Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Passus amor rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn,
645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;
Omnis in Ascaniō cārī stat cūra parentis.
Mūnera praeterea, Iliacīs ērepta ruīnīs,
Ferre iubet, pallam sīgnīs aurōque rigentem,
Et circumtextum croceo vēlāmen acanthō,
650 Ornātūs Argivae Helenae, quos illa Mycēnīs,
Pergama cum peteret inconcessōsque Hymenaeos,
Extulerat, mātris Lēdae mīrābile dōnum;
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat ōlim,
Maxima nātārum Priami, colloque monile

655 Bācātum, et duplicem gemmis aurōque corōnam.
Haec celerāns iter ad nāvēs tendēbat Achātēs.
At Cytherea novās artēs, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mūtātus et ōra Cupidō
Prō dulci Ascaniō veniat, dōnisque furentem
660 Incendat rēginam, atque ossibus implicet ignem :
Quippe domum timet ambiguam Tyriōsque bilingues;
Urit atrōx Iūnō, et sub noctem cūra recursat.
Ergō his aligerum dictis adfātur Amōrem :

66

Nāte, meae vīrēs, mea māgna potentia sõlus,
665 Nāte, patris summi qui tēla Typhōia temnis,
Ad te confugiō et supplex tua numina poscō.
Frāter ut Aenēās pelagō tuus omnia circum
Litora iactētur odiīs Iūnōnis inīquae,

Nōta tibi, et nostrō doluisti saepe dolōre.
670 Nunc Phoenissa tenet Dīdō blandisque morātur
Vōcibus; et vereor, quō sẽ Iūnōnia vertant
Hospitia; haud tantō cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Regīnam meditor, në quō sẽ nūmine mutet,

675 Sed magnō Aeneae mecum teneatur amōre.

Quã facere id possīs, nostram nunc accipe mentem :

Rēgius accītū cārī genitōris ad urbem
Sīdōniam puer īre parat, mea māxima cūra,

Dōna ferēns pelagō et flammis restantia Trōiae;
680 Hunc ego sōpītum somnō super alta Cythēra
Aut super Idalium sacrātā sēde recondam,
Nē quã scire dolōs mediusve occurrere possit.
Tū faciem illius noctem non amplius ūnam
Falle dolō, et nōtōs pueri puer indue vultūs,
685 Ut, cum tē gremiō accipiet laetissima Didō
Rēgālēs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspīrēs īgnem fallāsque venēnō.”

Pāret Amor dictīs cārae genetrīcis, et ālās

690 Exuit, et gressu gaudēns incēdit Iūlī.

695

At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Inrigat, et fōtum gremiō dea tollit in altōs
Idaliae lucōs, ubi mollis amāracus illum
Floribus et dulci adspīrāns complectitur umbra.
Iamque ībat dictō parēns et dōna Cupīdō
Regia portabat Tyriis, duce laetus Achātē.
Cum venit, aulaeīs iam sē rēgīna superbīs
Aurea composuit sponda mediamque locavit;
Iam pater Aenēās et iam Trōiāna iuventūs
700 Conveniunt strātōque super discumbitur ostrō.
Dant manibus famuli lymphās, Cereremque canistris
Expediunt, tōnsisque ferunt mantēlia villīs.

Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longō
Cūra penum struere, et flammis adolere Penātēs;
705 Centum aliae totidemque parēs aetate ministrī,
Qui dapibus mēnsās onerent et pōcula pōnant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
Convēnēre, torīs iussī discumbere pictīs.
Mirantur dōna Aeneae, mirantur Iūlum

710 Flāgrantesque dei vultūs simulātaque verba, Pallamque et pictum croceō vēlāmen acanthō. Praecipue infēlīx, pestī dēvōta futūrae,

Explēri mentem nequit ārdēscitque tuendō Phoenissa, et pariter puerō dōnisque movetur. 715 Ille ubi complexū Aenēae colloque pependit Et māgnum falsī implēvit genitōris amōrem, Rēginam petit. Haec oculis, haec pectore tōtō Haeret, et interdum gremiō fovet, inscia Dīdō Insideat quantus miserae deus. At memor ille 720 Mātris Acīdaliae paulatim abolere Sychaeum Incipit, et vivo temptat praevertere amōre Iam pridem residēs animōs dēsuētaque corda. Postquam prima quiēs epulīs, mēnsaeque remōtae, Crātēras māgnōs statuunt et vīna corōnant. 725 Fit strepitūs tēctīs, vōcemque per ampla volūtant Atria; dependent lychni laqueāribus aureīs Incēnsi, et noctem flammis fūnālia vincunt. Hic rēgīna gravem gemmis aurōque poposcit Implēvitque merō pateram, quam Bēlus et omnēs A Bēlō soliti; tum facta silentia tēctīs :

730

“Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Trōiaque profectis Esse velis, nostrōsque huius meminisse minōrēs. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūnō; 735 Et vōs, ō, coetum, Tyrii, celebrate faventēs."

Dixit, et in mēnsam laticum lībāvit honōrem, Primaque, lībātō, summō tenus attigit ōre; Tum Bitiae dedit increpitāns. Ille impiger hausit Spumantem pateram, et plēnō sẽ prōluit aurō; 740 Post alii procerēs. Citharā crīnītus Iōpās Personat aurātā, docuit quem māximus Atlās. Hic canit errantem lūnam sōlisque labōrēs;

Unde hominum genus et pecudēs; unde imber et ignes; Arctūrum pluviasque Hyadas geminōsque Triōnēs; 745 Quid tantum Oceanō properent sẽ tingere sōlēs Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausū Tyriī, Trōesque sequuntur. Nec nōn et variō noctem sermōne trahēbat Infelix Didō, longumque bibebat amorem, Multa super Priamō rogitāns, super Hectore multa; Nunc, quibus Aurōrae vēnisset filius armīs,

750

Nunc, quālēs Diomēdis equī, nunc, quantus Achilles. "Immō age, et ā prīmā dic, hospes, orīgine nōbīs Insidias" inquit "Danaum, casusque tuōrum, 755 Errōresque tuōs; nam tē iam septima portat Omnibus errantem terris et fluctibus aestās."

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS

Conticuere omnes, intentique ōra tenebant.
Inde toro pater Aenēās sīc ōrsus ab altō:
Infandum, rēgīna, iubēs renovāre dolōrem,
Trōiānās ut opēs et lamentābile rēgnum
Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vīdī,
Et quōrum pars māgna fui. Quis tālia fandō
Myrmidonum Dolopumve aut dūrī mīles Ulixī
Temperet a lacrimis? et iam nox ūmida caelō
Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnōs.
Sed si tantus amor cāsūs cognoscere nostrōs
Et breviter Trōiae suprēmum audire labōrem,

Quamquam animus meminisse horret, luctuque refūgit,
Incipiam.

Fracti bellō fātisque repulsi

Ductōrēs Danaum, tot iam labentibus annis,
Instar montis equum dīvīnā Palladis arte
Aedificant, sectaque intexunt ābiete costās;
Vōtum prō reditū simulant; ea fāma vagātur.
Hūc dēlēcta virum sortiti corpora fūrtim
Includunt caecō lateri, penitusque cavernās
Ingentēs uterumque armātō milite complent.

Est in conspectu Tenedos, nōtissima fāmā
Insula, dives opum, Priamī dum rēgna manēbant,

« PreviousContinue »