Page images
PDF
EPUB

185 Hanc tamen immēnsam Calchās attollere mõlem
Rōboribus textis caelōque ēdūcere iussit,

Nē recipi portis, aut dūcī in moenia posset,
Neu populum antīquā sub rēligiōne tuērī.

Nam si vestra manus viōlāsset dōna Minervae,

190 Tum magnum exitium-quod di prius ōmen in

195

200

ipsum

Convertant!

[ocr errors]

Priami imperiō Phrygibusque futurum;

Sin manibus vestrīs vestram ascendisset in urbem,
Ultrō Asiam magnō Pelopēa ad moenia bellō
Ventūram, et nostrōs ea fāta manēre nepōtēs."
Tālibus insidiis periurique arte Sinōnis
Crédita rēs, captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydīdēs, nec Lārīsaeus Achilles,
Nōn anni domuēre decem, nōn mille carīnae.

Hic aliud maius miserīs multōque tremendum
Obicitur magis, atque imprōvida pectora turbat.
Lãocoōn, ductus Neptūno sorte sacerdos,
Sollemnes taurum ingentem mactābat ad ārās.
Ecce autem gemini ā Tenedō tranquilla per alta —
Horrescō referens immensis orbibus anguēs
205 Incumbunt pelagō, pariterque ad litora tendunt;
Pectora quōrum inter fluctūs arrēcta iubaeque
Sanguineae superant undās; pars cētera pontum
Pōne legit sinuatque immensa volumine terga
Fit sonitus spumante salō; iamque arva tenebant,
210 Ardentesque oculos suffecti sanguine et īgnī,

Sibila lambebant linguis vibrantibus ōra. Diffugimus vīsū exsanguēs. Illi agmine certō Lãocoonta petunt; et primum parva duōrum Corpora nātōrum serpēns amplexus uterque 215 Implicat et miserōs morsū dēpāscitur artūs;

Post ipsum, auxilio subeuntem ac tēla ferentem,

220

Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam Bis medium amplexī, bis collō squāmea circum Terga dati, superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nōdōs, Perfūsus saniē vittās ātrōque venenō, Clāmōrēs simul horrendōs ad sidera tollit, Quālis mūgītus, fūgit cum saucius āram Taurus et incertam excussit cervice securim. 225 At gemini lāpsū dēlūbra ad summa dracōnēs. Effugiunt saevaeque petunt Tritōnidis arcem, Sub pedibusque deae clipeïque sub orbe teguntur. Tum vērō tremefacta novus per pectora cunctis Insinuat pavor, et scelus expendisse merentem 230 Lãocoonta ferunt, sacrum qui cuspide rōbur Laeserit et tergō scelerātam intorserit hastam. Dūcendum ad sēdēs simulācrum ōrandaque divae Numina conclamant.

Dīvidimus mūrōs et moenia pandimus urbis. 235 Accingunt omnēs operī, pedibusque rotārum Subiciunt lāpsūs, et stuppea vincula collō Intendunt. Scandit fātālis māchina mūrōs, Pueri circum innuptaeque puellae

Fēta armis.

Sacra canunt, fūnemque manū contingere gaudent. 240 Illa subit, mediaeque mināns inlābitur urbi.

Ō patria, ō dīvum domus Īlium, et incluta bellō Moenia Dardanidum! quater ipsō in līmine portae Substitit, atque uterō sonitum quater arma dedere; Instāmus tamen immemores caecique furore, 245 Et mōnstrum infēlīx sacrātā sistimus arce. Tunc etiam fātīs aperit Cassandra futūris Ōra, dei iussū nōn umquam credita Teucrīs. Nōs dēlubra deum miseri, quibus ultimus esset Ille dies, fēstā vēlāmus fronde per urbem.

250

Vertitur interea caelum et ruit oceanō Nox,
Involvēns umbrā māgnā terramque polumque
Myrmidonumque dolōs; fūsi per moenia Teucri
Conticuere; sopor fessōs complectitur artūs.
Et iam Argīva phalanx instructīs nāvibus ibat
255 A Tenedo, tacitae per amīca silentia lunae
Lītora nōta petēns, flammās cum rēgia puppis
Extulerat, fātisque deum dēfēnsus inīquīs
Inclusōs uterō Danaōs et pīnea fūrtim

Laxat claustra Sinōn. Illōs patefactus ad aurās 260 Reddit equus, laetique cavō sē rōbore prōmunt Thessandrus Sthenelusque ducēs et dīrus Ulixēs, Demissum lapsi per fūnem, Acamāsque, Thoāsque, Pēlīdēsque Neoptolemus, prīmusque Machāōn, Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epēos. 265 Invādunt urbem somno vīnōque sepultam ; Caeduntur vigilēs, portisque patentibus omnes Accipiunt socios atque agmina cōnscia iungunt. Tempus erat quō prīma quies mortalibus aegris Incipit et dōnō dīvum grātissima serpit.

