Page images
PDF
EPUB

Passus amor rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn, 645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;

Omnis in Ascanio cārī stat cura parentis.
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre iubet, pallam sīgnīs aurōque rigentem,
Et circumtextum croceo vēlāmen acanthō,
650 Ornātūs Argivae Helenae, quōs illa Mycēnīs,
Pergama cum peteret inconcessōsque Hymenaeos,
Extulerat, mātris Lēdae mīrābile dōnum;
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat ōlim,
Maxima nātārum Priami, colloque monile

655 Bācātum, et duplicem gemmis aurōque corōnam.
Haec celerāns iter ad nāvēs tendēbat Achātēs.
. At Cytherea novās artēs, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mūtātus et ōra Cupidō

Prō dulci Ascaniō veniat, dōnisque furentem
660 Incendat rēgīnam, atque ossibus implicet īgnem :
Quippe domum timet ambiguam Tyriōsque bilingues;
Urit atrōx Iūnō, et sub noctem cūra recursat.
Ergō his aligerum dictis adfātur Amōrem:

"Nāte, meae vīrēs, mea māgna potentia sõlus,
665 Nate, patris summi qui tēla Typhōia temnis,
Ad te confugiō et supplex tua nūmina poscō.
Frāter ut Aenēās pelagō tuus omnia circum
Litora iactētur odiīs Iūnōnis inīquae,

Nōta tibi, et nostrō doluisti saepe dolōre.
670 Nunc Phoenissa tenet Didō blandisque morātur
Vōcibus; et vereor, quō sẽ Iūnōnia vertant
Hospitia; haud tantō cessābit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma.
Regīnam meditor, nē quō sẽ nūmine mūtet,

675 Sed māgnō Aenēae mēcum teneātur amōre.

Qua facere id possīs, nostram nunc accipe mentem :

Rēgius accītū cārī genitōris ad urbem
Sīdōniam puer īre parat, mea māxima cūra,

Dōna ferēns pelagō et flammis restantia Trōiae;
680 Hunc ego sōpītum somnō super alta Cythēra
Aut super Idalium sacrātā sēde recondam,
Nē quã scire dolōs mediusve occurrere possit.
Tū faciem illius noctem non amplius ūnam
Falle dolō, et nōtōs pueri puer indue vultūs,
685 Ut, cum tē gremiō accipiet laetissima Didō
Rēgālēs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspīrēs īgnem fallāsque venēnō.”

Pāret Amor dictīs cārae genetrīcis, et ālās

690 Exuit, et gressu gaudēns incēdit Iūlī.

695

At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Inrigat, et fōtum gremiō dea tollit in altōs
Idaliae lucōs, ubi mollis amāracus illum
Floribus et dulci adspīrāns complectitur umbra.
Iamque ībat dictō parēns et dōna Cupīdō
Regia portabat Tyriis, duce laetus Achātē.
Cum venit, aulaeīs iam sē rēgīna superbīs
Aurea composuit sponda mediamque locavit;
Iam pater Aenēās et iam Trōiāna iuventūs
700 Conveniunt strātōque super discumbitur ostrō.
Dant manibus famuli lymphās, Cereremque canistris
Expediunt, tōnsisque ferunt mantēlia villīs.

Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longō
Cūra penum struere, et flammis adolere Penātēs;
705 Centum aliae totidemque parēs aetate ministrī,
Qui dapibus mēnsās onerent et pōcula pōnant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
Convēnēre, torīs iussī discumbere pictīs.
Mirantur dōna Aeneae, mirantur Iūlum

710 Flagrantesque dei vultūs simulataque verba,
Pallamque et pictum croceo vēlāmen acanthō.
Praecipue infēlīx, pestī dēvōta futūrae,

Explēri mentem nequit ārdēscitque tuendō
Phoenissa, et pariter puerō dōnīsque movētur.
715 Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
Et māgnum falsī implēvit genitōris amōrem,
Rēgīnam petit. Haec oculis, haec pectore tōtō
Haeret, et interdum gremio fovet, inscia Didō
Insideat quantus miserae deus. At memor ille
720 Mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum
Incipit, et vivo temptat praevertere amōre
Iam pridem residēs animōs dēsuētaque corda.

Postquam prima quiēs epulis, mēnsaeque remōtae,
Crātēras māgnōs statuunt et vīna corōnant.
725 Fit strepitūs tēctīs, vōcemque per ampla volutant
Atria; dependent lychni laqueāribus aureis
Incensi, et noctem flammis fūnālia vincunt.

Hic rēgīna gravem gemmis auroque poposcit Implēvitque merō pateram, quam Bēlus et omnēs 730 A Bēlō solitī; tum facta silentia tēctīs:

66

'Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Trōiaque profectis Esse velis, nostrosque huius meminisse minōrēs. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūnō; 735 Et vōs, ō, coetum, Tyrii, celebrāte faventēs.”

Dixit, et in mēnsam laticum lībāvit honōrem,
Primaque, lībātō, summō tenus attigit ōre;
Tum Bitiae dedit increpitāns. Ille impiger hausit
Spumantem pateram, et plēnō sẽ prōluit aurō;
Post alii procerēs. Cithara crīnītus Iōpās
Personat aurātā, docuit quem māximus Atlās.
Hic canit errantem lūnam sõlisque labōrēs;

Unde hominum genus et pecudēs; unde imber et īgnēs; Arctūrum pluviāsque Hyadas geminōsque Triōnēs; 745 Quid tantum Oceanō properent sẽ tingere sōlēs Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausū Tyrii, Trõesque sequuntur. Nec non et vario noctem sermōne trahebat

Infelix Dīdō, longumque bibēbat amōrem, 750 Multa super Priamō rogitans, super Hectore multa; Nunc, quibus Aurōrae venisset filius armis,

Nunc, quālēs Diomēdis equī, nunc, quantus Achillēs. "Immō age, et ā prīmā dīc, hospes, orīgine nōbīs Insidias" inquit "Danaum, cāsūsque tuōrum, 755 Errōresque tuōs; nam tē iam septima portat Omnibus errantem terris et fluctibus aestās."

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS

Conticuere omnēs, intentīque ōra tenēbant.
Inde torō pater Aenēās sīc ōrsus ab altō:
Infandum, rēgīna, iubēs renovāre dolorem,
Trōiānās ut opēs et lamentābile rēgnum
Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vīdī,
Et quorum pars māgna fui. Quis tālia fandō
Myrmidonum Dolopumve aut dūrī mīles Ulixi
Temperet a lacrimis? et iam nox ümida caelō
Praecipitat, suadentque cadentia sīdera somnōs.
Sed si tantus amor cāsūs cognōscere nostrōs
Et breviter Trōiae supremum audire labōrem,

Quamquam animus meminisse horret, lūctuque refūgit,
Incipiam.

Fracti bellō fātisque repulsi

Ductōrēs Danaum, tot iam lābentibus annis,
Instar montis equum dīvīnā Palladis arte
Aedificant, sectāque intexunt ābiete costās;
Vōtum prō reditu simulant; ea fāma vagātur.
Hūc dēlēcta virum sortiti corpora fūrtim
Includunt caecō lateri, penitusque cavernās
Ingentes uterumque armātō milite complent.

Est in conspectu Tenedos, nōtissima fāmā
Insula, dives opum, Priami dum rēgna manēbant,

« PreviousContinue »