Page images
PDF
EPUB

25

30

35

Nunc tantum sinus et statio male fīda carinīs.
Hūc sē prāvecti dēserto in lītore condunt
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycēnās.
Ergo omnis longo solvit sē Teucria lūctū;
Panduntur portae; iuvat ire et Dòrica castra
Dēsertosque vidēre locos lītusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic saevus tendēbat Achillēs;
Classibus hic locus, hic aciē certāre solēbant.
Pars stupet innūptae donum exitiāle Minervae
Et mõlem mīrantur equi; prīmusque Thymoetēs
Dūcī intrā mūrās hortātur et arce locārī,
Sive dolo, seu iam Troiae sic fāta ferēbant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelagõ Danaum insidiās suspectaque dona
Praecipitāre iubent, subiectisque ūrere flammīs,
Aut terebrāre cavās uteri et temptāre latēbrās.
Scinditur incertum studia in contrāria vulgus.

Prīmus ibi ante omnēs, māgnā comitante catervā,
Lāocoon ārdēns summā dēcurrit ab arce,
Et procul: “O miserī, quae tanta īnsānia, cīvēs?
Créditis āvectos hostēs? aut ūlla putātis
Dona carēre dolis Danaum? sīc nõtus Ulixēs ?
Aut hoc inclūsi līgno occultantur Achivī,
Aut haec in nostros fabricāta est māchina mūros
Inspectūra domās ventūraque dēsuper urbī,
Aut aliquis latet error; equo nē crēdite, Teucri.
Quidquid id est, timeõ Danaos et dona ferentēs.”
Sic fātus validīs ingentem vīribus hastam
In latus inque feri curvam compāgibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremēns, uteroque recusso
Insonuēre cavae gemitumque dedēre cavernae.
Et, si fāta deum, si mēns non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicās foedāre latēbrās,

40

45

50

55

60

Trõiaque nunc stārēs, Priamique arx alta manērēs.

Ecce, manūs iuvenem intereā post terga revinctum
Pāstörēs māgno ad rēgem clāmõre trahēbant
Dardanidae, qui sē ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret Trõiamque aperiret Achīvīs,
Obtulerat, fidēns animi, atque in utrumque parātus,
Seu versāre dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trõiāna iuventùs

Circumfūsa ruit, certantque inlūdere capto.
65 Accipe nunc Danaum īnsidiās, et crimine ab ūno

Disce omnēs.
Namque ut conspectū in medio turbātus, inermis,
Constitit atque oculis Phrygia āgmina circumspexit :
“ Heu, quae nunc tellūs " inquit, "quae mē aequora

possunt 70 Accipere? aut quid iam misero mihi dēnique restat,

Cui neque apud Danaōs ūsquam locus, et super ipsi
Dardanidae infēnsi poenās cum sanguine poscunt ?”
Quo gemitū conversi animī, compressus et omnis
Impetus. Hortāmur fārī, quo sanguine crētus,
Quidve ferat, memoret, quae sit fidūcia capto.
Ille haec, dēpositā tandem formidine, fātur:
“Cūncta equidem tibi, rēx, fuerit quodcumque,

fatēbor
Vēra" inquit, “neque mē Argolicā dē gente negābo.
Höc primum; nec, si miserum Fortūna Sinonem
Finxit, vanum etiam mendācemque improba finget.
Fando aliquod si forte tuās pervēnit ad aurēs
Bēlīdae nõmen Palamēdis et incluta fāmā
Gloria quem falsā sub prõditione Pelasgi

Insontem infando indicio, quia bella vetābat 85 Dēmisőre necī, nunc cassum lūmine lūgent:

Illī mē comitem et consanguinitāte propinquum

75

80

Pauper in arma pater primis hūc misit ab annis.
Dum stābat rēgno incolumis rēgumque vigēbat

Conciliis, et nūs aliquod nomenque decusque 90 Gessimus. Invidia postquam pellācis Ulixi —

Haud ignota loquor — superīs concessit ab õris,
Adlictus vītam in tenebris lūctūque trahēbam,
Et cāsum insontis mēcum indignābar amici.

Nec tacui dēmēns, et mē, fors sī qua tulisset,
95 Si patrios umquam remeāssem victor ad Argos,

Promisi ultorem, et verbis odia aspera mõvi.
Hinc mihi prima mali lābēs, hinc semper Ulixés
Criminibus terrēre novis, hinc spargere võcēs

In vulgum ambiguās, et quaerere conscius arma. 100 Nec requiēvit enim, donec Calchante ministro

Sed quid ego haec autem nequiquam ingrāta revolvo ?
Quidve moror, si omnēs ūno ordine habētis Achivos,
Idque audire sat est ? Iamdūdum sūmite poenās;

Höc Ithacus velit, et māgno mercentur Atridae." 105 Tum vērā ārdēmus scītāri et quaerere cāsūs

Ignārī scelerum tantòrum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitāns, et ficto pectore fātur:

“Saepe fugam Danai Trõiā cupiēre relictā
Mõliri et longõ fessī discēdere bello;
Fēcissentque utinam ! saepe illos aspera ponti
Interclūsit hiems, et terruit Auster euntēs.
Praecipuē, cum iam hic trabibus contextus acernis
Stāret equus, toto sonuērunt aethere nimbi.

