Page images
PDF
EPUB

325

Harpalycē volucremque fugā praevertitur Hebrum.
Namque umeris dē more habilem suspenderat arcum

Vēnātrix, dederatque coman diffundere ventīs, 320 Nūda genū, nōdōque sinūs collēcta fuentēs.

Ac prior“ Heus," inquit, “iuvenēs, monstrāte, meārum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succīnctam pharetrā et maculosae tegmine lyncis,
Aut spūmantis aprī cursum clāmõre prementem.”

Sic Venus; et Veneris contrā sic filius õrsus :
“Nūlla tuārum audīta mihi neque vīsa sorõrum,
0—quam tē memorem, virgo? namque haud tibi vultus
Mortālis, nec võx hominem sonat; o dea certē,

An Phoebi soror ? an Nymphārum sanguinis ūna ? 330 Sis fēlix, nostrumque levēs, quaecumque, laborem,

Et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in orīs
Iactēmur, doceās; ignāri hominumque locorumque
Errāmus, vento, hūc vāstīs et fluctibus ācti.

Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.” 335 Tum Venus: “Haud equidem tāli mē dignor honore;

Virginibus Tyriis mos est gestāre pharētram,
Purpureoque altē sūrās vincīre cothurnā.
Pūnica rēgna vidēs, Tyrios et Agēnoris urbem ;

Sed finēs Libyci, genus intrāctābile bello. 340 Imperium Dido Tyriā regit urbe profecta,

Germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae
Ambāgēs; sed summa sequar fastigia rērum.
Huic coniūnx Sợchaeus erat, ditissimus agri

Phoenicum, et māgno miserae dilēctus amore, 345 Cui pater intāctam dederat, primisque iugārat

Ominibus. Sed rēgna Tyri germānus habēbat
Pygmalion, scelere ante alios immānior omnēs.
Quos inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum
Impius ante ārās atque auri caecus amore

350 Clam ferro incautum superat, sēcūrus amõrum

Germānae; factumque diū cēlāvit, et aegram,
Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumāti vēnit imāgo

Coniugis, õra modis attollēns pallida miris; 355 Crūdēlēs ārās trāiectaque pectora ferro

Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit;
Tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,
Auxiliumque viae veteres tellūre reclūdit

Thēsauros, ignotum argenti pondus et auri. 360 “His commõta fugam Dido sociosque parābat.

Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni
Aut metus ācer erat; nāvēs, quae forte parātae,
Corripiunt, onerantque aurā; portantur avārī

Pygmalionis opēs pelago; dux fēmina facti. 365 Dēvēnēre locās, ubi nunc ingentia cernis

Moenia surgentemque novae Karthāginis arcem,
Mercātique solum, facti dē nomine Byrsam,
Taurīno quantum possent circumdare tergo.
Sed võs quī tandem, quibus aut vēnistis ab oris,
Quove tenētis iter?”

Quaerenti tālibus ille
Suspīrāns imõque trahēns ā pectore vocem:

“O dea, sī primā repetēns ab origine pergam, Et vacet annālēs nostrorum audire laborum,

Ante diem clauso compānet Vesper Olympo. 375 Nos Trõiā antiquā, sī vestrās forte per aurēs

Trõiae nomen iit, diversa per aequora vectos
Forte suā Libycis tempestās appulit õrīs.
Sum pius Aenēās, raptos qui ex hoste Penātēs

Classe veho mēcum, fāmā super aethera nõtus. 380 Italiam quaerő patriam et genus ab Iove summā.

Bis dēnīs Phrygium conscendī nāvibus aequor,

[ocr errors]

Mātre deā monstrante viam, data fāta secātus;
Vix septem convulsae undis Euroque supersunt.

Ipse ignotus, egēns, Libyae dēserta peragro, 385 Europā atque Asiā pulsus.” Nec plūra querentem

Passa Venus medio sic interfāta dolore est:

"Quisquis es, haud, crēdo, invisus caelestibus aurās Vitālēs carpis, Tyriam qui advēneris urbem.

Perge modo, atque hinc tē rēginae ad līmina perfer. 390 Namque tibi reducēs socios classemque relātam

Nūntio et in tūtum versīs aquilonibus āctam,
Ni frūstrā augurium vāni docuēre parentēs.
Aspice bis sēnās laetantēs āgmine cycnos,

Aetheriā quos lāpsa plagā Iovis āles aperto 395 Turbābat caelo; nunc terrās ordine longo

Aut capere aut captās iam dēspectāre videntur.
Ut reducēs illī lūdunt stridentibus ālis,
Et coetū cinxēre polum, cantūsque dedēre,
Haud aliter puppēsque tuae pūbēsque tuorum
Aut portum tenet, aut plēno subit ostia vēlo.
Perge modo, et, quā tē dūcit via, dērige gressum."

