Aggeribus murorum, et inundant sanguine fossas. Aeneas ignarus abest. Numquamne levari Obsidione sines? muris iterum imminet hostis Nascentis Troiae, nec non exercitus alter; Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant, Et tua progenies mortalia demoror arma!
Si sine pace tua atque invito numine Troes Italiam petiere, luant peccata, neque illos Iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
Quae superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam Vertere iussa potest, aut cur nova condere fata?
"Quid repetam exustas Erycino in litore classes? Quid tempestatum regem, ventosque furentes
Aeolia excitos, aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam Manes - haec intemptata manebat Sors rerum movet, et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes. Nil super imperio moveor; speravimus ista, Cum fortuna fuit; vincant, quos vincere mavis. "Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx Dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis,
Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur; Hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae. Est Amathus, est celsa mihi Paphos atque Cythera, Idaliaeque domus; positis inglorius armis
Exigat hic aevum. Magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli Iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes,
Totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt? Non satius, cineres patriae insedisse supremos
60 Atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta Redde, oro, miseris, iterumque revolvere casus Da, pater, Iliacos Teucris." Tum regia Iuno Acta furore gravi: "Quid me alta silentia cogis Rumpere et obductum verbis vulgare dolorem ? Aenean hominum quisquam divumque subegit Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis auctoribus esto Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra Hortati sumus, aut vitam committere ventis ? Num puero summam belli, num credere muros, Tyrrhenamque fidem aut gentes agitare quietas ? Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra Egit? ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris? Indignum est Italos Troiam circumdare flammis Nascentem, et patria Turnum consistere terra, Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater: Quid, face Troianos atra vim ferre Latinis, Arva aliena iugo premere atque avertere praedas? Quid soceros legere et gremiis abducere pactas, Pacem orare manu, praefigere puppibus arma? Tu potes Aenean manibus subducere Graium, Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes, Et potes in totidem classem convertere Nymphas : Nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est? "Aeneas ignarus abest': ignarus et absit. Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera : Quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas? Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
Conamur? nos, an miseros qui Troas Achivis
Obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque, et foedera solvere furto ? Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter, Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis; nunc sera querelis Haud iustis adsurgis, et inrita iurgia iactas.”
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant Caelicolae adsensu vario; ceu flamina prima Cum deprensa fremunt silvis, et caeca volutant Murmura, venturos nautis prodentia ventos. 100 Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas, Infit — eo dicente deum domus alta silescit,
Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether; Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus"Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. 105 Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris Haud licitum, nec vestra capit discordia finem;
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo,
Seu fatis Italum castra obsidione tenentur,
Sive errore malo Troiae monitisque sinistris. Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem Fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem. Fata viam invenient." Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas 115 Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum. Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo Surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant Sternere caede viros, et moenia cingere flammis. 120 At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,
Nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis Nequiquam, et rara muros cinxere corona:
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, 125 Prima acies; hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus et Thaemon, Lycia comitantur ab alta. Fert ingens toto conixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo. 130 Hi iaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum, Qualis gemma, micat, fulvum quae dividit aurum, 135 Aut collo decus aut capiti; vel quale per artem Inclusum buxo aut Oricia terebintho
Lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines Accipit et molli subnectit circulus auro.
Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes 140 Vulnera derigere, et calamos armare veneno, Maeonia generose domo, ubi pinguia culta Exercentque viri, Pactolusque inrigat auro. Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni Aggere murorum sublimem gloria tollit, 145 Et Capys; hinc nomen Campanae ducitur urbi. Illi inter sese duri certamina belli
Contulerant; media Aeneas freta nocte secabat. Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis Regem adit, et regi memorat nomenque genusque, 150 Quidve petat, quidve ipse ferat, Mezentius arma Quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni Edocet, humanis quae sit fiducia rebus,
Admonet, immiscetque preces: haud fit mora; Tarchon
Iungit opes, foedusque ferit; tum libera fati 155 Classem conscendit iussis gens Lydia divum, Externo commissa duci. Aeneia puppis
Prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones; Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. Hic magnus sedet Aeneas, secumque volutat 160 Eventus belli varios; Pallasque sinistro Adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae Noctis iter, iam quae passus terraque marique.
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris 165 Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur.
Massicus aerata princeps secat aequora Tigri; Sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi, Quique urbem liquere Cosas; quis tela sagittae Gorytique leves umeris et letifer arcus.
170 Una torvus Abas; huic totum insignibus armis Agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. Sescentos illi dederat Populonia mater Expertos belli iuvenes; ast Ilva trecentos, Insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. 175 Tertius, ille hominum divumque interpres Asilas, Cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
Et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, 180 Urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis.
Ter centum adiciunt, mens omnibus una sequendi· Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae.
« PreviousContinue » |