Page images
PDF
EPUB

Suppliciter tristēs et tūnsae pectora palmis;
Diva solo fixos oculos āversa tenēbat.
Ter circum Iliacās raptāverat Hectora mūros,

Exanimumque auro corpus vendēbat Achillēs.
485 Tum vērā ingentem gemitum dat pectore ab imo,

Ut spolia, ut currūs, utque ipsum corpus amīcī,
Tendentemque manūs Priamum conspexit inermēs.
Sē quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
Eõāsque aciēs et nigri Memnonis arma.
Dūcit Amāzonidum lūnātis āgmina peltis
Penthesilēa furēns, mediisque in mīlibus ārdet,
Aurea subnectēns exsertae cingula mammae,
Bellātrix, audetque viris concurrere virgū.

490

Haec dum Dardanio Aenēae miranda videntur,
Dum stupet, obtūtüque haeret dēfixus in ūno,
Rēgina ad templum, formā pulcherrima Dido,
Incessit, māgnā iuvenum stīpante catervā.
Quālis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi

Exercet Diāna choros, quam mille secātae 500 Hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharētram

Fert umerõ, gradiēnsque deās superēminet omnēs —
Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus —
Tālis erat Dido, tālem sē laeta ferēbat

Per medios, instāns operi rēgnisque futūrīs. 505 Tum foribus divae, mediā testūdine templi,

Saepta armis soliõque altē subnixa resēdit.
Iūra dabat lēgēsque viris, operumque laborem
Partibus aequābat iūstis, aut sorte trahēbat:

Cum subito Aenēās concursū accēdere māgno 510 Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,

Teucrorumque alios, āter quos aequore turbo
Dispulerat penitusque alias āvexerat õrās.

Obstipuit simul ipse simul percussus Achātēs

Laetitiaque metūque; avidi coniungere dextrās 515 Ardēbant; sed rēs animos incognita turbat.

Dissimulant, et nūbe cavā speculantur amictī,
Quae fortūna viris, classem quo lītore linquant,
Quid veniant: cūnctis nam lēcti nāvibus ibant,

Orantēs veniam, et templum clāmõre petēbant.
520 Postquam introgressi et coram data copia fandi,

Māximus Īlioneus placido sic pectore coepit:

“O rēgina, novam cui condere Iuppiter urbem Iūstitiāque dedit gentēs frēnāre superbās,

Trões tē miserī, ventīs maria omnia vecti,
525 Orāmus : prohibē infandos ā nāvibus ignēs,

Parce pio generī, et propius rēs aspice nostrās.
Non nos aut ferro Libycos populāre Penātēs
Vēnimus, aut raptās ad litora vertere praedās;

Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
530 “Est locus, Hesperiam Grāi cognomine dicunt,

Terra antiqua, potēns armis atque ūbere glaebae;
Oenotri coluēre viri; nunc fāma, minorēs
Italiam dixisse ducis dē nomine gentem.

Hic cursus fuit,
535 Cum subito adsurgēns fluctū nimbosus Orion

In vada caeca tulit, penitusque procācibus austrīs
Perque undās, superante salo, perque invia saxa
Dispulit; hūc pauci vestris adnāvimus oris.
Quod genus hoc hominum ? quaeve hunc tam barbara

morem
540 Permittit patria ? hospitio prohibēmur harēnae ;

Bella cient, primāque vetant consistere terrā.
Si genus hūmānum et mortālia temnitis arma,
At spērāte deōs memorēs fandi atque nefandi.

"Rēx erat Aenēās nobis, quo iūstior alter,

545 Nec pietāte fuit nec bello māior et armīs.

Quem si fāta virum servant, si vēscitur aurā
Aetheriā, neque adhüc crūdēlibus occubat umbris,
Non metus; officio nec tē certāsse priorem

Paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbēs 550 Arvaque, Trõiānōque ā sanguine clārus Acestēs.

Quassātam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptāre trabēs et stringere rēmās,
Si datur Italiam, sociis et rēge recepto,

Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petāmus; 555 Sin absūmpta salūs, et tē, pater optime Teucrum

Pontus habet Libyae, nec spēs iam restat Iūli,
At freta Sicaniae saltem sēdēsque parātās,
Unde hūc advectī, rēgemque petāmus Acesten.”

Tālibus Ilioneus; cūncti simul ore fremēbant 560 Dardanidae.

