Page images
PDF
EPUB

25

30

35

Nunc tantum sinus et statio male fida carinis.
Hūc sē provecti dēserto in lītore condunt
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycēnās.
Ergo omnis longo solvit sē Teucria lūctū;
Panduntur portae; iuvat īre et Dòrica castra
Dēsertosque vidēre locos litusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic saevus tendēbat Achillēs;
Classibus hic locus, hic aciē certāre solēbant.
Pars stupet innūptae dõnum exitiāle Minervae
Et mõlem mīrantur equi; primusque Thy moetēs
Dūcī intrā mūros hortātur et arce locārī,
Sīve dolo, seu iam Troiae sic fāta ferēbant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelagõ Danaum insidiās suspectaque dona
Praecipitāre iubent, subiectisque ūrere flammīs,
Aut terebrāre cavās uteri et temptāre latēbrās.
Scinditur incertum studia in contrāria vulgus.

Prīmus ibi ante omnēs, māgnā comitante catervā,
Lāocoon ārdēns summā dēcurrit ab arce,
Et procul: " miserī, quae tanta insānia, cīvēs?
Crēditis āvectos hostēs? aut ūlla putātis
Dona carēre dolīs Danaum ? sic nātus Ulixēs ?
Aut hoc inclūsi ligno occultantur Achīvī,
Aut haec in nostros fabricāta est māchina mūros
Inspectūra domās ventūraque dēsuper urbī,
Aut aliquis latet error; equo nē crēdite, Teucri.
Quidquid id est, timeõ Danaõs et dõna ferentēs."
Sic fātus validīs ingentem vīribus hastam
In latus inque feri curvam compāgibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremēns, uteroque recusso
Insonuēre cavae gemitumque dedēre cavernae.
Et, si fāta deum, si mēns non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicās foedāre latēbrās,

40

45

50

55

60

Trõiaque nunc stārēs, Priamique arx alta manērēs.

Ecce, manūs iuvenem intereā post terga revinctum
Pāstörēs māgno ad rēgem clāmõre trahēbant
Dardanidae, qui sē ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret Trõiamque aperiret Achivīs,
Obtulerat, fīdēns animī, atque in utrumque parātus,
Seu versāre dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trõiāna iuventūs

Circumfūsa ruit, certantque inlūdere capto.
65 Accipe nunc Danaum insidiās, et crimine ab ūno

Disce omnēs.
Namque ut conspectū in medio turbātus, inermis,
Constitit atque oculis Phrygia āgmina circumspexit :
“ Heu, quae nunc tellūs” inquit, “quae mē aequora

possunt 70 Accipere? aut quid iam misero mihi dēnique restat,

Cui neque apud Danaōs ūsquam locus, et super ipsi
Dardanidae infēnsi poenās cum sanguine poscunt ?"
Quo gemitū conversi animi, compressus et omnis

Impetus. Hortāmur fārī, quo sanguine crētus, 75 Quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto.

Ille haec, dēpositā tandem formidine, fātur:
“Cūncta equidem tibi, rēx, fuerit quodcumque,

fatēbor
Vēra " inquit, “neque mē Argolicā dē gente negābā.
Höc primum; nec, si miserum Fortūna Sinonem
Finxit, vanum etiam mendācemque improba finget.
Fando aliquod si forte tuās pervēnit ad aurēs
Bēlīdae nõmen Palamēdis et incluta fāmā
Gloria

quem falsā sub prõditione Pelasgi Insontem infando indicio, quia bella vetābat 85 Dēmisēre necī, nunc cassum lūmine lūgent:

Illi mē comitem et consanguinitāte propinquum

80

90

[ocr errors]

Pauper in arma pater primis hūc mīsit ab annis.
Dum stābat rēgno incolumis rēgumque vigēbat
Conciliis, et nõs aliquod nomenque decusque
Gessimus. Invidiā postquam pellācis Ulixi-
Haud ignota loquor -- superis concessit ab õris,
Adflictus vitam in tenebris luctūque trahēbam,
Et cāsum insontis mēcum indignābar amici.

Nec tacui dēmēns, et mē, fors si qua tulisset,
95 Si patrios umquam remeāssem victor ad Argos,

Promisi ultorem, et verbis odia aspera mõvi.
Hinc mihi prima mali lābēs, hinc semper Ulisēs
Criminibus terrēre novis, hinc spargere vocēs
In vulgum ambiguās, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro -
Sed quid ego haec autem nequiquam ingrāta revolvo?
Quidve moror, sī omnēs ūno ordine habētis Achivos,
Idque audire sat est? Iamdūdum sūmite poenās;

Höc Ithacus velit, et māgno mercentur Atridae." 105

Tum vērā ārdēmus scītāri et quaerere cāsūs
Ignāri scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitāns, et ficto pectore fātur:

"Saepe fugam Danai Trõiā cupière relictā

Mõliri et longõ fessi discēdere bello;
110 Fēcissentque utinam ! saepe illos aspera ponti

Interclūsit hiems, et terruit Auster euntēs.
Praecipuē, cum iam hic trabibus contextus acernis
Stāret equus, toto sonuērunt aethere nimbi.

