Page images
PDF
EPUB

Suppliciter tristēs et tūnsae pectora palmis;
Diva solo fixos oculos āversa tenēbat.
Ter circum Iliacos raptāverat Hectora mūros,

Exanimumque auro corpus vendēbat Achillēs.
485 Tum vērā ingentem gemitum dat pectore ab imo,

Ut spolia, ut currūs, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manūs Priamum conspexit inermēs.
Sē quoque principibus permixtum adgnövit Achivis,

Evāsque aciēs et nigri Memnonis arma. 490 Dūcit Amāzonidum lūnātīs āgmina peltis

Penthesilēa furēns, mediisque in milibus ārdet,
Aurea subnectēns exsertae cingula mammae,
Bellātrix, audetque viris concurrere virgū.

Haec dum Dardanio Aenēae miranda videntur,
Dum stupet, obtūtūque haeret dēfixus in ūno,
Rēgina ad templum, förmā pulcherrima Dido,
Incessit, māgnā iuvenum stipante catervā.
Quālis in Eurotae rīpis aut per iuga Cynthi

Exercet Diāna choros, quam mille secūtae 500 Hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharētram

Fert umero, gradiēnsque deās superēminet omnēs —
Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus -
Tālis erat Dido, tālem sē laeta ferēbat

Per medios, instāns operi rēgnisque futūrīs. 505 Tum foribus divae, mediā testūdine templi,

Saepta armis soliõque altē subnixa resēdit.
Iūra dabat lēgēsque viris, operumque laborem
Partibus aequābat iūstis, aut sorte trahēbat :

Cum subito Aenēās concursū accēdere māgno 510 Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,

Teucrorumque alios, āter quos aequore turbo
Dispulerat penitusque aliás āvexerat ārās.

Obstipuit simul ipse simul percussus Achātēs

Laetitiaque metūque; avidi coniungere dextrās 515 Ardēbant; sed rēs animos incognita turbat.

Dissimulant, et nūbe cavā speculantur amicti,
Quae fortūna viris, classem quo lītore linquant,
Quid veniant: cūnctis nam lēcti nāvibus ibant,

Orantēs veniam, et templum clāmõre pętēbant.
520 Postquam intrāgressi et coram data còpia fandi,

Māximus Īlioneus placido sic pectore coepit :

"Õ rēgina, novam cui condere Iuppiter urbem Iūstitiāque dedit gentēs frēnāre superbās,

Trões tē miseri, ventis maria omnia vecti,
525 Orāmus : prohibē infandos ā nāvibus ignēs,

Parce pio generī, et propius rēs aspice nostrās.
Non nos aut ferro Libycās populāre Penātēs
Vēnimus, aut raptās ad litora vertere praedās;

Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
530 "Est locus, Hesperiam Grāi cognomine dicunt,

Terra antiqua, potēns armis atque ūbere glaebae;
Oenotri coluēre viri; nunc fāma, minārēs
Italiam dixisse ducis dē nomine gentem.

Hic cursus fuit,
535 Cum subito adsurgēns fluctū nimbāsus Orion

In vada caeca tulit, penitusque procācibus austris
Perque undās, superante salo, perque invia saxa
Dispulit; hūc pauci vestris adnāvimus õrīs.
Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara

morem
540 Permittit patria ? hospitio prohibēmur harēnae ;

Bella cient, primāque vetant consistere terrā.
Si genus hūmānum et mortālia temnitis arma,
At spērāte deos memorēs fandi atque nefandi.

“Rēx erat Aenēās nobis, quo iūstior alter,

545 Nec pietāte fuit nec bello māior et armīs.

Quem si fāta virum servant, si vēscitur aurā
Aetheriā, neque adhūc crūdēlibus occubat umbris,
Non metus; officio nec tē certāsse priorem

Paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbēs 550 Arvaque, Trõiānōque ā sanguine clārus Acestēs.

Quassātam ventis liceat subducere classem,
Et silvīs aptāre trabēs et stringere rēmās,
Si datur Italiam, sociis et rēge recepto,

Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petāmus; 555 Sin absumpta salūs, et tē, pater optime Teucrum

Pontus habet Libyae, nec spēs iam restat Iūli,
At freta Sicaniae saltem sēdēsque parātās,
Unde hüc advecti, rēgemque petāmus Acesten."

Tālibus Ilioneus; cūncti simul ore fremēbant 560 Dardanidae.

