Page images
PDF
EPUB

Dardanium Aenean, generumque adsciverit ultro.
Interea extremo bellator in aequore Turnus
615 Palantes sequitur paucos iam segnior, atque
Iam minus atque minus successu laetus equorum.
Attulit hunc illi caecis terroribus aura

Commixtum clamorem, arrectasque impulit aures
Confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
620 "Ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?
Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?"
Sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
Aurigae currumque et equos et lora regebat,
625 Talibus occurrit dictis: "Hac, Turne, sequamur
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
Sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet;

Et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
630 Nec numero inferior, pugnae nec honore recedes."
Turnus ad haec:

"O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem Foedera turbasti teque haec in bella dedisti,

Et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo

635 Demissam tantos voluit te ferre labores?

An fratris miseri letum ut crudele videres?

Nam quid ago, aut quae iam spondet fortuna salutem? Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, 640 Oppetere, ingentem, atque ingenti vulnere victum. Occidit infelix ne nostrum dedecus Ufens Aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. Exscindine domos-id rebus defuit unum

Perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?

645 Terga dabo, et Turnum fugientem haec terra videbit?

650

Usque adeone mori miserum est? Vos o mihi Manes
Este boni, quoniam superis aversa voluntas.
Sancta ad vos anima atque istius inscia culpae
Descendam, magnorum haud umquam

avorum."

umquam indignus

Vix ea fatus erat; medios volat, ecce, per hostes Vectus equo spumante Saces, adversa sagitta Saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum : "Turne, in te suprema salus; miserere tuorum. Fulminat Aeneas armis, summasque minatur 655 Deiecturum arces Italum excidioque daturum ; Iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini, In te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus, Quos generos vocet, aut quae sese ad foedera flectat. Praeterea regina, tui fidissima, dextra

660 Occidit ipsa sua, lucemque exterrita fugit.

665

Soli pro portis Messapus et acer Atinas

Sustentant aciem; circum hos utrimque phalanges
Stant densae, strictisque seges mucronibus horret
Ferrea; tu currum deserto in gramine versas."

Obstipuit varia confusus imagine rerum
Turnus, et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
Uno in corde pudor mixtoque insania luctu
Et furiis agitatus amor et conscia virtus.

Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, 670 Ardentes oculorum orbes ad moenia torsit

Turbidus, eque rotis magnam respexit ad urbem. Ecce autem, flammis inter tabulata volutus Ad caelum undabat vertex turrimque tenebat, Turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse 675 Subdideratque rotas pontesque instraverat altos. "Iam iam fata, soror, superant; absiste morari; Quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur.

Stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,
Morte pati, neque me indecorem, germana, videbis
680 Amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem."
Dixit, et e curru saltum dedit ocius arvis,

Perque hostes, per tela ruit, maestamque sororem
Deserit, ac rapido cursu media agmina rumpit.
Ac veluti montis saxum de vertice praeceps
685 Cum ruit, avulsum vento, seu turbidus imber
Proluit, aut annis solvit sublapsa vetustas;
Fertur in abruptum magno mons improbus actu,
Exsultatque solo, silvas armenta virosque
Involvens secum: disiecta per agmina Turnus
690 Sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso

Sanguine terra madet, striduntque hastilibus aurae; Significatque manu, et magno simul incipit ore: "Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini; Quaecumque est Fortuna, mea est; me verius unum 695 Pro vobis foedus luere, et decernere ferro." Discessere omnes medii, spatiumque dedere. At pater Aeneas, audito nomine Turni,

Deserit et muros, et summas deserit arces, Praecipitatque moras omnes, opera omnia rumpit, 700 Laetitia exsultans, horrendumque intonat armis : Quantus Athos, aut quantus Eryx, aut ipse coruscis Cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali Vertice se attollens pater Appenninus ad auras. Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes 705 Convertere oculos Itali, quique alta tenebant Moenia, quique imos pulsabant ariete muros, Armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus Ingentes, genitos diversis partibus orbis,

Inter se coiisse viros et cernere ferro.

710 Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,

Procursu rapido, coniectis eminus hastis,
Invadunt Martem clipeis atque aere sonoro,
Dat gemitum tellus-tum crebros ensibus ictus.
Congeminant; fors et virtus miscentur in unum.
715 Ac velut ingenti Sila summove Taburno

Cum duo conversis inimica in proelia tauri Frontibus incurrunt - pavidi cessere magistri ; Stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencae, Quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur 720 Illi inter sese multa vi vulnera miscent,

725

Cornuaque obnixi infigunt, et sanguine largo

Colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:
Non aliter Tros Aeneas et Daunius heros

Concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
Iuppiter ipse duas aequato examine lances
Sustinet, et fata imponit diversa duorum,

Quem damnet labor, et quo vergat pondere letum.
Emicat hic, impune putans, et corpore toto
Alte sublatum consurgit Turnus in ensem,
730 Et ferit. Exclamant Troes trepidique Latini,
Arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis
Frangitur, in medioque ardentem deserit ictu,
Ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior Euro,
Ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
735 Fama est, praecipitem, cum prima in proelia iunctos
Conscendebat equos, patrio mucrone relicto,

Dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci ;
Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
Suffecit; postquam arma dei ad Vulcania ventum est,
740 Mortalis mucro, glacies ceu futtilis, ictu

Dissiluit; fulva resplendent fragmina harena.
Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus,
Et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes;

Undique enim Teucri densa inclusere corona,
745 Atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
Interdum genua impediunt cursumque recusant,
Insequitur, trepidique pedem pede fervidus urget:
Inclusum veluti si quando flumine nactus

750 Cervum, aut puniceae saeptum formidine pennae,
Venator cursu canis et latratibus instat;
Ille autem, insidiis et ripa territus alta,

Mille fugit refugitque vias; at vividus Umber
Haeret hians, iam iamque tenet, similisque tenenti,
755 Increpuit malis, morsuque elusus inani est.
Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque
Responsant circa, et caelum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnes,
Nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.,
760 Aeneas mortem contra praesensque minatur

Exitium, si quisquam adeat, terretque trementes,
Excisurum urbem minitans, et saucius instat.
Quinque orbes explent cursu, totidemque retexunt
Huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
765 Praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris

Hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo et votas suspendere vestes;
770 Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
Detulerat, fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit voluitque manu convellere ferrum

775 Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu

Non poterat. Tum vero amens formidine Turnus,

« PreviousContinue »