Dixit, et āvertēns roseā cervīce refulsit,
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem

Spīrāvēre, pedēs vestis dēflūxit ad imos,
405 Et vēra incessū patuit dea. Ille ubi mātrem

Adgnovit, tāli fugientem est voce secütus:

“Quid nātum totiēns, crūdēlis tū quoque, falsis
Lūdis imāginibus? Cūr dextrae iungere dextram
Non datur ac vērās audire et reddere vocēs?”

Tālibus incūsat, gressumque ad moenia tendit.
At Venus obscūrā gradientēs āëre saepsit,
Et multo nebulae circum dea fūdit amictū,
Cernere nē quis eos, neu quis contingere posset,
Mõlīrive moram, aut veniendi poscere causās.

400

410

415 Ipsa Paphum sublīmis abit, sēdēsque revisit

Laeta suās, ubi templum illi, centumque Sabaeo
Tūre calent ārae sertisque recentibus hālant.

Corripuēre viam intereā, quā sēmita monstrat.

Iamque ascendēbant collem, qui plūrimus urbi 420 Imminet adversāsque aspectat dēsuper arcēs.

Mīrātur mõlem Aenēās, māgālia quondam,
Mīrātur portās strepitumque et strāta viārum.
Instant ārdentēs Tyriī, pars dūcere mūros

Mõlīrīque arcem et manibus subvolvere saxa, 425 Pars optāre locum tēcto et conclūdere sulco;

Iūra magistrātūsque legunt sānctumque senātum;
Hic portūs aliī effodiunt; hic alta theātris
Fundāmenta locant aliī, immānēsque columnās

Rūpibus excidunt, scaenis decora alta futūris. 430 Quālis apēs aestāte novā per florea rūra

Exercet sub sõle labor, cum gentis adultos
Edūcunt fētūs, aut cum liquentia mella
Stīpant et dulci distendunt nectare cellās,

Aut onera accipiunt venientum aut āgmine facto 435 Ignāvum fūcās pecus ā praesaepibus arcent;

Fervet opus, redolentque thymā frāgrantia mella. “O fortūnātī, quorum iam moenia surgunt!” Aenēās ait, et fastīgia suspicit urbis.

Infert sē saeptus nebulā — mīrābile dictū — 440 Per medios, miscetque viris, neque cernitur ūllī.

Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbrā, Quo primum iactātī undis et turbine Poenī Effödēre loco sīgnum, quod rēgia Iūno

Mõnstrārat, caput ācris equi: síc nam fore bello 445 Egregiam et facilem victū per saecula gentem.

Hic templum Iūnānī ingēns Sīdonia Dido
Condēbat, dõnis opulentum et nūmine divae,

Aerea cui gradibus surgēbant limina nexaeque

Aere trabēs, foribus cardā strīdēbat aēnīs.
450 Höc primum in lūco nova rēs oblāta timorem

Lēniit, hic primum Aenēās spērāre salūtem
Ausus et adflictis melius confidere rēbus.
Namque sub ingentī lūstrat dum singula templo,

Rēginam opperiēns, dum, quae Fortūna sit urbī, 455 Artificumque manūs inter sē operumque laborem

Mirātur, videt Iliacās ex ordine pūgnās
Bellaque iam fāmā tõtum vulgāta per orbem,
Atrīdās, Priamumque, et saevum ambūbus Achillem.

Constitit, et lacrimāns “Quis iam locus," inquit, “Achātē, 460 Quae regio in terrīs nostrī non plēna laboris ?

En Priamus! Sunt hīc etiam sua praemia laudi;
Sunt lacrimae rērum et mentem mortālia tangunt.
Solve metūs; feret haec aliquam tibi fāma salūtem.”

Sic ait, atque animum pictūrā pāscit ināni,
465 Multa gemēns, largoque ūmectat fūmine vultum.

Namque vidēbat, utī bellantēs Pergama circum
Hāc fugerent Grāi, premeret Trõiāna iuventūs,
Hāc Phryges, instāret currũ cristātus Achillēs.

Nec procul hinc Rhēsī niveis tentòria vēlīs
470 Adgnoscit lacrimāns, primo quae prodita somno

Týdidēs multā vāstābat caede cruentus,
Ardentēsque āvertit equos in castra, prius quam
Pābula gustāssent Trõiae Xanthumque bibissent.

Parte aliā fugiēns āmissīs Trõilus armis,
475 Infēlix puer atque impār congressus Achilli,

Fertur equīs, currūque haeret resupīnus inānī,
Lõra tenēns tamen; huic cervixque comaeque trahuntur

Intereā ad templum non aequae Palladis ibant 480 Crīnibus Iliades passīs peplumque ferēbant,

« PreviousContinue »