Page images
PDF
EPUB

780

"Faune, precor, miserere," inquit "tuque optima ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores,
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos."
Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit;
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
Viribus haud ullis valuit discludere morsus

Roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,
Rursus in aurigae faciem mutata Metisci
785 Procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci Nymphae indignata licere,
Accessit, telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
790 Adsistunt contra certamine Martis anheli.

Iunonem interea Rex omnipotentis Olympi
Adloquitur, fulva pugnas de nube tuentem :
"Quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?
Indigetem Aenean scis ipsa, et scire fateris,

795 Deberi caelo, fatisque ad sidera tolli.

800

Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres ?
Mortalin' decuit violari vulnere divum?

Aut ensem quid enim sine te Iuturna valeret?
Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis?
Desine iam tandem, precibusque inflectere nostris ;
Ne te tantus edat tacitam dolor, et mihi curae
Saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.

Ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
805 Deformare domum, et luctu miscere hymenaeos :
Ulterius temptare veto." Sic Iuppiter orsus;
Sic dea summisso contra Saturnia vultu :

"Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;

FRIEZE'S AENEID - 22

810 Nec tu me aëria solam nunc sede videres

Digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsam
Starem aciem traheremque inimica in proelia Teucros.
Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri

Suasi, et pro vita maiora audere probavi;
815 Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum.
Adiuro Stygii caput implacabile fontis,
Una superstitio superis quae reddita divis.

Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,

820 Pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum :
Cum iam conubiis pacem felicibus — esto -
Component, cum iam leges et foedera iungent,
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari,
825 Aut vocem mutare viros, aut vertere vestem.
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
Sit Romana potens Itala virtute propago;
Occidit, occideritque sinas cum nomine Troia."

830

Olli subridens hominum rerumque repertor: "Es germana Iovis Saturnique altera proles; Irarum tantos volvis sub pectore fluctus !

Verum age et inceptum frustra summitte furorem; Do, quod vis, et me victusque volensque remitto. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, 835 Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum Adiciam, faciamque omnes uno ore Latinos. Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, Supra homines, supra ire deos pietate videbis, 840 Nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores." Adnuit his Iuno, et mentem laetata retorsit. Interea excedit caelo, nubemque relinquit.

His actis aliud Genitor secum ipse volutat, Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. 845 Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,

Quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
Serpentum spiris, ventosasque addidit alas.
Hae Iovis ad solium saevique in limine regis
850 Apparent, acuuntque metum mortalibus aegris,
Si quando letum horrificum morbosque deum rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.

Harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter, inque omen Iuturnae occurrere iussit. 855 Illa volat, celerique ad terram turbine fertur. Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, Armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, Stridens et celeres incognita transilit umbras; 860 Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit. Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, Alitis in parvae subitam collecta figuram, Quae quondam in bustis aut culminibus desertis Nocte sedens serum canit importuna per umbras: Hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis. Illi membra novus solvit formidine torpor, Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. At, procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, 870 Infelix crines scindit Iuturna solutos,

865

Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis :

"Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare Aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem Arte morer? talin' possum me opponere monstro ? 875 Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem,

Obscenae volucres; alarum verbera nosco Letalemque sonum, nec fallunt iussa superba Magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit? Quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est 880 Condicio? Possem tantos finire dolores

885

Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
Te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscat
Terra mihi, Manesque deam demittat ad imos!"
Tantum effata, caput glauco contexit amictu,
Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.

Aeneas instat contra telumque coruscat
Ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur:

"Quae nunc deinde mora est, aut quid iam, Turne,
retractas?

[ocr errors]

890 Non cursu, saevis certandum est comminus armis.
Verte omnes tete in facies, et contrahe, quidquid
Sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
Astra sequi, clausumque cava te condere terra."
Ille caput quassans: Non me tua fervida terrent
895 Dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis."
Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens;
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte iacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ;
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,

900 Qualia nunc hominum producit corpora tellus;
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens et cursu concitus heros.

Sed neque currentem se nec cognoscit euntem, Tollentemve manus saxumque immane moventem ; 905 Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus, Nec spatium evasit totum, neque pertulit ictum.

Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit Nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus 910 Velle videmur, et in mediis conatibus aegri

Succidimus; non lingua valet, non corpore notae
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
915 Vertuntur varii: Rutulos aspectat et urbem,

Cunctaturque metu, telumque instare tremescit;
Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt aurigamve sororem.

Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, 920 Sortitus fortunam oculis, et corpore toto

Eminus intorquet. Murali concita numquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
925 Loricae et clipei extremos septemplicis orbes.
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus

930

Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.
Ille humiles supplexque oculos dextramque pre-

cantem

Protendens "Equidem merui, nec deprecor" inquit; "Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis Tangere cura potest, oro, fuit et tibi talis

Anchises genitor - Dauni miserere senectae, 935 Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,

Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx:
Ulterius ne tende odiis." Stetit acer in armis
Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit;

« PreviousContinue »