Suspēnsī Eurypylum scitantem örācula Phoebi 115 Mittimus, isque adytīs haec trīstia dicta reportat:

“Sanguine plācāstis ventos et virgine caesā,
Cum primum Iliacās, Danaī, vēnistis ad ārās;
Sanguine quaerendi reditūs, animāque litandum
Argolicā.” Vulgi quae vox ut vēnit ad aurēs,

ΠΟ

120 Obstipuēre animi, gelidusque per ima cucurrit

Ossa tremor, cui fāta parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vātem māgno Calchanta tumultū
Protrahit in medios; quae sint ea nūmina divum,

Flāgitat. Et mihi iam multi crūdēle canēbant 125 Artificis scelus, et taciti ventūra vidēbant.

“ Bis quinās silet ille diēs, tēctusque recūsat Prõdere voce suā quemquam aut opponere morti. Vix tandem, māgnis Ithaci clāmõribus āctus,

Composito rumpit vocem, et mē dēstinat ārae.
130 Adsēnsēre omnēs, et, quae sibi quisque timēbat,

Unius in miseri exitium conversa tulēre.
Iamque diēs infanda aderat; mihi sacra parārī,
Et salsae frūgēs, et circum tempora vittae.

Eripui, fateor, lēto me, et vincula rūpi,
135 Limõsõque lacū per noctem obscūrus in ulvā

Dēlitus, dum vēla darent, si forte dedissent.
Nec mihi iam patriam antiquam spēs ūlla videndi,
Nec dulcēs nātos exoptātumque parentem ;

Quos illi fors et poenās ob nostra reposcent
140 Effugia, et culpam hanc miserõrum morte piābunt.

Quod tē per superos et conscia nūmina vērī,
Per, si qua est, quae restet adhūc mortālibus ūsquam
Intemerāta fidēs, ārō, miserere laborum
Tantorum, miserēre animī non dīgna ferentis."

His lacrimīs vītam damus, et miserēscimus ultro.
Ipse viro primus manicās atque arta levārī
Vincla iubet Priamus, dictisque ita fātur amicis :
"Quisquis es, āmissos hinc iam obliviscere Grāiös.

Noster eris, mihique haec ēdissere vēra roganti : 150 Quõ mõlem hanc immānis equi statuēre ? quis auctor ? Quidve petunt? quae rēligio, aut quae māchina

belli?"

145

Dixerat. Ille, dolis instrūctus et arte Pelasgā,
Sustulit exūtās vinclis ad sīdera palmās :

“Võs, aeterni ignēs, et nõn violābile vestrum 155 Testor nūmen” ait, “ võs ārae ēnsēsque nēfandi,

Quos fūgī, vittaeque deum, quās hostia gessi:
Fās mihi Grāiorum sacrāta resolvere iūra,
Fās õdisse virõs, atque omnia ferre sub aurās,

Si qua tegunt; teneor patriae nec lēgibus ūllīs. 160 Tū modo prāmissīs maneās, servātaque servēs

Troia fidem, sī vēra feram, sī māgna rependam.

“Omnis spēs Danaum et coepti fidūcia belli Palladis auxiliīs semper stetit. Impius ex quo

Týdīdēs sed enim scelerumque inventor Ulisēs, 165 Fātāle aggressi sacrāto āvellere templo

Palladium, caesīs summae cūstodibus arcis,
Corripuēre sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineās ausī divae contingere vittās,

Ex illo fluere ac retro sublāpsa referri
170 Spēs Danaum, frāctae vīrēs, āversa deae mēns.

Nec dubiis ea sīgna dedit Trītonia monstris.
Vix positum castrīs simulācrum : ārsēre coruscae
Lūminibus flammae arrēctīs, salsusque per artūs

Sūdor iit, terque ipsa solo — mīrābile dictū — 175 Emicuit, parmamque gerēns hastamque trementem.

“ Extemplo temptanda fugā canit aequora Calchās, Nec posse Argolicīs exscindi Pergama tēlis, Omina ni repetant Argis, nūmenque redūcant,

Quod pelago et curvīs sēcum āvexēre carinis. 180 Et nunc, quod patriās vento petiēre Mycēnās,

Arma deõsque parant comitēs, pelagõque remēnso
Imprāvīsī aderunt. Ita digerit õmina Calchās.
Hanc pro Palladio monitī, pro nūmine laeso
Effigiem statuēre, nefās quae triste piāret.

« PreviousContinue »