Tum breviter Dido, vultum dēmissa, profātur : "Solvite corde metum, Teucri, sēclūdite cūrās. Rēs dūra et règni novitās mē tālia cogunt

Mõlīrī, et lātē finēs cūstõde tuērī. 565 Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,

Virtūtēsque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtūsa adeò gestāmus pectora Poenī,
Nec tam āversus equos Tyriā Sõl iungit ab urbe.

Seu vos Hesperiam māgnam Saturniaque arva, 570 Sīve Erycis finēs rēgemque optātis Acesten,

Auxilio tūtos dimittam, opibusque iuvābā.
Vultis et his mēcum pariter considere rēgnis ?
Urbem quam statuo, vestra est; subdūcite nāvēs;

Tros Tyriusque mihi nūllo discrimine agétur. 575 Atque utinam rēx ipse Noto compulsus eodem

Adforet Aenēās! Equidem per litora certos
Dimittam et Libyae lūstrāre extrēma iubēbo,

Si quibus ēiectus silvīs aut urbibus errat.”

His animum arrēcti dictis et fortis Achātēs 580 Et pater Aenēās iamdūdum ērumpere nūbem

Ardēbant. Prior Aenēan compellat Achātēs:

“Nāte deā, quae nunc animo sententia surgit ? Omnia tūta vidēs, classem sociosque receptos.

Unus abest, medio in fluctū quem vīdimus ipsi 585 Summersum; dictis respondent cētera mātris."

Vix ea fātus erat, cum circumfūsa repente
Scindit sē nūbēs et in aethera purgat apertum.
Restitit Aenēās clārāque in lūce refulsit,
Os umerāsque deo similis ; namque ipsa decoram
Caesariem nāto genetrix lūmenque iuventae
Purpureum et laetos oculis adflārat honorēs-
Quāle manūs addunt ebori decus, aut ubi fāvā
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

Tum sīc rēginam adloquitur, cūnctisque repente 595 Improvisus ait : “Coram, quem quaeritis, adsum,

Trõïus Aenēās, Libycis ēreptus ab undis.
O sõla infandos Trõiae miserāta labörēs,
Quae nõs, rēliquiās Danaum, terraeque marisque

Omnibus exhaustos iam cāsibus, omnium egēnos 605 Urbe domo sociās, grātēs persolvere dignās

Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, māgnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant nūmina, si quid

Usquam iūstitia est et mēns sibi conscia rēctī,
605 Praemia digna ferant. Quae tē tam laeta tulērunt

Saecula ? qui tanti tālem genuēre parentēs?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lūstrābunt convexa, polus dum sidera pāscet,

Semper honos nomenque tuum laudēsque manēbunt, 610 Quae mē cumque vocant terrae.”' Sic fātus, amicum

FRIEZE'S AENEID — 4

615

īlionēa petit dextrā, laevāque Serestum,
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Obstipuit primo aspectū Sidonia Dido,
Cāsū deinde viri tanto, et sīc õre locūta est :

“Quis tē, nāte deā, per tanta pericula cāsus
Insequitur ? quae vīs immānibus applicat õrīs ?
Tūne ille Aenēās, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam ?

Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, 620 Finibus expulsum patriis, nova rēgna petentem

Auxilio Bēli; genitor tum Bēlus opimam
Vāstābat Cyprum, et victor dicione tenēbat.
Tempore iam ex illo cāsus mihi cognitus urbis

Trõiānae nomenque tuum rēgēsque Pelasgi. 625 Ipse hostis Teucros insīgni laude ferēbat,

Sēque ortum antiquā Teucrorum ab stirpe volēbat.
Quārē agite, ō tēctis, iuvenēs, succēdite nostris.
Mē quoque per multos similis fortūna labörēs

Iactātam hāc dēmum voluit consistere terrā. 630 Non ignāra mali miseris succurrere disco.”

Sic memorat; simul Aenēan in rēgia dūcit
Tēcta, simul dīvum templis indicit honorem.
Nec minus intereā sociis ad litora mittit

Viginti tauros, māgnorum horrentia centum 635 Terga suum, pinguēs centum cum mātribus āgnos,

Mūnera laetitiamque dii.
At domus interior rēgāli splendida lūxū
Instruitur, mediisque parant convivia tēctis;

Arte labörātae vestēs ostroque superbo,
640 Ingēns argentum mēnsis, caelātaque in auro

Fortia facta patrum, seriēs longissima rērum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.

Aenēās — neque enim patrius consistere mentem

« PreviousContinue »