270 In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector Vīsus adesse mihi, largōsque effundere flētūs; Raptātus bīgīs, ut quondam, aterque cruentō Pulvere, perque pedēs trãiectus lōra tumentēs. Ei mihi, qualis erat! quantum mūtātus ab illō 275 Hectore, qui redit exuvias indūtus Achilli,

Vel Danaum Phrygiōs iaculātus puppibus īgnēs! Squalentem barbam et concrētos sanguine crīnēs. Vulneraque illa gerēns, quae circum plūrima mūrōs Accepit patriōs. Ultrō flēns ipse vidēbar 280 Compellare virum et maestās exprōmere vōcēs :

"O lux Dardaniae, spēs ō fidissima Teucrum, Quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab ōris

Exspectate venis? ut te post multa tuōrum

Fūnera, post variōs hominumque urbisque labōrēs 285 Dēfessi aspicimus! quae causa indigna serēnōs Foedavit vultūs? aut cur haec vulnera cernō?"

290

Ille nihil, nec mẽ quaerentem vāna morātur, Sed graviter gemitūs īmō dē pectore dūcēns, "Heu fuge, nāte deā, tēque hīs" ait “ēripe flammis. Hostis habet mūrōs; ruit altō ā culmine Trōia. Sat patriae Priamōque datum; si Pergama dextrā Defendi possent, etiam hāc dēfēnsa fuissent. Sacra suōsque tibi commendat Trōia Penātēs; Hōs cape fātōrum comitēs, his moenia quaere, 295 Magna pererrātō statues quae denique ponto." Sic ait, et manibus vittās Vestamque potentem Aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diversō interea miscentur moenia luctu,

300

305

Et magis atque magis, quamquam secrēta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus, armōrumque ingruit horror.
Excutior somnō, et summi fastigia tecti

Ascensū superō, atque arrectīs auribus adstō:
In segetem veluti cum flamma furentibus austrīs
Incidit, aut rapidus montānō flūmine torrēns
Sternit agrōs, sternit sata laeta boumque labōrēs,
Praecipitesque trahit silvās stupet inscius altō
Accipiens sonitum saxī dē vertice păstor.

Tum vērō manifesta fidēs, Danaumque patescunt 310 Insidiae. Iam Deiphobī dedit ampla ruīnam, Vulcanō superante, domus, iam proximus ārdet Ucalegōn; Sigēa īgnī freta lāta relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubārum. Arma āmēns capiō; nec sat ratiōnis in armīs; 315 Sed glomerāre manum bellō et concurrere in arcem

Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem tēlis Panthūs ēlāpsus Achivum,
Panthus Othryadēs, arcis Phoebique sacerdōs,
320 Sacra manū victōsque deōs parvumque nepōtem
Ipse trahit, cursūque āmēns ad līmina tendit.

"Quō rēs summa locō, Panthū? quam prendimus arcem?"

Vix ea fātus eram, gemitū cum tālia reddit :

[ocr errors][merged small]

325 Dardaniae.

Fuimus Trões, fuit Ilium et ingens
Glōria Teucrōrum; ferus omnia Iuppiter Argōs
Transtulit; incēnsā Danaī dominantur in urbe.
Arduus armātōs mediīs in moenibus adstāns
Fundit equus, victorque Sinōn incendia miscet
330 Insultāns. Portis alii bipatentibus adsunt,
Mīlia quot māgnīs umquam vēnēre Mycēnīs;
Obsēdēre aliī tēlis angusta viārum

Oppositi; stat ferri aciēs mūcrōne coruscō
Stricta, parāta necī; vix prīmī proelia temptant
335 Portārum vigilēs, et caecō Marte resistunt."
Talibus Othryadae dictis et numine dīvum
In flammās et in arma feror, quo tristis Erinys,
Quō fremitus vocat et sublātus ad aethera clāmor.
Addunt sẽ sociōs Rīpheus et māximus armīs
340 Epytus, oblāti per lūnam, Hypanisque Dymasque,
Et lateri agglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
Mygdonides. Illis ad Trōiam forte diebus
Vēnerat, însănō Cassandrae incensus amōre,

Et gener auxilium Priamō Phrygibusque ferebat, 345 Infelix, qui nōn spōnsae praecepta furentis Audierit.

Quōs ubi cōnfertōs audēre in proelia vīdī,

FRIEZE'S AENEID — 5

« PreviousContinue »