Page images
PDF
EPUB

200

185 Hanc tamen immēnsam Calchās attollere mõlem

Rõboribus textis caeloque ēdūcere iussit,
Nē recipi portīs, aut dūci in moenia posset,
Neu populum antiquā sub rēligiõne tuērī.

Nam si vestra manus viõlāsset dona Minervaė, 190 Tum māgnum exitium — quod di prius õmen in

ipsum
Convertant! — Priami imperio Phrygibusque futūrum ;
Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam māgno Pelopēa ad moenia bello

Ventūram, et nostros ea fāta manēre nepotēs.' 195 Tālibus insidiis periūrique arte Sinonis

Crēdita rēs, captique dolis lacrimisque coāctis,
Quos neque Týdidēs, nec Lārīsaeus Achillēs,
Non anni domuēre decem, non mille carinae.

Hic aliud māius miseris multoque tremendum
Obicitur magis, atque imprövida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptūno sorte sacerdos,
Sollemnēs taurum ingentem mactābat ad ārās.
Ecce autem gemini ā Tenedo tranquilla per alta —

Horrēsco referēns — immēnsīs orbibus anguēs
205 Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;

Pectora quorum inter fluctūs arrēcta iubaeque
Sanguineae superant undās; pars cētera pontum
Pone legit sinuatque immēnsa volumine terga

Fit Sonitus spūmante salo; iamque arva tenēbant, 210 Ardentēsque oculos suffecti sanguine et īgnī,

Sibila lambēbant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus vīsū exsanguēs. Illi āgmine certo
Lāocoonta petunt; et primum parva duorum

Corpora nātorum serpēns amplexus uterque 215 Implicat et miseros morsū dēpāscitur artūs ;

Post ipsum, auxilio subeuntem ac tēla ferentem,

220

Corripiunt, spirīsque ligant ingentibus ; et iam
Bis medium amplexi, bis collo squāmea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nõdos,
Perfūsus saniē vittās ātrāque venēnā,
Clāmõrēs simul horrendos ad sīdera tollit,
Quālis mūgītus, fūgit cum saucius āram

Taurus et incertam excussit cervice secūrim. 225 At gemini lāpsū dēlūbra ad summa dracānēs

Effugiunt saevaeque petunt Trītonidis arcem,
Sub pedibusque eae clipeique sub orbe teguntur.
Tum vērā tremefacta novus per pectora cūnctis

Insinuat pavor, et scelus expendisse merentem 230 Lāocoonta ferunt, sacrum qui cuspide rõbur

Laeserit et tergo scelerātam intorserit hastam.
Dūcendum ad sēdēs simulācrum õrandaque divae
Nūmina conclamant.

Dividimus mūros et moenia pandimus urbis. 235 Accingunt omnēs operī, pedibusque rotārum

Subiciunt lāpsūs, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fātālis māchina mūros,
Fēta armīs. Pueri circum innūptaeque puellae

Sacra canunt, fūnemque manū contingere gaudent. 240 Illa subit, mediaeque mināns inlābitur urbī.

O patria, 7 dīvum domus Īlium, et incluta bello
Moenia Dardanidum ! quater ipso in limine portae
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedēre;

Instāmus tamen immemorēs caecique furore, 245 Et monstrum infēlix sacrātā sistimus arce.

Tunc etiam fātīs aperit Cassandra futūris
Ora, dei iussū nōn umquam crēdita Teucris.
Nõs dēlūbra deum miserī, quibus ultimus esset
Ille diēs, fēstā vēlāmus fronde per urbem.

250 Vertitur intereā caelum et ruit oceano Nox,

Involvēns umbrā māgnā terramque polumque
Myrmidonumque dolos; fūsi per moenia Teucri
Conticuēre; sopor fessos complectitur artūs.

Et iam Argiva phalanx instrūctīs nāvibus ibat 255 Ā Tenedo, tacitae per amica silentia lūnae

Lītora nōta petēns, flammās cum rēgia puppis
Extulerat, fātīsque deum dēfēnsus iniquis
Inclūsos utero Danaos et pinea fūrtim

Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad aurās 260 Reddit equus, laetique cavā sē rõbore prõmunt

Thessandrus Sthenelusque ducēs et dīrus Ulixēs,
Dēmissum lapsi per fūnem, Acamāsque, Thoāsque,
Pēlīdēsque Neoptolemus, primusque Machāòn,

Et Menelāus, et ipse doli fabricātor Epēos. 265 Invādunt urbem somnā vīnāque sepultam ;

Caeduntur vigilēs, portisque patentibus omnēs
Accipiunt socios atque āgmina conscia iungunt.

