Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

55

60

65

70

75

80

85

Illi indignantēs māgnō cum murmure montis
Circum claustra fremunt; celsă sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animōs et temperat īrās.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
Quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās.
Sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātris,
Hōc metuēns, mõlemque et montēs insuper altōs
Imposuit, rēgemque dedit, qui foedere certō
Et premere et laxās sciret dare iussus habēnās.
Ad quem tum Iūno supplex his vocibus ūsa est:
"Aeole, namque tibi dīvum pater atque hominum rex
Et mulcēre dedit fluctus et tollere ventō,

Gēns inimica mihi Tyrrhēnum navigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victōsque Penātēs:
Incute vim ventis summersāsque obrue puppēs,
Aut age diversōs et disice corpora pontō.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa,
Cōnubiō iungam stabilī propriamque dicābō,
Omnes ut tecum meritīs prō tālibus annōs
Exigat et pulchrā faciat tē prōle parentem."

Aeolus haec contra: "Tuus, ō rēgīna, quid optés,
Explōrāre labor; mihi iussa capessere fãs est.

Tū mihi, quodcumque hōc rēgnī, tū sceptra Iovemque
Concilias, tu dās epulis accumbere divum,

Nimbōrumque facis tempestatumque potentem."

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, tōtumque ā sēdibus īmis

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et västōs volvunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque virum strīdorque rudentum..

FRIEZE'S AENEID — 3

90

95

Eripiunt subitō nūbēs caelumque diemque
Teucrōrum ex oculis; pontō nox incubat ātra.
Intonuēre poli, et crēbrīs micat īgnibus aethēr,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās
Tālia vōce refert: "O terque quaterque beāti,
Quis ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altis
Contigit oppetere! ō Danaum fortissime gentis
Tydīdē mēne Iliacīs occumbere campis

Nōn potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā, Saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns 100 Sarpēdōn, ubi tot Simois correpta sub undis

ΠΙΟ

Scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit?"
Tālia iactanti strīdēns Aquilōne procella

Vēlum adversa ferit, fluctusque ad sīdera tollit.
Franguntur remi; tum prōra avertit, et undis
105 Dat latus; insequitur cumulō praeruptus aquae mōns.
Hi summō in fluctu pendent, his unda dehiscēns
Terram inter fluctūs aperit; furit aestus harēnīs.
Três Notus abreptās in saxa latentia torquet —
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Arās,
Dorsum immāne mari summō - trēs Eurus ab altō
In brevia et syrtēs urget — miserābile vīsū
Inliditque vadīs atque aggere cingit harēnae.
Unam, quae Lyciōs fidumque vehēbat Oronten,
Ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus
115 In puppim ferit: excutitur prōnusque magister
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agēns circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Apparent rārī nantēs in gurgite vāstō,

Arma virum, tabulaeque, et Trōïa gaza per undās. 120 Iam validam Ilionei nāvem, iam fortis Achatae,

Et quã vectus Abās, et quã grandaevus Alētēs,
Vicit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Intereā māgnō miscērī murmure pontum,
125 Emissamque hiemem sẽnsit Neptūnus et imis
Stagna refusa vadīs, graviter commōtus; et altō
Prōspiciēns, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aenēae tōtō videt aequore classem,
Fluctibus oppressōs Trōas caelique ruinä,

130 Nec latuēre dolī frātrem Iūnōnis et irae.

Eurum ad sẽ Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:
Tantane vōs generis tenuit fidūcia vestrī?

[ocr errors]

Iam caelum terramque meō sine numine, Venti,
Miscere, et tantās audētis tollere mōlēs?

135 Quōs ego-! Sed mōtōs praestat compōnere fluctus.
Post mihi non simili poenā commissa luētis.
Mātūrāte fugam, rēgique haec dicite vestrō:
Nōn illi imperium pelagī saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa,
140 Vestras, Eure, domōs; illā sē iactet in aulā
Aeolus, et clauso ventōrum carcere regnet."

Sic ait, et dictō citius tumida aequora plācat,
Collectãsque fugat nūbēs sōlemque redūcit.
Cymothoē simul et Tritōn adnixus acutō
145 Dētrūdunt nāvēs scopulō; levat ipse tridenti,
Et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor,
Atque rotis summās levibus perlābitur undās.
Ac veluti magnō in populo cum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus,

150 Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;
Tum, pietāte gravem ac meritīs si forte virum quem
Cōnspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille rēgit dictis animos, et pectora mulcet:

« PreviousContinue »