Page images
PDF
EPUB

25

30

35

40

Aggeribus murorum, et inundant sanguine fossas.
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
Obsidione sines ? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae, nec non exercitus alter;
Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant,
Et tua progenies mortalia demoror arma!
Si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata, neque illos
Iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
Quae superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam
Vertere iussa potest, aut cur nova condere fata ?

“Quid repetam exustas Erycino in litore classes ?
Quid tempestatum regem, ventosque furentes
Aeolia excitos, aut actam nubibus Irim ?
Nunc etiam Manes — haec intemptata manebat
Sors rerum — movet, et superis immissa repente
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor; speravimus ista,
Cum fortuna fuit; vincant, quos vincere mavis.

“Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
Dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis,
Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur;
Hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphos atque Cythera,
Idaliaeque domus; positis inglorius armis
Exigat hic aevum. Magna dici

Magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam ; nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes,

FRIEZE'S AENEID - 17

45

50

55

60

65

70

Totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius, cineres patriae insedisse supremos
Atque solum, quo Troia fuit ? Xanthum et Simoenta
Redde, oro, miseris, iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris.” Tum regia Iuno
Acta furore gravi: "Quid me alta silentia cogis
Rumpere et obductum verbis vulgare dolorem ?
Aenean hominum quisquam divumque subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino ?
Italiam petiit fatis auctoribus — esto -
Cassandrae impulsus furiis : num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis ?
Num puero summam belli, num credere muros,
Tyrrhenamque fidem aut gentes agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
Egit? ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
Quid, face Troianos atra vim ferre Latinis,
Arva aliena iugo premere atque avertere praedas ?
Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
Pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes,
Et potes in totidem classem convertere Nymphas:
Nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est ?

"Aeneas ignarus abest ': ignarus et absit.
Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera :
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
Conamur ? nos, an miseros qui Troas Achivis

75

80

85

90

[ocr errors]

Obiecit ? Quae causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque, et foedera solvere furto ?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella ?

Tum decuit metuisse tuis; nunc sera querelis 95 Haud iustis adsurgis, et inrita iurgia iactas.”

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
Caelicolae adsensu vario; ceu flamina prima
Cum deprensa fremunt silvis, et caeca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
Infit — eo dicente deum domus alta silescit,
Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;
Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus-

Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. 105 Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris

Haud licitum, nec vestra capit discordia finem ;
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat

spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo,
Seu fatis Italum castra obsidione tenentur,
Sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
Fata viam invenient.” Stygii per flumina fratris,

Per pice torrentes atraque voragine ripas
115 Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
Surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

IIO

Interea Rutuli portis circum omnibus instant
Sternere caede viros, et moenia cingere flammis.
At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,

I 20

Nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
Nequiquam, et rara muros cinxere corona :
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes

Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, 125 Prima acies; hos germani Sarpedonis ambo,

Et Clarus et Thaemon, Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto conixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,

Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo. 130 Hi iaculis, illi certant defendere saxis,

Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.

Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,

Qualis gemma, micat, fulvum quae dividit aurum 135 Aut collo decus aut capiti; vel quale per artem

Inclusum buxo aut Oricia terebintho
Lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines
Accipit et molli subnectit circulus auro.

Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes 140 Vulnera derigere, et calamos armare veneno,

Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolusque inrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni

Aggere murorum sublimem gloria tollit,
145 Et Capys; hinc nomen Campanae ducitur urbi.

Illi inter sese duri certamina belli
Contulerant; media Aeneas freta nocte secabat.
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis

Regem adit, et regi memorat nomenque genusque, 150 Quidve petat, quidve ipse ferat, Mezentius arma

Quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
Edocet, humanis quae sit fiducia rebus, ,
Admonet, immiscetque preces: haud fit mora ; Tarchon

Iungit opes, foedusque ferit; tum libera fati 155 Classem conscendit iussis gens Lydia divum,

Externo commissa duci. Aeneia puppis
Prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones;
Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.

Hic magnus sedet Aeneas, secumque volutat 160 Eventus belli varios; Pallasque sinistro

Adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
Noctis iter, iam quae passus terraque marique.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris 165 Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur.

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri; Sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi, Quique urbem liquere Cosas; quis tela sagittae

Gorytique leves umeris et letifer arcus.
170 Una torvus Abas; huic totum insignibus armis

Agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sescentos illi dederat Populonia mater
Expertos belli iuvenes; ast Ilva trecentos,

Insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. 175 Tertius, ille hominum divumque interpres Asilas,

Cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
Et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.

Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, 180 Urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,

Astur equo fidens et versicoloribus armis.
Ter centum adiciunt, - mens omnibus una sequendi
Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae.

« PreviousContinue »