Tempus erat quo prīma quiēs mortālibus aegris

Incipit et dono dīvum grātissima serpit. 270 In somnīs, ecce, ante oculos maestissimus Hector

Visus adesse mihī, largõsque effundere flētūs;
Raptātus bīgīs, ut quondam, āterque cruento
Pulvere, perque pedēs trāiectus lora tumentēs.

Ei mihi, quālis erat! quantum mūtātus ab illo 275 Hectore, qui redit exuviās indūtus Achillī,

Vel Danaum Phrygios iaculātus puppibus ignēs !
Squālentem barbam et concrētos sanguine crīnēs
Vulneraque illa gerēns, quae circum plūrima mūros

Accēpit patrios. Ultro flēns ipse vidēbar
280 Compellāre virum et maestās exprõmere võcēs:

“O lūx Dardaniae, spēs ā fīdissima Teucrum, Quae tantae tenuēre morae ? quibus Hector ab õrīs

Exspectāte venis ? ut tē post multa tuorum

Funera, post varios hominumque urbisque laborēs 285 Dēfessí aspicimus ! quae causa indigna serēnos

Foedāvit vultūs ? aut cūr haec vulnera cerno?

Ille nihil, nec mē quaerentem vāna morātur,
Sed graviter gemitūs īmā dē pectore dūcēns,

“Heu fuge, nāte deā, tēque hīs” ait "ēripe flammis. 290 Hostis habet mūros; ruit alto à culmine Troia.

Sat patriae Priamõque datum ; si Pergama dextrā
Dēfendī possent, etiam hāc dēfēnsa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Trõia Penātēs ;

Hos cape fātorum comitēs, his moenia quaere, 295 Māgna pererrātā statuēs quae dēnique ponto."

Sic ait, et manibus vittās Vestamque potentem
Aeternumque adytis effert penetrālibus ignem.

Diverso intereā miscentur moenia lūctū,

Et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis 300 Anchisae domus arboribusque obtēcta recessit,

Clārēscunt sonitūs, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastīgia tēcti
Ascēnsū supero, atque arrēctis auribus adsto:

In segetem veluti cum flamma furentibus austris 395 Incidit, aut rapidus montāno flūmine torrēns

Sternit agrās, sternit sata laeta boumque labörēs,
Praecipitēsque trahit silvās stupet inscius alto
Accipiēns sonitum saxī dē vertice pāstor.

Tum vērā manifēsta fidēs, Danaumque patēscunt 310 Insidiae. Iam Dēiphobi dedit ampla ruinam,

Vulcāno superante, domus, iam proximus ārdet
Ucalegon; Sigēa īgni freta lāta relūcent.
Exoritur clāmorque virum clangorque tubārum.

Arma āmēns capiā; nec sat rationis in armīs; 315 Sed glomerāre manum bello et concurrere in arcem

Cum sociis ārdent animi; furor iraque mentem
Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.

Ecce autem tēlis Panthūs ēlāpsus Achivum,

Panthūs Othryadēs, arcis Phoebīque sacerdos,
320 Sacra manū victosque deās parvumque nepotem

Ipse trahit, cursūque āmēns ad līmina tendit.
“Quò rēs summa loco, Panthū? quam prendimus

arcem ?
Vix ea fātus eram, gemitū cum tālia reddit :

“Vēnit summa diēs et inēlūctābile tempus
325 Dardaniae. Fuimus Trões, fuit Ilium et ingēns

Gloria Teucrorum ; ferus omnia Iuppiter Argos
Trānstulit; incēnsā Danai dominantur in urbe.
Arduus armātās mediis in moenibus adstāns

Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet 330 Insultāns. Portis alii bipatentibus adsunt,

Milia quot māgnis umquam vēnēre Mycēnis;
Obsēdēre alii tēlis angusta viārum
Oppositi; stat ferri aciēs mūcrõne corusco

Stricta, parāta neci; vix primi proelia temptant 335 Portārum vigilēs, et caeco Mārte resistunt."

Tālibus Othryadae dictis et nūmine divum
In flammās et in arma'feror, quo trīstis Erinys,
Quo fremitus vocat et sublātus ad aethera clāmor.

Addunt sē socios Rīpheus et māximus armis
340 Epytus, oblāti per lūnam, Hypanisque Dymāsque,

Et lateri agglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
Mygdonidēs. Illis ad Trõiam forte diēbus
Vēnerat, īnsāno Cassandrae incēnsus amore,

Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferēbat, 345 Infēlix, qui non sponsae praecepta furentis

Audierit.
Quos ubi confertos audēre in proelia vīdī,

FRIEZE'S AENEID – 5

« PreviousContinue »