Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

55

60

65

70

Illi indignantēs māgno cum murmure montis
Circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce
Scēptra tenēns, mollitque animos et temperat irās.
Ni faciat, maria ac terrās caelumque profundum
Quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās:
Sed pater' omnipotēns spēluncis abdidit ātris,
Höc metuēns, mõlemque et montēs insuper altos
Imposuit, rēgemque dedit, qui foedere certo
Et premere et laxās scīret dare iussus habēnās.
Ad quem tum Iūno supplex his vocibus ūsa est :

Aeole, namque tibī divum pater atque hominum rēx
Et mulcēre dedit fluctūs et tollere vento,
Gēns inimica mihi Tyrrhēnum nāvigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victosque Penātēs :
Incute vim ventis summersāsque obrue puppēs,
Aut age diversos et disice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quārum quae fõrmā pulcherrima Dēiopēa,
Conubio iungam stabili propriamque dicābo,
Omnēs ut tēcum meritis pro tālibus annos
Exigat et pulchrā faciat tē prāle parentem.”

Aeolus haec contrā: “Tuus, ā rēgīna, quid optēs,
Explorāre labor; mihi iussa capessere fās est.
mihi, quodcumque hoc rēgnī, tū scēptra Iovemque
Conciliās, tū dās epulis accumbere divum,
Nimborumque facis tempestātumque potentem."

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut āgmine facto,
Quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant.
Incubuēre mari, totumque ā sēdibus imis
Unā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellis
Africus, et vāstos volvunt ad litora Auctūs.
Insequitur clāmorque virum stridorque rudentum. .

FRIEZE'S AENEID - 3

75

80

85

90

Ēripiunt subito nūbēs caelumque diemque
Teucrorum ex oculis ; ponto nox incubat ātra.
Intonuēre poli, et crēbris micat ignibus aethēr,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aenēae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās

Tālia voce refert: “O terque quaterque beātī,
95 Quis ante āra patrum Trõiae sub moenibus altis

Contigit oppetere ! 7 Danaum fortissime gentis
Tydidē! mēne Iliacīs occumbere campis
Non potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā,

Saevus ubi Aeacidae tēlo iacet Hector, ubi ingēns 100 Sarpēdõn, ubi tot Simoīs correpta sub undīs

Scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit ?'

Tālia iactanti strīdēns Aquilone procella
Vēlum adversa ferit, fluctūsque ad sīdera tollit.
Franguntur rēmi; tum pröra avertit, et undis
Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctū pendent, his unda dehīscēns
Terram inter fluctūs aperit; furit aestus harēnīs.
Trēs Notus abreptās in saxa latentia torquet
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Arās,
Dorsum immāne mari summo — trēs Eurus ab alto
In brevia et syrtēs urget - miserābile visū -
Inliditque vadīs atque aggere cingit harēnae.
Unam, quae Lycios fidumque vehēbat Oronten,

Ipsius ante oculos ingēns ā vertice pontus
115 In puppim ferit : excutitur prānusque magister

Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agēns circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Apparent rāri nantēs in gurgite vāsto,

Arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undās. 120° Iam validam Ilionei nāvem, iam fortis Achātae,

105

[ocr errors]

IIO

Et quā vectus Abās, et qua grandaevus Alētēs,
Vicit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Intereā māgno miscēri murmure pontum,
125 Emissamque hiemem sēnsit Neptūnus et imis

Stāgna refūsa vadīs, graviter commõtus; et alto
Prospiciēns, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aenēae toto videt aequore classem,

Fluctibus oppressos Troas caelique ruinä, 130 Nec latuēre doli frātrem Iūnānis et irae.

Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:

“Tantane vos generis tenuit fidūcia vestri? Iam caelum terramque meo sine nūmine, Venti,

Miscēre, et tantās audētis tollere mõlēs ? 135 Quos ego —! Sed mõtõs praestat componere fluctūs.

Post mihi non simili poenā commissa luētis.
Mātūrāte fugam, rēgique haec dicite vestro:
Non illī imperium pelagi saevumque tridentem,

Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa, 140 Vestrās, Eure, domās; illā sē iactet in aulā

Aeolus, et clauso ventorum carcere rēgnet."

Sic ait, et dicto citius tumida aequora plācat,
Collēctāsque fugat nūbēs sõlemque redūcit.

Cỹmothoē simul et Triton adnixus acūto
145 Dētrūdunt nāvēs scopulo; levat ipse tridenti,

Et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor,
Atque rotis summās levibus perlābitur undās.
Ac veluti māgno in populo cum saepe coorta est

Sēditio, saevitque animis ignobile vulgus, 150 Iamque facēs et saxa volant, furor arma ministrat;

Tum, pietāte gravem ac meritīs sī forte virum quem
Conspexēre, silent, arrēctisque auribus adstant;
Ille rēgit dictīs animos, et pectora mulcet:

« PreviousContinue »