Page images
PDF
EPUB

Sic cūnctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciēns genitor caeloque invectus aperto

Flectit equos currūque volāns dat lora secundo.

Dēfessī Aeneadae, quae proxima lītora, cursū
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ārās.

Est in sēcessū longo locus. Insula portum 160 Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab alto

Frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductos;
Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminique minantur
In caelum scopuli, quorum sub vertice lātē

Aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscis 165

Dēsuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā;.
Fronte sub adversā scopulis pendentibus antrum ;
Intus aquae dulcēs vīvēque sedilia saxo,
Nymphārum domus. Hic fessās non vincula nāvēs

Ulla tenent, unco non alligat ancora morsū. 170 Hūc septem Aenēās collēctis nāvibus omni

Ex numero subit; ac māgnő tellūris amore
Egressi optātā potiuntur Trões harēnā
Et sale tābentēs artūs in lītore põnunt.

Ac primum silicī scintillam excūdit Achātēs 175 Succēpitque ignem foliīs atque ārida circum

Nūtrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undīs Cereāliaque arma
Expediunt fessī rērum, frūgēsque receptās
Et torrēre parant flammis et frangere saxo.

Aenēās scopulum intereā cānscendit et omnem
Prospectum lātē pelagõ petit, Anthea sí quem
Iactātum vento videat Phrygiāsque birēmēs,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caicī.

Nāvem in conspectū nūllam, trēs līļore cervos 185 Prospicit errantēs : hõs tāta armenta sequuntur

A tergo, et longum per vallēs pāscitur āgmen.

180

66

200

Constitit hic, arcumque manū celerēsque sagittās
Corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs,
Ductõrēsque ipsos primum, capita alta ferentēs
Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem
Miscet agēns tēlis nemora inter frondea turbam ;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet

Hinc portum petit, et socios partītur in omnēs. 195 Vīna bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs

Lītore Trinacrio dederatque abeuntibus hēros,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

"O socii — neque enim ignārīsumus ante malorum
O passi graviūra, dabit deus hīs quoque fīnem.
Võs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs
Accēstis scopulos, vos et Cyclopia saxa
Experti: revocāte animos, maestumque timorem
Mittite ; forsan et haec olim meminisse iuvābit.

Per varios cāsūs, per tot discrimina rērum 205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās

Ostendunt; illic fās rēgna resurgere Trõiae.
Dūrāte, et võsmet rēbus servāte secundis."

Tālia voce refert, cūrisque ingentibus aeger
Spem vultū simulat, premit altum corde dolorem.
Illi sē praedae accingunt dapibusque futūris:
Tergora dīripiunt costīs et viscera nūdant;
Pars in frūsta secant veribusque trementia figunt;
Lītore aēna locant aliī, flammāsque ministrant.

Tum victū revocant vīrēs, fūsique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferīnae.

Postquam exēmpta famēs epulis mēnsaeque remotae,
Amissõs longo socios sermõne requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere crēdant,
Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātos.

210

220 Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Orontī,

Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum
Fāta Lycī, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

Dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēs 225 Litoraque et lātos populos, sic vertice caeli

Constitit et Libyae défixit lūmina rēgnis.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimīs oculos suffūsa nitentēs

Adloquitur Venus: "O qui rēs hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiīs, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trões potuēre, quibus, tot fūnera passis,
Cūnctus ob Italiam terrārum clauditur orbis?

Certē hinc Romānās olim, volventibus annis,
235 Hinc fore ductõrēs, revocāto ā sanguine Teucri,

Qui mare, qui terrās omni dicione tenērent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occāsum Trõiae trīstēsque ruinās

Sõlābar, fātis contraria fāta rependēns;
240 Nunc eadem fortūna virõs tot cāsibus āctos

Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, laborum?

“Antēnor potuit, mediis ēlāpsus Achivīs, Illyricos penetrāre sinūs atque intima tūtus

Rēgna Liburnõrum, et fontem superāre Timāvī, 245

Unde per ora novem vāsto cum murmure montis
It mare prõruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit
Teucrorum, et genti nõmen dedit armaque fixit

Trõïa, nunc placidā compostus pāce quiēscit. 250 Nõs, tua prõgeniēs, caeli quibus adnuis arcem,

Nāvibus, infandum! āmissīs, ūnius ob iram

Prõdimur atque Italis longē disiungimur örīs.
Hic pietātis honos ? sīc nos in scēptra repõnis ?”

Olli subrīdēns hominum sator atque deorum 255 Vultū, quo caelum tempestātēsque serēnat,

Oscula lībāvit nātae, dehinc tālia fātur:

“Parce metū, Cytherēa, manent immõta tuorum Fāta tibī. Cernēs urbem et promissa Lavini

Moenia, sublimemque ferēs ad sīdera caeli 260 Māgnanimum Aenēan; neque mē sententia vertit.

Hic tibi — fābor enim, quando haec tē cūra remordet,
Longius et volvēns fātorum arcāna movēbo —
Bellum ingēns geret Italiā, populosque ferācēs

Contundet, mõrēsque virīs et moenia põnet, 265 Tertia dum Latio rēgnantem vīderit aestās,

Ternaque trānsierint Rutulis hiberna subāctis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlo
Additur — Ilus erat, dum rēs stetit Ilia rēgno -

Trigintā māgnos volvendīs mēnsibus orbēs 270 Imperio explēbit, rēgnumque ab sēde Lavini

Trānsferet, et longam multā vī mūniet Albam.

“Hic iam ter centum tõtās rēgnābitur annos Gente sub Hectoreā, donec rēgina sacerdos

Mārte gravis geminam partū dabit Īlia pròlem. 275 Inde lupae fulvā nūtricis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet
Moenia Romānāsque suo dē nomine dicet.
His ego nec mētās rērum nec tempora pono;

Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūno, 280 Quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatigat,

Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit
Romānās, rērum dominos, gentemque togātam.

“Sīc placitum. Veniet lūstrīs lābentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominābitur Argis.

Nāscētur pulchrā Trõiānus orīgine Caesar,
Imperium Oceano, fāmam qui terminet astrīs,
Iūlius, ā māgno dēmissum nomen Iūlo.

Hunc tū õlim caelo, spoliīs Orientis onustum, 290 Accipiēs sēcūra; vocābitur hic quoque võtīs.

Aspera tum positīs mītēscent saecula bellīs;
Cāna Fidēs, et Vesta, Remo cum frātre Quirīnus, .
Iūra dabunt; dirae ferro et compāgibus artis

Claudentur Belli portae; Furor impius intus
295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnīs

Post tergum nódis fremet horridus õre cruento.”

Haec ait, et Mājā genitum dēmittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs
Hospitio Teucris, nē fāti nescia Dido
Finibus arcēret. Volat ille per āëra māgnum
Rēmigio ālārum, ac Libyae citus adstitit õrīs.
Et iam iussa facit, põnuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primis rēgina quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

300

305

At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns,
Ut primum lūx alma data est, exīre locosque
Explorāre novos, quās vento accesserit ārās,
Qui teneant (nam inculta videt) hominēsne feraene,

Quaerere constituit, sociisque exācta referre. 310 Classem in convexo nemorum sub rūpe cavātā

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse ūno graditur comitātus Achātē,
Bina manū lāto crīspāns hastilia ferro.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,
315 Virginis os habitumque gerēns et virginis arma,

Spartānae, vel quālis equos Thrēissa fatigat

« PreviousContinue »