Page images
PDF
EPUB

25

30

35

Nunc tantum sinus et statio male fīda carinis.
Hūc sē provecti dēserto in lītore condunt
Nös abiisse rati et vento petiisse Mycēnās.
Ergo omnis longo solvit sē Teucria lūctū;
Panduntur portae; iuvat īre et Dorica castra
Dēsertosque vidēre locās lītusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic saevus tendēbat Achillēs;
Classibus hic locus, hic aciē certāre solēbant.
Pars stupet innūptae dõnum exitiāle Minervae
Et mõlem mirantur equi; primusque Thy moetēs
Dūcī intrā mūros hortātur et arce locārī,
Sive dolo, seu iam Trõiae sīc fāta ferēbant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelagõ Danaum insidiās suspectaque dona
Praecipitāre iubent, subiectisque ūrere flammīs,
Aut terebrāre cavās uteri et temptāre latēbrās.
Scinditur incertum studia in contrāria vulgus.

Primus ibi ante omnēs, māgnā comitante catervā,
Laocoon ārdēns summā dēcurrit ab arce,
Et procul: “O miserī, quae tanta insānia, cīvēs ?
Créditis āvectos hostēs ? aut ūlla putātis
Dona carēre dolīs Danaum? sic notus Ulixēs ?
Aut hoc inclūsi ligno occultantur Achīvī,
Aut haec in nostros fabricāta est māchina mūros
Inspectūra domās ventūraque dēsuper urbi,
Aut aliquis latet error; equo nē crēdite, Teucri.
Quidquid id est, timeõ Danaos et dona ferentēs."
Sic fātus validis ingentem vīribus hastam
In latus inque feri curvam compāgibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremēns, uteroque recusso
Insonuēre cavae gemitumque dedēre cavernae.
Et, si fāta deum, si mēns non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicās foedāre latēbrās,

40

45

50

55

60

[ocr errors]

Troiaque nunc stārēs, Priamique arx alta manērēs.

Ecce, manūs iuvenem intereā post terga revinctum
Pāstörēs māgno ad rēgem clāmõre trahēbant
Dardanidae, qui sē ignotum venientibus ultro,
Höc ipsum ut strueret Trõiamque aperiret Achīvis,
Obtulerat, fidēns animi, atque in utrumque parātus,
Seu versāre dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trõiāna iuventus

Circumfūsa ruit, certantque inlūdere captā.
65 Accipe nunc Danaum insidiās, et crimine ab ūno

Disce omnēs.
Namque ut conspectū in medio turbātus, inermis,
Constitit atque oculis Phrygia āgmina circumspexit :
Heu, quae nunc tellūs” inquit, “quae mē aequora

possunt 70 Accipere ? aut quid iam misero mihi dēnique restat,

Cui neque apud Danaos ūsquam locus, et super ipsi
Dardanidae infēnsi poenās cum sanguine poscunt ?”
Quo gemitū conversi animi, compressus et omnis

Impetus. Hortāmur fārī, quo sanguine crētus, 75 Quidve ferat, memoret, quae sit fidūcia capto.

Ille haec, dépositā tandem formidine, fātur:
“Cūncta equidem tibi, rēx, fuerit quodcumque,

fatēbor
Vēra" inquit, “neque mē Argolicā dē gente negābo.

Höc primum; nec, si miserum Fortūna Sinonem 80 Finxit, vanum etiam mendācemque improba finget.

Fando aliquod si forte tuās pervēnit ad aurēs
Bēlīdae nõmen Palamēdis et incluta fāmā
Gloria quem falsā sub proditione Pelasgi

Insontem infando indicio, quia bella vetābat 85 Dēmisēre necī, nunc cassum lūmine lūgent:

Illi mē comitem et consanguinitāte propinquum

90

[ocr errors]

Pauper in arma pater primis hūc misit ab annis.
Dum stābat rēgno incolumis rēgumque vigebat
Conciliis, et nõs aliquod nomenque decusque
Gessimus. Invidiā postquam pellācis Ulixī
Haud ignota loquor — superīs concessit ab oris,
Adflictus vitam in tenebris lūctūque trahēbam,
Et cāsum insontis mēcum indignābar amici.

Nec tacui dēmēns, et mē, fors si qua tulisset,
95 Si patrios umquam remeässem victor ad Argos,

Promisi ultorem, et verbis odia aspera mõvi.
Hinc mihi prima mali lābēs, hinc semper Ulisēs
Criminibus terrēre novis, hinc spargere vocēs
In vulgum ambiguās, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro -
Sed quid ego haec autem nequiquam ingrāta revolvo?
Quidve moror, si omnēs ūno ordine habētis Achivos,
Idque audire sat est ? Iamdūdum sūmite poenās;

Höc Ithacus velit, et māgno mercentur Atridae." 105

Tum vērā ārdēmus scītāri et quaerere cāsūs
Ignāri scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitāns, et ficto pectore fātur:

Saepe fugam Danai Trõiā cupiēre relictā
Mõliri et longo fessi discēdere bello;
HO Fēcissentque utinam ! saepe illos aspera ponti

Interclūsit hiems, et terruit Auster euntēs.
Praecipuē, cum iam hic trabibus contextus acernis
Stāret equus, toto sonuērunt aethere nimbi.