Tum breviter Dido, vultum dēmissa, profātur: "Solvite corde metum, Teucri, sēclūdite cūrās. Rēs dūra et rėgni novitās mē tālia cogunt

Mõlīrī, et lātē finēs cūstöde tuērī. 565 Quis genus Aeneadum, quis Trõiae nesciat urbem,

Virtūtēsque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestāmus pectora Poenī,
Nec tam āversus equos Tyriā Sõl iungit ab urbe.

Seu võs Hesperiam māgnam Sāturniaque arva, 570 Sīve Erycis finēs rēgemque optātis Acesten,

Auxilio tūtos dimittam, opibusque iuvābo.
Vultis et his mēcum pariter considere rēgnis ?
Urbem quam statuā, vestra est; subdūcite nāvēs;

Tros Tyriusque mihi nūllo discrimine agétur. 575 Atque utinam rēx ipse Noto compulsus eodem

Adforet Aenēās! Equidem per litora certos
Dīmittam et Libyae lūstrāre extrēma iubēbo,

[ocr errors]

Si quibus ēiectus silvis aut urbibus errat."

His animum arrēcti dictis et fortis Achātēs 580 Et pater Aenēās iamdūdum ērumpere nūbem

Ardēbant. Prior Aenēan compellat Achātēs :

“Nāte deā, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tūta vidēs, classem sociosque receptos.

Unus abest, medio in fluctū quem vīdimus ipsi 585 Summersum ; dictis respondent cētera mātris."

Vix ea fātus erat, cum circumfūsa repente
Scindit sē nūbēs et in aethera purgat apertum.
Restitit Aenēās clārāque in lūce refulsit,

Os umerosque deo similis; namque ipsa decoram 590 Caesariem nāto genetrix lūmenque iuventae

Purpureum et laetos oculis adflārat honorēs-
Quāle manūs addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

Tum sīc rēginam adloquitur, cūnctisque repente 595 Improvīsus ait : “Cēram, quem quaeritis, adsum,

Troïus Aenēās, Libycis ēreptus ab undīs.
o sõla infandos Troiae miserāta laborēs,
Quae nõs, rēliquiās Danaum, terraeque marisque

Omnibus exhaustos iam cāsibus, omnium egēnās 609 Urbe domo sociās, grātēs persolvere dignās

Nõn opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, māgnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant nūmina, si quid

Usquam iūstitia est et mēns sibi conscia rēctī,
605 Praemia digna ferant. Quae tē tam laeta tulērunt

Saecula ? qui tanti tālem genuēre parentēs?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lūstrābunt convexa, polus dum sidera pāscet,

Semper honās nomenque tuum laudēsque manēbunt, 610 Quae mê cumque vocant terrae.” Sīc fātus, amicum

FRIEZE'S AENEID

4

615

Īlionēa petit dextrā, laevāque Serestum,
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Obstipuit primo aspectū Sidonia Dido,
Cāsū deinde viri tanto, et sic õre locūta est :

“Quis tē, nāte deā, per tanta pericula cāsus
Insequitur ? quae vīs immānibus applicat õrīs ?
Tūne ille Aenëās, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?

Atque equidem Teucrum memini Sīdāna venire, 620 Finibus expulsum patriis, nova rēgna petentem

Auxilio Beli; genitor tum Bēlus opimam
Vāstābat Cyprum, et victor dicione tenēbat.
Tempore iam ex illo cāsus mihi cognitus urbis

Trõiānae nomenque tuum rēgēsque Pelasgi. 625 Ipse hostis Teucros insigni laude ferēbat,

Sēque ortum antiquā Teucrorum ab stirpe volebat.
Quārē agite, ō tēctis, iuvenēs, succēdite nostris.
Mē quoque per multos similis fortūna labörēs

Iactātam hāc demum voluit consistere terrā. 630 Non ignāra mali miseris succurrere disco.”

Sic memorat; simul Aenean in rēgia dūcit
Tēcta, simul divum templis indicit honorem.
Nec minus intereā sociis ad litora mittit

Viginti taurās, māgnorum horrentia centum 635 Terga suum, pinguēs centum cum mātribus āgnos,

Mūnera laetitiamque dií.
At domus interior rēgāli splendida lūxū
Instruitur, mediisque parant convivia tēctis;

Arte labörātae vestēs ostroque superbo,
640 Ingēns argentum mēnsis, caelātaque in auro

Fortia facta patrum, series longissima rērum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.

Aenēās neque enim patrius consistere mentem

« PreviousContinue »