Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

55

бо

65

70

75

80

85

Illi indignantēs māgnō cum murmure montis
Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animōs et temperat īrās.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
Quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās:
Sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātrīs,
Hōc metuens, mõlemque et montes insuper altōs
Imposuit, rēgemque dedit, qui foedere certō
Et premere et laxās sciret dare iussus habēnās.
Ad quem tum Iūnō supplex his vōcibus ūsa est:
"Aeole, namque tibi dīvum pater atque hominum rex
Et mulcere dedit fluctus et tollere ventō,

Gēns inimīca mihī Tyrrhēnum nāvigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victōsque Penātēs:
Incute vim ventis summersāsque obrue puppēs,
Aut age diversos et disice corpora pontō.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa,
Cōnubiō iungam stabili propriamque dicābō,
Omnēs ut tecum meritīs prō tālibus annōs

Exigat et pulchrā faciat tē prōle parentem.”

Aeolus haec contra: "Tuus, ō rēgīna, quid optēs,
Explōrāre labor; mihi iussa capessere fãs est.
Tu mihi, quodcumque hōc rēgnī, tū scēptra Iovemque
Concilias, tū dās epulis accumbere dīvum,
Nimbōrumque facis tempestatumque potentem."

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut agmine factō,
Qua data porta, ruunt et terrās turbine perflant.
Incubuere mari, tōtumque ā sēdibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt crēberque procellis
Africus, et vāstōs volvunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque virum strīdorque rudentum..

[blocks in formation]

34

90

95

VERGILI AENEIDOS

Ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque

Teucrōrum

Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplicēs tendens ad sīdera palmās
Talia vōce refert: "O terque quaterque beātī,
Quis ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altīs
Contigit oppetere! ō Danaum fortissime gentis
Tydidē! mēne Iliacīs occumbere campis

ex oculis; ponto nox incubat ātra.

Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextrā,
Saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns

100 Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undīs
Scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit?”
Tālia iactanti strīdēns Aquilōne procella
Vēlum adversa ferit, fluctusque ad sīdera tollit.
Franguntur rēmī; tum prōra āvertit, et undīs
Dat latus; insequitur cumulō praeruptus aquae mōns.
Hi summō in fluctu pendent, his unda dehīscēns
Terram inter fluctūs aperit; furit aestus harēnīs.
Tres Notus abreptās in saxa latentia torquet
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Ārās,

105

[ocr errors]

Dorsum immāne mari summō

trēs Eurus ab altō

In brevia et syrtēs urget — miserābile vīsū
Inliditque vadīs atque aggere cingit harēnae.
Unam, quae Lyciōs fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus

115 In puppim ferit: excutitur prōnusque magister
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vertex.

Apparent rāri nantes in gurgite västō,

20 Iam validam Īlioneī nāvem, iam fortis Achātae, Arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undās.

[ocr errors]

Et quã vectus Abās, et quã grandaevus Alētēs,
Vicit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Intereā māgnō miscērī murmure pontum,
125 Emissamque hiemem sẽnsit Neptūnus et imis
Stagna refusa vadīs, graviter commōtus; et altō
Prōspiciēns, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aenēae tōtō videt aequore classem,
Fluctibus oppressōs Trōas caelique ruinä,

130 Nec latuēre dolī frātrem Iūnōnis et irae.

Eurum ad sẽ Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:
Tantane vōs generis tenuit fidūcia vestrī?

[ocr errors]

Iam caelum terramque meō sine numine, Venti,
Miscere, et tantās audētis tollere mōlēs?

135 Quōs ego-! Sed mōtōs praestat compōnere fluctus.
Post mihi non simili poenā commissa luētis.
Mātūrāte fugam, rēgique haec dicite vestrō:
Nōn illi imperium pelagī saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa,
140 Vestras, Eure, domōs; illā sē iactet in aulā
Aeolus, et clauso ventōrum carcere regnet."

Sic ait, et dictō citius tumida aequora plācat,
Collectãsque fugat nūbēs sōlemque redūcit.
Cymothoē simul et Tritōn adnixus acutō
145 Dētrūdunt nāvēs scopulō; levat ipse tridenti,
Et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor,
Atque rotis summās levibus perlābitur undās.
Ac veluti magnō in populo cum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus,

150 Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;
Tum, pietāte gravem ac meritīs si forte virum quem
Cōnspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille rēgit dictis animos, et pectora mulcet:

« PreviousContinue »