Suspensi Eurypylum scitantem ārācula Phoebi
115 Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat :

Sanguine plācāstis ventos et virgine caesā,
Cum primum Iliacās, Danai, vēnistis ad õrās;
Sanguine quaerendi reditūs, animāque litandum
Argolicā.” Vulgi quae vox ut vēnit ad aurēs,

66

120 Obstipuēre animi, gelidusque per ima cucurrit

Ossa tremor, cui fāta parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vātem māgno Calchanta tumultū
Protrahit in medios; quae sint ea nūmina divum,

Flāgitat. Et mihi iam multi crūdēle canēbant 125 Artificis scelus, et taciti ventūra vidēbant.

“ Bis quinās silet ille diēs, tēctusque recūsat Prõdere voce suā quemquam aut opponere morti. Vix tandem, māgnis Ithaci clāmõribus actus,

Composito rumpit vocem, et mē dēstinat ārae.
130 Adsēnsēre omnēs, et, quae sibi quisque timēbat,

Unius in miserī exitium conversa tulēre.
Iamque diēs infanda aderat; mihi sacra parāri,
Et salsae frūgēs, et circum tempora vittae.

Eripui, fateor, lēto me, et vincula rūpi,
135 Limõsõque lacū per noctem obscūrus in ulvā

Dēlituī, dum vēla darent, sī forte dedissent.
Nec mihi iam patriam antiquam spēs ūlla videndi,
Nec dulcēs nātos exoptātumque parentem ;

Quos illi fors et poenās ob nostra reposcent 140 Effugia, et culpam hanc miserõrum morte piābunt.

Quod té per superos et conscia nūmina vēri,
Per, si qua est, quae restet adhūc mortālibus ūsquam
Intemerāta fidēs, oro, miserere laborum
Tantorum, miserēre animi non digna ferentis."

His lacrimīs vītam damus, et miserēscimus ultro.
Ipse viro primus manicās atque arta levārī
Vincla iubet Priamus, dictisque ita fātur amicis :
'Quisquis es, āmissos hinc iam obliviscere Grāios.

Noster eris, mihique haec ēdissere vēra roganti: 150 Quõ mõlem hanc immānis equi statuēre? quis auctor ? Quidve petunt? quae rēligio, aut quae māchina

belli ?"

145

[ocr errors]

Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasgā,
Sustulit exūtās vinclis ad sidera palmās:

“ Võs, aeterni ignēs, et non violābile vestrum 155 Testor nūmen" ait, “ võs ārae ēnsēsque nēfandi,

Quos fūgi, vittaeque deum, quās hostia gessi :
Fās mihi Grāiòrum sacrāta resolvere iūra,
Fās õdisse viros, atque omnia ferre sub aurās,

Si qua tegunt; teneor patriae nec lēgibus ūllīs. 160 Tū modo promissis maneās, servātaque servēs

Troia fidem, si vēra feram, si māgna rependam.

"Omnis spēs Danaum et coepti fidūcia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo

Týdidēs sed enim scelerumque inventor Ulixés, 165 Fātāle aggressī sacrāto āvellere templo

Palladium, caesīs summae cūstodibus arcis,
Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineās ausī divae contingere vittās,

Ex illo fluere ac retro sublāpsa referri
170 Spēs Danaum, frāctae vīrēs, āversa deae mēns.

Nec dubiis ea signa dedit Trītonia mönstris.
Vix positum castrīs simulācrum : ārsēre coruscae
Lūminibus flammae arrēctis, salsusque per artūs

Sūdor iit, terque ipsa solo -- mīrābile dictū 175 Emicuit, parmamque gerēns hastamque trementem.

“Extemplo temptanda fugā canit aequora Calchās, Nec posse Argolicis exscindi Pergama tēlis, Omina ni repetant Argis, nūmenque redūcant,

Quod pelagõ et curvis sēcum āvexēre carinis. 180 Et nunc, quod patriās vento petiēre Mycēnās,

Arma deosque parant comitēs, pelagõque remēnso
Improvisi aderunt. Ita digerit õmina Calchās.
Hanc pro Palladio moniti, pro nūmine laeso
Effigiem statuēre, nefās quae triste piāret.

« PreviousContinue »