.
Diffugimus vīsū exsanguēs. Illi agmine certō
Laocoonta petunt; et primum parva duōrum
Corpora nātōrum serpens amplexus uterque
215 Implicat et miserōs morsū dēpāscitur artūs;

Post ipsum, auxiliō subeuntem ac tēla ferentem,

220

Corripiunt, spīrisque ligant ingentibus; et iam Bis medium amplexi, bis collō squamea circum Terga dati, superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nödös, Perfūsus saniē vittās ātrōque venēnō, Clamōrēs simul horrendos ad sidera tollit, Quālis mūgitus, fugit cum saucius āram Taurus et incertam excussit cervice securim. 225 At geminī lāpsū dēlūbra ad summa dracōnēs Effugiunt saevaeque petunt Tritōnidis arcem, Sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur. Tum vērō tremefacta novus per pectora cunctis Insinuat pavor, et scelus expendisse merentem 230 Lãocoonta ferunt, sacrum qui cuspide rōbur Laeserit et tergō scelerātam intorserit hastam. Dūcendum ad sēdēs simulācrum ōrandaque divae Numina conclamant.

Dividimus mūrōs et moenia pandimus urbis. 235 Accingunt omnes operi, pedibusque rotārum Subiciunt lāpsūs, et stuppea vincula collō Intendunt. Scandit fātālis māchina mūrōs, Fēta armis. Pueri circum innuptaeque puellae Sacra canunt, fūnemque manu contingere gaudent. Illa subit, mediaeque mināns inlābitur urbī

240

Ō patria, ō dīvum domus Īlium, et incluta bellō Moenia Dardanidum! quater ipsō in līmine portae Substitit, atque uterō sonitum quater arma dedere; Instamus tamen immemores caecique furore, 245 Et mōnstrum infēlix sacrātā sistimus arce. Tunc etiam fātīs aperit Cassandra futūris Ora, dei iussu nōn umquam credita Teucrīs. Nōs dēlūbra deum miserī, quibus ultimus esset Ille dies, fēstā vēlāmus fronde per urbem.

250

Vertitur interea caelum et ruit oceanō Nox,
Involvēns umbrā māgnā terramque polumque
Myrmidonumque dolōs; fusi per moenia Teucri
Conticuere; sopor fessōs complectitur artūs.
Et iam Argīva phalanx instrūctīs nāvibus ībat
255 A Tenedo, tacitae per amica silentia lunae
Lītora nōta petēns, flammās cum rēgia puppis
Extulerat, fatisque deum defēnsus inīquis
Inclusōs uterō Danaōs et pīnea fūrtim

Laxat claustra Sinōn. Illōs patefactus ad aurās
260 Reddit equus, laetīque cavō sẽ rōbore prōmunt
Thessandrus Sthenelusque duces et dīrus Ulixēs,
Dēmissum lapsi per fūnem, Acamāsque, Thoāsque,
Pēlīdēsque Neoptolemus, prīmusque Machãōn,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epēos.
265 Invādunt urbem somnō vīnōque sepultam ;
Caeduntur vigilēs, portisque patentibus omnēs
Accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.
Tempus erat quō prīma quies mortalibus aegris
Incipit et dōnō dīvum grātissima serpit.

270 In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector Visus adesse mihī, largōsque effundere flētūs; Raptātus bīgīs, ut quondam, aterque cruentō Pulvere, perque pedēs trāiectus lōra tumentēs. Ei mihi, qualis erat! quantum mūtātus ab illō 275 Hectore, qui redit exuvias indūtus Achilli,

Vel Danaum Phrygiōs iaculātus puppibus īgnēs! Squalentem barbam et concrētōs sanguine crīnēs Vulneraque illa gerēns, quae circum plūrima mūrōs Accepit patriōs. Ultrō flens ipse videbar 280 Compellare virum et maestās exprōmere vōcēs :

"Ō lux Dardaniae, spēs ō fīdissima Teucrum, Quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab ōris

Exspectate venis? ut te post multa tuōrum

Funera, post varios hominumque urbisque labōrēs 285 Dēfessī aspicimus! quae causa indīgna serēnōs Foedavit vultūs? aut cūr haec vulnera cernō?"

Ille nihil, nec me quaerentem vāna moratur, Sed graviter gemitūs īmō dē pectore dūcēns, "Heu fuge, nate deā, tēque hīs" ait "ēripe flammis. 290 Hostis habet mūrōs; ruit altō ā culmine Trōia. Sat patriae Priamōque datum; si Pergama dextrā Defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Trōia Penātēs; Hōs cape fātōrum comitēs, his moenia quaere, 295 Magna pererrātō statuēs quae denique pontō." Sic ait, et manibus vittās Vestamque potentem Aeternumque adytis effert penetrālibus īgnem. Diversō interea miscentur moenia lūctū,

Et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis 300 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, Clarescunt sonitūs, armōrumque ingruit horror. Excutior somnō, et summi fastīgia tēctī

Ascensū superō, atque arrectīs auribus adstō: In segetem veluti cum flamma furentibus austrīs 395 Incidit, aut rapidus montānō flūmine torrēns

310

Sternit agrōs, sternit sata laeta boumque labōrēs,
Praecipitesque trahit silvās stupet inscius altō
Accipiens sonitum saxi de vertice păstor.
Tum vērō manifēsta fidēs, Danaumque patēscunt
Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruïnam,
Vulcano superante, domus, iam proximus ardet
Ucalegōn; Sigēa īgni freta lāta relucent.
Exoritur clamorque virum clangorque tubārum.
Arma āmēns capiō; nec sat ratiōnis in armīs;

315 Sed glomerāre manum bellō et concurrere in arcem

Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armīs.
Ecce autem tēlis Panthūs ēlāpsus Achivum,
Panthūs Othryadēs, arcis Phoebique sacerdōs,
320 Sacra manu victōsque deōs parvumque nepōtem
Ipse trahit, cursuque āmēns ad līmina tendit.

325

330

66

'Quo res summa loco, Panthū? quam prendimus
arcem?"

Vix ea fātus eram, gemitū cum tālia reddit :
"Vēnit summa diēs et inēlūctabile tempus
Dardaniae. Fuimus Trões, fuit Īlium et ingēns
Glōria Teucrōrum; ferus omnia Iuppiter Argōs
Transtulit; incēnsā Danai dominantur in urbe.
Arduus armātōs mediīs in moenibus adstāns
Fundit equus, victorque Sinōn incendia miscet
Insultāns. Portis alii bipatentibus adsunt,
Milia quot magnīs umquam vēnēre Mycēnis;
Obsēdēre alii tēlis angusta viārum

Oppositi; stat ferri aciēs mūcrōne coruscō
Stricta, parāta necī; vix prīmi proelia temptant
335 Portārum vigilēs, et caecō Mārte resistunt."
Talibus Othryadae dictis et numine dīvum
In flammās et in arma feror, quo tristis Erinys,
Quō fremitus vocat et sublātus ad aethera clāmor.
Addunt sẽ sociōs Rīpheus et māximus armīs
340 Epytus, oblāti per lūnam, Hypanisque Dymasque,
Et lateri agglomerant nostrō, iuvenisque Coroebus,
Mygdonides. Illis ad Troiam forte diebus

Vēnerat, insānō Cassandrae incēnsus amōre,

Et gener auxilium Priamō Phrygibusque ferebat, 345 Infelix, qui nōn spōnsae praecepta furentis Audierit.

Quōs ubi cōnfertōs audēre in proelia vīdī,

FRIEZE'S AENEID - 5

« PreviousContinue »