Page images
PDF
EPUB

Passus amor — rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn, 645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;

Omnis in Ascanio cāri stat cūra parentis.
Mūnera praetereā, Īliacis ērepta ruīnīs,
Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,

Et circumtextum croceo vēlāmen acantho,
650 Ornātūs Argivae Helenae, quos illa Mycēnis,

Pergama cum peteret inconcessõsque Hymenaeos,
Extulerat, mātris Lēdae mirābile donum ;
Praetereh scēptrum, Ilionē quod gesserat õlim,

Māxima nātārum Priami, colloque monile
655 Bācātum, et duplicem gemmis auroque corānam.

Haec celerāns iter ad nāvēs tendēbat Achātēs.

At Cytherēa novās artēs, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mūtātus et õra Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
Incendat rēginam, atque ossibus implicet ignem :
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguēs ;
Urit atrox Iūno, et sub noctem cūra recursat.
Ergö hīs āligerum dictis adfātur Amõrem :

“Nāte, meae vīrēs, mea māgna potentia sõlus, 665 Nāte, patris summi qui tēla Typhõia temnis,

Ad tē confugio et supplex tua nūmina posco.
Frāter ut Aenēās pelago tuus omnia circum
Lītora iactētur odiis Iūnõnis iniquae,

Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
670 Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque morātur

Vocibus; et vereor, quo sē lūnònia vertant
Hospitia; haud tanto cessābit cardine rērum.
Quocircā capere ante dolis et cingere flamma

Rēginam meditor, nē quo sē nūmine mūtet, 675 Sed māgno Aenēae mēcum teneātur amore.

Quā facere id possīs, nostram nunc accipe mentem :

Rēgius accītā cāri genitoris ad urbem
Sīdoniam puer īre parat, mea māxima cūra,

Dona ferēns pelago et flammis restantia Troiae ; 680 Hunc ego sāpītum somno super alta Cythēra

Aut super Idalium sacrātā sēde recondam,
Nē quă scire dolos mediusve occurrere possit.
Tū faciem illius noctem non amplius ūnam

Falle dolo, et nūtos pueri puer indue vultūs, 685 Ut, cum tē gremio accipiet laetissima Dido

Rēgālēs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspīrēs īgnem fallāsque venēno.”

Pāret Amor dictis cārae genetrīcis, et ālās 690 Exuit, et gressū gaudēns incēdit Iūli.

At Venus Ascanio placidam per membra quiētem
Inrigat, et fötum gremio dea tollit in altos
Idaliae lūcās, ubi mollis amāraçus illum
Floribus et dulci adspīrāns complectitur umbrā.

Iamque ibat dicto parēns et dona Cupido
Rēgia portabat Tyriis, duce laetus Achātē.
Cum venit, aulaeis iam sē rēgina superbīs
Aureā composuit spondā mediamque locāvit;

Iam pater Aenēās et iam Trõiāna iuventūs
700 Conveniunt strātoque super discumbitur ostro.

Dant manibus famuli lymphās, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantēlia villīs.
Quinquāgintā intus famulae, quibus ordine longo

Cūra penum struere, et flammis adolêre Penātēs; 705 Centum aliae totidemque parēs aetāte ministri,

Qui dapibus mēnsās onerent et põcula ponant.
Nec non et Tyrii per līmina laeta frequentēs
Convēnēre, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aenēae, mirantur Iūlum

695

710 Flāgrantēsque dei vultūs simulātaque verba,

Pallamque et pictum croceð vēlāmen acantho.
Praecipuē infēlix, pesti dēvõta futūrae,
Explēri mentem nequit ārdēscitque tuendo

Phoenissa, et pariter puero dõnīsque movētur. 715 Ille ubi complexū Aenēae colloque pependit

Et māgnum falsī implēvit genitoris amorem,
Rēginam petit. Haec oculis, haec pectore toto
Haeret, et interdum gremio fovet, inscia Dido

Insideat quantus miserae deus. At memor ille 720 Mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum

Incipit, et vīvā temptat praevertere amore
Iam pridem residēs animās dēsuētaque corda.

Postquam prima quiēs epulis, mēnsaeque remotae,

Crātēras māgnos statuunt et vīna coronant. 725 Fit strepitūs tēctīs, võcemque per ampla volūtant

Atria ; dēpendent lychni laqueāribus aureis
Incēnsī, et noctem flammis fūnālia vincunt.
Hic rēgīna gravem gemmis auroque poposcit

Implēvitque merő pateram, quam Bēlus et omnēs 730 A Bēlo soliti; tum facta silentia tēctīs :

“Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur, Hunc laetum Tyriīsque diem Trõiāque profectīs Esse velis, nostrosque hūius meminisse minörēs.

Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūnā; 735 Et vos, o, coetum, Tyriī, celebrāte faventēs."

Dixit, et in mēnsam laticum libāvit honorem,
Prīmaque, libāto, summō tenus attigit öre;
Tum Bitiae dedit increpitāns. Ille impiger hausit

Spūmantem pateram, et plēnā sē prõluit auro; 740 Post alii procerēs. Citharā crīnītus lõpās

Personat aurātā, docuit quem māximus Atlās.
Hic canit errantem lūnam sõlisque laborēs;

Unde hominum genus et pecudēs; unde imber et ignēs;

Arctūrum pluviāsque Hyadas geminosque Triānēs; 745 Quid tantum Oceano properent sē tingere sõlēs

Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Ingeminant plausū Tyrii, Trõesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermõne trahēbat

Infēlix Dīdo, longumque bibēbat amorem, 750 Multa super Priamo rogitāns, super Hectore multa;

Nunc, quibus Aurorae vēnisset fīlius armis,
Nunc, quālēs Diomēdis equi, nunc, quantus Achillēs.
"Immo age, et ā primā dic, hospes, origine nobis

Insidiās " inquit “Danaum, cāsūsque tuorum, 755 Errõrēsque tuos; nam tē iam septima portat

Omnibus errantem terris et fluctibus aestās."

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS

5

Conticuēre omnēs, intentique āra tenēbant.
Inde torā pater Aenēās sīc õrsus ab alto:

Infandum, rēgina, iubēs renovāre dolorem,
Trõiānās ut opēs et lāmentābile rēgnum
Ēruerint Danai; quaeque ipse miserrima vīdī,
Et quorum pars māgna fui. Quis tālia fando
Myrmidonum Dolopumve aut dūrī miles Ulixī
Temperet ā lacrimis ? et iam nox ūmida caelo
Praecipitat, suādentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor cāsūs cognoscere nostros
Et breviter Trõiae suprēmum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret, lūctūque refūgit,
Incipiam.

[ocr errors][merged small]

Frācti bello fātisque repulsi
Ductõrēs Danaum, tot iam labentibus annis,
Instar montis equum divinā Palladis arte
Aedificant, sectāque intexunt ābiete costās;
Võtum pro reditū simulant; ea fāma vagātur.
Hūc dēlēcta virum sortiti corpora fūrtim
Inclūdunt caeco lateri, penitusque cavernās
Ingentēs uterumque armāto milite complent.

20

Est in conspectu Tenedos, notissima fāmā
Insula, dives opum, Priami dum rēgna manēbant,

« PreviousContinue »