Page images
PDF
EPUB

185 Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,

Transierim, Cinyra, et paucis comitate Cupavo,
Cuius olorinae surgunt de vertice pennae, -
Crimen amor vestrum — formaeque insigne paternae.

Namque ferunt luctu Cycnum Phaëthontis amati, 190 Populeas inter frondes umbramque sororum

Dum canit et maestum Musa solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senectam,
Linquentem terras et sidera voce sequentem.

Filius, aequales comitatus classe catervas, 195 Ingentem remis Centaurum promovet; ille

Instat aquae saxumque undis immane minatur
Arduus, et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,

Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
200 Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,

Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:
Gens illi triplex, populi sub gente quaterni;
Ipsa caput populis ; Tusco de sanguine vires.

Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, 205 Quos patre Benaco velatus arundine glauca

Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
It gravis Aulestes, centenaque arbore fluctum
Verberat adsurgens; spumant vada marmore verso.

Hunc vehit im manis Triton et caerula concha
210 Exterrens freta; cui laterum tenus hispida nanti

Frons hominem praefert, in pristim desinit alvus;
Spumea semifero sub pectore murmurat unda.

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
Subsidio Troiae, et campos salis aere secabant.

215

Iamque dies caelo concesserat, almaque curru
Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum.

Aeneas neque enim membris dat cura quietem
Ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.

Atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum
220 Occurrit comitum : Nymphae, quas alma Cybebe

Numen habere maris Nymphasque e navibus esse
Iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
Quot prius aeratae steterant ad litora prorae.

Adgnoscunt longe regem, lustrantque choreis. 225 Quarum quae fandi doctissima Cymodocea,

Pone sequens dextra puppim tenet, ipsaque dorso
Eminet, ac laeva tacitis subremigat undis ;
Tum sic ignarum adloquitur : "Vigilasne, deum gens,

Aenea? vigila, et velis immitte rudentes. 230 Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,

Nunc pelagi Nymphae, classis tua. Perfidus ut nos
Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat,
Rupimus invitae tua vincula, teque per aequor

Quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit, 235 Et dedit esse deas, aevumque agitare sub undis.

At puer Ascanius muro fossisque tenetur
Tela inter media atque horrentes Marte Latinos.
Iam loca iussa tenet forti permixtus Etrusco

Medias illis opponere turmas, 240 Ne castris iungant, certa est sententia Turno.

Surge age, et Aurora socios veniente vocari
Primus in arma iube, et clipeum cape, quem dedit ipse
Invictum Ignipotens, atque oras ambiit auro.

Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, 245 Ingentes Rutulae spectabit caedis acervos.'

Dixerat; et dextra discedens impulit altam,
Haud ignara modi, puppim. Fugit illa per undas
Ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse

Arcas eques.

250 Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit.

Tum breviter supera aspectans convexa precatur :
Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
Turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,

Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques 255 Augurium, Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.”

Tantum effatus. Et interea revoluta ruebat
Matura iam luce dies, noctemque fugarat,
Principio sociis edicit, signa sequantur,

Atque animos aptent armis, pugnaeque parent se. 260 Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,

Stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra
Extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris; spes addita suscitat iras,

Tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris 265 Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant

Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.

At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis, donec versas ad litora puppes

Respiciunt, totumque adlabi classibus aequor. 270 Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma

Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes,
Non secus, ac liquida si quando nocte cometae
Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor,

Ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, 275 Nascitur et laevo contristat lumine caelum.

Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
Litora praecipere, et venientes pellere terra.
Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro:

"Quod voţis optastis, adest, perfringere dextra ; 280 In manibus Mars ipse, viri. Nunc coniugis esto

Quisque suae tectique memor; nunc magna referto
Facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,

Dum trepidi, egressisque labant vestigia prima.

Audentes Fortuna iuvat.” 285 Haec ait, et secum versat, quos ducere contra,

Vel quibus obsessos possit concredere muros.

Interea Aeneas socios de puppibus altis
Pontibus exponit. Multi servare recursus

Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu; 290 Per remos alii. Speculatus litora Tarchon,

Qua vada non spirant nec fracta remurmurat unda,
Sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
Advertit subito proras, sociosque precatur:

Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; 295 Tollite, ferte rates; inimicam findite rostris

Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso,
Arrepta tellure semel.”! Quae talia postquam

Effatus Tarchon, socii consurgere tonsis 300 Spumantesque rates arvis inferre Latinis,

Donec rostra tenent siccum et sedere carinae
Omnes innocuae; sed non puppis tua, Tarchon.
Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,

Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat,
305 Solvitur, atque viros mediis exponit in undis;

Fragmina remorum quos et fluitantia transtra
Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.

Nec Turnum segnis retinet mora; sed rapit acer

Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit. 310 Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes

Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos,
Occiso Therone, virum qui maximus ultro
Aenean petit. Huic gladio perque aerea suta,

Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum. 315 Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta,

Et tibi, Phoebe, sacrum, casus evadere ferri
Quod licuit parvo. Nec longe, Cissea durum
Immanemque Gyan, sternentes agmina clava,

Deiecit leto; nihil illos Herculis arma,
320 Nec validae iuvere manus genitorque Melampus,

Alcidae comes usque graves dum terra labores
Praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertes,
Intorquens iaculum clamanti sistit in ore.

Tu quoque, flaventem prima lanugine malas 325 Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,

Dardania stratus dextra, securus amorum,
Qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci

Progenies, septem numero, septenaque tela 330 Coniciunt; partim galea clipeoque resultant

Inrita, deflexit partim stringentia corpus
Alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten :
“Suggere tela mihi; non ullum dextera frustra

Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium 335 Iliacis campis." Tum magnam corripit hastam, ,

Et iacit; illa volans clipei transverberat aera
Maeonis, et thoraca simul cum pectore rumpit.
Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem
Sustentat dextra ; traiecto missa lacerto
Protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,
Dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.

Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
Aenean petiit; sed non et figere contra

Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. 345 Hic Curibus, fidens primaevo corpore, Clausus

Advenit, et rigida Dryopem ferit eminus hasta
Sub mentum, graviter pressa, pariterque loquentis
Vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille

« PreviousContinue »