185 Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, Crimen amor vestrum formaeque insigne paternae. Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, 200 Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, 210 215 It gravis Aulestes, centenaque arbore fluctum Tot lecti proceres ter denis navibus ibant Iamque dies caelo concesserat, almaque curru Aeneas neque enim membris dat cura quietem - Tum sic ignarum adloquitur: "Vigilasne, deum gens, 230 Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, Perfidus ut nos Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat, Tela inter media atque horrentes Marte Latinos. Arcas eques. Medias illis opponere turmas, 240 Ne castris iungant, certa est sententia Turno. Surge age, et Aurora socios veniente vocari Primus in arma iube, et clipeum cape, quem dedit ipse Dixerat; et dextra discedens impulit altam, 250 Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit. Tum breviter supera aspectans convexa precatur : “Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi Turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones, Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques 255 Augurium, Phrygibusque adsis pede, diva, secundo." Tantum effatus. Et interea revoluta ruebat Matura iam luce dies, noctemque fugarat, Atque animos aptent armis, pugnaeque parent se. Respiciunt, totumque adlabi classibus aequor. 270 Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes, Non secus, ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor, Ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, 275 Nascitur et laevo contristat lumine caelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit Litora praecipere, et venientes pellere terra. Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro: "Quod votis optastis, adest, perfringere dextra ; 280 In manibus Mars ipse, viri. Nunc coniugis esto Quisque suae tectique memor; nunc magna referto Facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam, Dum trepidi, egressisque labant vestigia prima. 285 Haec ait, et secum versat, quos ducere contra, Qua vada non spirant nec fracta remurmurat unda, Sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, Advertit subito proras, sociosque precatur: "Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; 295 Tollite, ferte rates; inimicam findite rostris Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso, Arrepta tellure semel." Quae talia postquam Effatus Tarchon, socii consurgere tonsis 300 Spumantesque rates arvis inferre Latinis, Donec rostra tenent siccum et sedere carinae Omnes innocuae; sed non puppis tua, Tarchon. Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat, 305 Solvitur, atque viros mediis exponit in undis; Fragmina remorum quos et fluitantia transtra Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora; sed rapit acer Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit. 310 Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos, Occiso Therone, virum qui maximus ultro Aenean petit. Huic gladio perque aerea suta, Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum. 315 Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta, Et tibi, Phoebe, sacrum, casus evadere ferri 320 Nec validae iuvere manus genitorque Melampus, Tu quoque, flaventem prima lanugine malas 325 Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, Qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci Progenies, septem numero, septenaque tela 330 Coniciunt; partim galea clipeoque resultant Inrita, deflexit partim stringentia corpus Alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten : Protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. |