Page images
PDF
EPUB

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciens genitor caelōque invectus apertō Flectit equos currūque volāns dat lōra secundō.

Dēfessī Aeneadae, quae proxima lītora, cursū Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās. Est in secessu longō locus. Insula portum 160 Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō Frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs ; Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminique minantur In caelum scopuli, quōrum sub vertice lātē Aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscis 165 Dēsuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā; Fronte sub adversā scopulīs pendentibus antrum ; Intus aquae dulcēs vivōque sedilia saxō,

170

Nymphārum domus. Hic fessās nōn vincula nāvēs Ulla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū. Hūc septem Aeneas collectīs nāvibus omnī Ex numerō subit; ac magnō telluris amōre Egressi optātā potiuntur Trões harēnā Et sale tābentēs artus in litore pōnunt. Ac primum silici scintillam excudit Achātēs 175 Succepitque ignem foliis atque arida circum Nutrimenta dedit rapuitque in fōmite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma Expediunt fessī rerum, frugesque receptās Et torrere parant flammis et frangere saxō.

180

Aenēās scopulum intereā cōnscendit et omnem Prospectum lātē pelagō petit, Anthea si quem Iactatum ventō videat Phrygiasque birēmēs, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Nāvem in conspectu nullam, trēs lītore cervōs 185 Prospicit errantēs: hōs tōta armenta sequuntur A tergō, et longum per vallēs pāscitur āgmen.

Cōnstitit hic, arcumque manu celerēsque sagittās
Corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs,

Ductōresque ipsōs prīmum, capita alta ferentes 190 Cornibus arboreīs, sternit, tum vulgus, et omnem Miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet Hinc portum petit, et socios partitur in omnēs. 195 Vīna bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs Lītore Trinacriō dederatque abeuntibus hērōs, Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

200

66

"O socii- neque enim ignāri sumus ante malōrum Ō passi graviōra, dabit deus his quoque finem. Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs Accēstis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa Experti: revocate animos, maestumque timōrem Mittite; forsan et haec ōlim meminisse iuvābit. Per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum 205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās Ostendunt; illic fās rēgna resurgere Trōiae. Dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundis."

210

Tālia vōce refert, cūrīsque ingentibus aeger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolōrem.
Illi sẽ praedae accingunt dapibusque futūris:
Tergora diripiunt costis et viscera nūdant;
Pars in frusta secant veribusque trementia figunt;
Lītore aēna locant aliī, flammāsque ministrant.
Tum victu revocant vīrēs, fūsique per herbam
215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
Postquam exempta famēs epulis mensaeque remōtae,
Amissōs longō sociōs sermone requirunt,

Spemque metumque inter dubiī, seu vīvere crēdant,
Sīve extrēma pati nec iam exaudire vocātōs.

[ocr errors]

220 Praecipue pius Aenēās nunc acris Oronti,
Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum
Fāta Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summō
Despiciens mare vēlivolum terrasque iacentēs
225 Litoraque et lātōs populōs, sic vertice caeli
Constitit et Libyae defixit lumina rēgnīs.

Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimīs oculōs suffūsa nitentēs

Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiīs, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trōes potuere, quibus, tot funera passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Rōmānōs ōlim, volventibus annis,
235 Hinc fore ductōrēs, revocātō ā sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni diciōne tenerent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occāsum Trōiae trīstēsque ruīnās
Sōlabar, fātis contraria fāta rependēns;

245

240 Nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus actōs
Insequitur. Quem dās finem, rēx magne, labōrum?
"Antēnor potuit, mediīs ēlāpsus Achīvīs,
Illyricōs penetrare sinus atque intima tūtus
Rēgna Liburnōrum, et fontem superāre Timāvī,
Unde per ōra novem vāstō cum murmure montis
It mare prōruptum et pelagō premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit
Teucrōrum, et genti nomen dedit armaque fixit
Trōïa, nunc placidā compostus pāce quiēscit.
250 Nōs, tua prōgeniēs, caeli quibus adnuis arcem,
Nāvibus, infandum! āmissīs, ūnīus ob īram

[ocr errors]

Prōdimur atque Italis longe disiungimur ōrīs.
Hic pietātis honōs? sīc nōs in scēptra repōnis?"
Ölli subrīdēns hominum sator atque deōrum
255 Vultū, quō caelum tempestātēsque serēnat,
Oscula libavit natae, dehinc talia fatur:

"Parce metū, Cytherea, manent immōta tuōrum Fāta tibi. Cernēs urbem et prōmissa Lavīnī

Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli

260 Magnanimum Aenēan; neque mẽ sententia vertit. Hic tibi - fābor enim, quandō haec tē cūra remordet, Longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō — Bellum ingens geret Italia, populōsque ferōcēs Contundet, mōresque viris et moenia pōnet, 265 Tertia dum Latiō rēgnantem viderit aestās, Ternaque transierint Rutulis hiberna subāctis. At puer Ascanius, cui nunc cognōmen Iūlō - Ilus erat, dum rēs stetit Ilia rēgnō – Trīgintā māgnōs volvendīs mēnsibus orbēs 270 Imperio explebit, rēgnumque ab sēde Lavini Transferet, et longam multā vī mūniet Albam. "Hic iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs Gente sub Hectorea, dōnec rēgina sacerdos Marte gravis geminam partū dabit Ilia prōlem. 275 Inde lupae fulvō nūtrīcis tegmine laetus

Additur

Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet Moenia Rōmānōsque suō dē nōmine dicet. His ego nec mētās rērum nec tempora pōnō; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūnō, 280 Quae mare nunc terrasque metū caelumque fatigat, Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit Rōmānōs, rērum dominōs, gentemque togātam. "Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominabitur Argis.
Nāscētur pulchrā Trōiānus orīgine Caesar,
Imperium Oceanō, fāmam qui terminet astrīs,
Iūlius, ā māgnō dēmissum nōmen Iūlō.

Hunc tu ōlim caelō, spoliis Orientis onustum,
290 Accipies sēcūra; vocabitur hic quoque vōtīs.
Aspera tum positīs mītēscent saecula bellis ;
Cāna Fidēs, et Vesta, Remō cum fratre Quirīnus,
Iūra dabunt; dīrae ferro et compāgibus artis
Claudentur Belli portae; Furor impius intus
295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnīs
Post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō."
Haec ait, et Māiā genitum dēmittit ab altō,
Ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arcēs
Hospitiō Teucrīs, nē fāti nescia Dīdō

300

305

Finibus arceret. Volat ille per āëra māgnum
Remigiō ālārum, ac Libyae citus adstitit ōrīs.
Et iam iussa facit, pōnuntque ferōcia Poeni
Corda volente deō; in prīmīs rēgīna quiētum
Accipit in Teucrōs animum mentemque benignam.

At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns, Ut prīmum lūx alma data est, exire locōsque Explōrāre novōs, quās ventō accesserit ōrās, Qui teneant (nam inculta videt) hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre. 310 Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit; ipse unō graditur comitātus Achātē, Bina manu lātō crispāns hastilia ferrō. Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,

315 Virginis ōs habitumque gerēns et virginis arma, Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat

« PreviousContinue »