Page images
PDF
EPUB

Passus amor — rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn, 645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;

Omnis in Ascanio cārī stat cūra parentis.
Mūnera praetereā, Iliacis ērepta ruinīs,
Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,

Et circumtextum croceõ vēlāmen acantho,
650 Ornātūs Argivae Helenae, quos illa Mycēnīs,

Pergama cum peteret inconcessõsque Hymenaeos,
Extulerat, mātris Lēdae mīrābile dõnum ;
Praeterea scēptrum, Ilionē quod gesserat õlim,

Māxima nātārum Priamī, colloque monile
655 Bācātum, et duplicem gemmis auroque coronam.

Haec celerāns iter ad nāvēs tendēbat Achātēs.

At Cytherēa novās artēs, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mūtātus et õra Cupido

Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
660 Incendat rēginam, atque ossibus implicet ignem :

Quippe domum timet ambiguam Tyriõsque bilinguēs;
Urit atrox Iūno, et sub noctem cūra recursat.
Ergo his āligerum dictis adfātur Amorem :

Nāte, meae virēs, mea māgna potentia sõlus, 665 Nāte, patris summi qui tēla Typhoia temnis,

Ad té confugio et supplex tua nūmina posco.
Frāter ut Aenēās pelago tuus omnia circum
Lītora iactētur odiis Iūnānis iniquae,

Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
670 Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque morātur

Vocibus; et vereor, quö sē lūnõnia vertant
Hospitia; haud tanto cessābit cardine rērum.
Quocircā capere ante dolis et cingere flamma

Rēginam meditor, nē quo sē nūmine mütet, 675 Sed māgno Aenēae mēcum teneātur amore.

Quā facere id possīs, nostram nunc accipe mentem :

Rēgius accītu cāri genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea māxima cūra,

Dūna ferēns pelago et flammis restantia Troiae ; 680 Hunc ego sāpītum somno super alta Cythēra

Aut super Idalium sacrātā sēde recondam,
Nē quā scīre dolos mediusve occurrere possit.
Tū faciem illius noctem non amplius ūnam

Falle dolo, et notos pueri puer indue vultūs, 685 Ut, cum tē gremio accipiet laetissima Dido

Rēgālēs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspirēs īgnem fallāsque venēno."

Pāret Amor dictis cārae genetricis, et ālās 690 Exuit, et gressū gaudēns incēdit lūli.

At Venus Ascanio placidam per membra quiētem
Inrigat, et fötum gremio dea tollit in altos
Idaliae lūcās, ubi mollis amāracus illum
Floribus et dulci adspīrāns complectitur umbrā.

Iamque ibat dicto parēns et dona Cupido
Rēgia portabat Tyriis, duce laetus Achātē.
Cum venit, aulaeis iam sē rēgina superbīs
Aureā composuit spondā mediamque locāvit;

Iam pater Aenēās et iam Troiāna iuventūs
700 Conveniunt strātoque super discumbitur ostro.

Dant manibus famuli lymphās, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantēlia villis.
Quinquāgintā intus famulae, quibus ordine longo

Cūra penum struere, et flammis adolēre Penātēs; 705 Centum aliae totidemque parēs aetāte ministrī,

Qui dapibus mēnsās onerent et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per līmina laeta frequentēs
Convēnēre, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aenēae, mīrantur Iūlum

695

710 Flāgrantēsque dei vultūs simulātaque verba,

Pallamque et pictum croceõ vēlāmen acantho.
Praecipuē infēlix, pesti dēvõta futūrae,
Explēri mentem nequit ārdēscitque tuendo

Phoenissa, et pariter puero dõnisque movētur. 715 Ille ubi complexū Aenēae colloque pependit

Et māgnum falsī implēvit genitoris amorem,
Rēgīnam petit. Haec oculis, hạec pectore toto
Haeret, et interdum gremio fovet, inscia Dido

Insideat quantus miserae deus. At memor ille 720 Mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum

Incipit, et vīvā temptat praevertere amore
Iam pridem residēs animos dēsuētaque corda.

Postquam prima quiēs epulis, mēnsaeque remotae,

Crātēras māgnos statuunt et vīna coronant. 725 Fit strepitūs tēctīs, vocemque per ampla volūtant

Atria ; dēpendent lychni laqueāribus aureis
Incēnsī, et noctem flammis fūnālia vincunt.
Hic rēgina gravem gemmis auroque poposcit

Implēvitque mero pateram, quam Bēlus et omnēs 730

Ā Bēlo solitī; tum facta silentia tēctis :

"Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Trõiāque profectis Esse velis, nostrosque hūius meminisse minörēs.

Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūno; 735 Et vos, ā, coetum, Tyrii, celebrāte faventēs."

Dixit, et in mēnsam laticum libāvit honorem,
Prīmaque, libāto, summō tenus attigit õre;
Tum Bitiae dedit increpitāns. Ille impiger hausit

Spūmantem pateram, et plēnā sē prõluit auro; 740 Post aliī procerēs. Citharā crīnītus lõpās

Personat aurātā, docuit quem māximus Atlās.
Hic canit errantem lūnam sõlisque laborēs;

Unde hominum genus et pecudēs ; unde imber et ignēs;

Arcturum pluviāsque Hyadas geminosque Triānēs; 745 Quid tantum Oceano properent sē tingere sõlēs

Hibernī, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Ingeminant plausū Tyrii, Tröesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermõne trahēbat

Infēlix Dido, longumque bibēbat amorem, 750 Multa super Priamo rogitāns, super Hectore multa;

Nunc, quibus Aurorae vēnisset filius armis,
Nunc, quālēs Diomēdis equī, nunc, quantus Achillēs.
"Immo age, et ā primā dic, hospes, origine nobis

Insidiās " inquit “Danaum, cāsūsque tuorum, 755 Errorēsque tuos; nam tē iam septima portat

Omnibus errantem terris et fluctibus aestās.”

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS

5

Conticuēre omnēs, intentique āra tenēbant.
Inde torā pater Aenēās sīc ārsus ab alto:

Infandum, rēgina, iubēs renovāre dolorem,
Trõiānās ut opēs et lāmentābile rēgnum
Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars māgna fui. Quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut dūrī miles Ulixi
Temperet ā lacrimis ? et iam nox ūmida caelo
Praecipitat, suādentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor cāsūs cognoscere nostros
Et breviter Trõiae suprēmum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret, lūctūque refūgit,
Incipiam.

10

15

Frācti bello fātisque repulsi
Ductõrēs Danaum, tot iam lābentibus annis,
Instar montis equum dīvīnā Palladis arte
Aedificant, sectāque intexunt ābiete costās;
Võtum pro reditū simulant; ea fāma vagātur.
Hūc dēlēcta virum sortiti corpora fūrtim
Inclūdunt caeco lateri, penitusque cavernās
Ingentēs uterumque armātā mīlite complent.

20

Est in conspectū Tenedos, nötissima fāmā
Insula, dives opum, Priami dum rēgna manēbant,

« PreviousContinue »