Page images
PDF
EPUB

Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
Agmine, nec longis inter se passibus absunt,
Ac simul Aeneas fumantes pulvere campos

Prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, 910 Et saevum Aenean agnovit Turnus in armis

Adventumque pedum flatusque audivit equorum. Continuoque ineant pugnas et proelia temptent, Ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero Tinguat equos noctemque die labente reducat. 915 Considunt castris ante urbem et moenia vallant.

5

ΙΟ

15

20

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER DUODECIMUS

Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis, ultro implacabilis ardet,
Attollitque animos.

Poenorum qualis in arvis
Saucius ille gravi venantum vulnere pectus
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes
Excutiens cervice toros, fixumque latronis

Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud secus accenso gliscit violentia Turno.

Tum sic adfatur regem, atque ita turbidus infit:

[ocr errors]

'Nulla mora in Turno; nihil est, quod dicta retractent
Ignavi Aeneadae, nec, quae pepigere, recusent.

Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
Desertorem Asiae, sedeant spectentque Latini-
Et solus ferro crimen commune refellam;

Aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx."

Olli sedato respondit corde Latinus:

"O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
Virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
Consulere, atque omnes metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta

Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est;

25

30

35

40

45

50

Sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris,
Nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri.

Me natam nulli veterum sociare procorum

Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
Victus amore tui, cognato sanguine victus,
Coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi:
Promissam eripui genero; arma impia sumpsi.
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
Bella, vides, quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur

Spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.

"Quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
Si, Turno exstincto, socios sum adscire paratus,
Cur non incolumi potius certamina tollo?

Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te Fors dicta refutet!

[ocr errors]

Prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis

Longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
Dividit." Haudquaquam dictis violentia Turni
Flectitur; exsuperat magis, aegrescitque medendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore:

"Quam pro me curam geris, hanc precor, optime,
pro me

Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
Spargimus; et nostro sequitur de vulnere sanguis.
Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
Feminea tegat, et vanis sese occulat umbris."
At regina, nova pugnae conterrita sorte,

55 Flebat, et ardentem generum moritura tenebat:

60

65

70

75

80

85

"Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
Tangit honos animum, spes tu nunc una, senectae
Tu requies miserae; decus imperiumque Latini
Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit
Unum oro: desiste manum committere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus,

Et me, Turne, manent; simul haec invisa relinquam
Lumina, nec generum Aenean captiva videbo."

Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
Flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem
Subiecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
Alba rosa tales virgo dabat ore colores.
Illum turbat amor, figitque in virgine vultus.
Ardet in arma magis, paucisque adfatur Amatam :
"Ne, quaeso, ne me lacrimis, neve omine tanto
Prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer: Cum primum crastina caelo
Puniceis invecta rotis Aurora rubebit,

Non Teucros agat in Rutulos; Teucrum arma quie-
scant,

Et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum;

Illo quaeratur coniunx Lavinia campo."

Haec ubi dicta dedit, rapidusque in tecta recessit,
Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,

Qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
Pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco

95

Circumdat loricam umeris; simul aptat habendo Ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae; 90 Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti Fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. Exin, quae mediis ingenti adnixa columnae Aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem, Vociferans: "Nunc, o numquam frustrata vocatus Hasta meos, nunc tempus adest; te maximus Actor, Te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus Loricamque manu valida lacerare revulsam Semiviri Phrygis, et foedare in pulvere crines Vibratos calido ferro murraque madentes." His agitur furiis, totoque ardentis ab ore. Scintillae absistunt; oculis micat agribus ignis. Mugitus veluti cum prima in proelia taurus Terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, 105 Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit Ictibus, aut sparsa ad pugnam proludit harena.

100

Nec minus interea maternis saevus in armis
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
Oblato gaudens componi foedere bellum.
ΠΙΟ Tum socios maestique metum solatur Iuli,
Fata docens, regique iubet responsa Latino
Certa referre viros, et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montes Orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt 115 Solis equi, lucemque elatis naribus efflant: Campum ad certamen magnae sub moenibus urbis Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant, In medioque focos et dis communibus aras Gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,

« PreviousContinue »