Page images
PDF
EPUB

I

$ 1.90.

terly Review, vol. 110, no. 219, pp. 38-60, 73-114, and in Tyrrell, Latin Poetry, pp. 295, fol.

The following books will be found useful in the study of Virgil : * W. Y. Sellar, Roman Poets of the Augustan Age, - Virgil.

Oxford, ed. 3, 1897. Clarendon Press. $ 2.25. * F. W. H. Myers, Essays Classical, pp. 106-176. London, 1897.

Macmillan. $ 1.25. *R. Y. Tyrrell, Latin Poetry, pp. 126-161. New York, 1895

Houghton, Mifflin and Co. $ 1.50. *H. Nettleship, Lectures and Essays, pp. 97-142. Oxford, 1885.

Clarendon Press. H. Nettleship, Ancient Lives of Virgil. Oxford, 1879. J. Henry, A Voyage of Discovery in the Aeneid, I-VI. Dresden,

1853 J. Henry, Aeneidea, or critical and other remarks on the Aeneid,

2 vols. London, 1873-1879. * Boissier, Country of Horace and Virgil. New York, 1896.

Putnam. $. 2.00. * Collins, Virgil, in “Ancient Classics for English Readers."

, Philadelphia, 1878. Lippincott. $ 0.50. C. A. Sainte-Beuve, Étude sur Virgile. Paris, ed. 2, 1870. * D. Comparetti, Vergil in the Middle Ages. London, 1895.

Sonnenschein. $ 2.25. J. S. Tunison, Master Virgil. The author of the Aeneid as he

seemed in the Middle Ages. Cincinnati, 1888. . Leland, Legends of Virgil. New York, 1900. Macmillan,

$ 1.75 Schuchhardt, Schliemann's Excavations. London, 1891. F. J. Miller and J. R. Nelson, Dido, An Epic Tragedy,--a drama

tization from the Aeneid of Virgil. Chicago, 1900. J. W. Clough, The Hexameter of Virgil. Boston, 1880.

.

**

1 For other helps on the prosody see footnote to pp. 23, 24.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][merged small][merged small]

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS

5

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab õrīs
Italiam, fāto profugus, Lāvīnaque vēnit
Litora, multum ille et terris iactātus et alto
Vī superum saevae memorem Iūnānis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deōs Latið; genus unde Latinum
Albānique patrēs atque altae moenia Romae.

Mūsa, mihi causās memorā, quo nūmine laeso,
Quidve dolēns, rēgina deum tot volvere cāsūs
Insignem pietāte virum, tot adire labörēs
Impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

IO

Urbs antiqua fuit — Tyriī tenuēre coloni
Karthāgo, Italiam contrā Tiberinaque longē

Ostia, dives opum.studiisque asperrima bellī; 15 Quam Iūno fertur terris magis omnibus ūnam

Posthabitā coluisse Samo. Hic illius arma,
Hic currus fuit ; hoc rēgnum dea gentibus esse,
Si quā fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trõiānā ā sanguine dūcī
Audierat, Tyriās õlim quae verteret arcēs;
Hinc populum lātë rëgem belloque superbum
Ventūrum excidio Libyae : sic volvere Parcās.

20

25

Id metuēns veterisque memor Sāturnia belli,
Prima quod ad Troiam pro cāris gesserat Argis -
Necdum etiam causae irārum saevīque dolorēs
Exciderant animo : manet altā mente repostum
lūdicium Paridis sprētaeque iniūria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymēdis honorēs -
His accēnsa super iactātos aequore toto
Troas, rēliquiās Danaum atque immitis Achillī,
Arcēbat longē Latio, multosque per annos
Errābant, ācti fātis, maria omnia circum.
Tantae mõlis erat Romānam condere gentem.

30

35

40

Vix é conspectu Siculae telluris in altum
Vēla dabant laeti, et spūmās salis aere ruēbant,
Cum Iūnā, aeternum servāns sub pectore vulnus,
Haec sēcum : “Mēne incepto dēsistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum āvertere rēgem?
Quippe vetor fātis. Pallasne exūrere classem
Argivum atque ipsos potuit summergere ponto,
Ūnius ob noxam et furiās Āiācis Oili ?
Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem,
Disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventis;
Illum exspirantem trānsfixo pectore flammās
Turbine corripuit scopuloque infixit acūto;
Ast ego, quae divum incēdo rēgina, Iovisque
Et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam nūmen Iūnānis adorat
Praetereā, aut supplex āris impõnet honorem ?”

Tālia flammātā sēcum dea corde volūtāns
Nimbòrum in patriam, loca fēta furentibus austris,
Aeoliam venit. Hic vāstā rēx Aeolus antro
Luctantēs ventos tempestātēsque sonārās
Imperio premit ac vinclis et carcere frēnat.

45

50

« PreviousContinue »