Suspēnsī Eurypylum scitantem ārācula Phoebi
115 Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:

Sanguine plācāstis ventos et virgine caesā,
Cum primum Īliacās, Danai, vēnistis ad ārās;
Sanguine quaerendi reditūs, animāque litandum
Argolicā.” Vulgi quae vox ut vēnit ad aurēs,

66

120 Obstipuēre animi, gelidusque per ima cucurrit

Ossa tremor, cui fāta parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vātem māgno Calchanta tumultū
Protrahit in medios; quae sint ea nūmina divum,

Flāgitat. Et mihi iam multi crūdēle canēbant 125 Artificis scelus, et taciti ventūra vidēbant.

Bis quīnās silet ille diēs, tēctusque recūsat
Prõdere voce suā quemquam aut opponere morti.
Vix tandem, māgnis Ithacī clāmõribus actus,

Composito rumpit vocem, et mē dēstinat ārae.
130 Adsēnsēre omnēs, et, quae sibi quisque timēbat,

Unius in miseri exitium conversa tulēre.
Iamque diēs infanda aderat; mihi sacra parāri,
Et salsae frūgēs, et circum tempora vittae.

Eripui, fateor, lēto me, et vincula rūpi,
135 Limosoque lacū per noctem obscūrus in ulvā

Dēlituī, dum vēla darent, si forte dedissent.
Nec mihi iam patriam antiquam spēs ūlla videndi,
Nec dulcēs nātös exoptātumque parentem ;

Quos illi fors et poenās ob nostra reposcent
140 Effugia, et culpam hanc miserõrum morte piābunt.

Quod tē per superos et conscia nūmina vērī,
Per, sī qua est, quae restet adhūc mortālibus ūsquam
Intemerāta fides, oro, miserere laborum

Tantorum, miserēre animi non digna ferentis." 145 His lacrimis vītam damus, et miserēscimus ultro.

Ipse viro primus manicās atque arta levārī
Vincla iubet Priamus, dictisque ita fātur amicis :
"Quisquis es, āmissõs hinc iam obliviscere Grāios.

Noster eris, mihique haec ēdissere vēra roganti : 150 Quõ mõlem hanc immānis equi statuēre ? quis auctor ? Quidve petunt? quae rēligio, aut quae māchina

belli ?”

Dixerat. Ille, dolīs instrūctus et arte Pelasgā,
Sustulit exūtās vinclis ad sidera palmās :

Võs, aeterni ignēs, et non violābile vestrum 155 Testor nūmen" ait, "vās ārae ēnsēsque nēfandi,

Quos fūgi, vittaeque deum, quās hostia gessi :
Fās mihi Grāiorum sacrāta resolvere iūra,
Fās õdisse viros, atque omnia ferre sub aurās,

Si qua tegunt; teneor patriae nec lēgibus ūllīs. 160 Tū modo promissis maneās, servātaque servēs

Troia fidem, sí vēra feram, sī māgna rependam.

"Omnis spēs Danaum et coepti fidūcia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo

Tydidēs sed enim scelerumque inventor Ulixēs, 165 Fātāle aggressi sacrāto āvellere templo

Palladium, caesīs summae cūstodibus arcis,
Corripuēre sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineās ausī divae contingere vittās,

Ex illo fluere ac retro sublāpsa referri
170 Spēs Danaum, frāctae vīrēs, āversa deae mēns.

Nec dubiis ea signa dedit Trītonia mönstrīs.
Vix positum castris simulācrum : ārsēre coruscae
Lūminibus flammae arrēctis, salsusque per artūs

Sūdor iit, terque ipsa solo — mīrābile dictū 175

Emicuit, parmamque gerēns hastamque trementem.

"Extemplo temptanda fugā canit aequora Calchās, Nec posse Argolicis exscindi Pergama tēlis, Omina ni repetant Argis, nūmenque redūcant,

Quod pelago et curvis sēcum āvexēre carinis. 180 Et nunc, quod patriās vento petiēre Mycēnās,

Arma deõsque parant comitēs, pelagõque remēnso
Improvīsi aderunt. Ita digerit õmina Calchās.
Hanc pro Palladio monitī, pro nūmine laeso
Effigiem statuēre, nefās quae triste piāret.

« PreviousContinue »