Page images
PDF
EPUB

Ungere tela manu ferrumque armare veneno;

Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis, 775 Crethea Musarum comitem, cui carmina semper

Et citharae cordi, numerosque intendere nervis ;
Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.

Tandem ductores audita caede suorum

Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, 780 Palantesque vident socios hostemque receptum. Et Mnestheus “ Quo deinde fugam, quo tenditis ?'

inquit, “Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis ? Unus homo, et vestris, o cives, undique saeptus

Aggeribus, tantas strages impune per urbem 785 Ediderit ? iuvenum primos tot miserit Orco ?

Non infelicis patriae veterumque deorum
Et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?”

Talibus accensi firmantur, et agmine denso

Consistunt. Turnus paulatim excedere pugna
790 Et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda.

Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno,
Et glomerare manum. Ceu saevum turba leonem
Cum telis premit infensis; at territus ille,

Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga 795 Ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra,

Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque :
Haud aliter retro dubius vestigia Turnus
Improperata refert, et mens exaestuat ira.

Quin etiam bis tum medios invaserat hostes, 800 Bis confusa fuga per muros agmina vertit;

Sed manus e castris propere coit omnis in unum,
Nec contra vires audet Saturnia Iuno
Sufficere; aëriam caelo nam Iuppiter Irim
Demisit, germanae haud mollia iussa ferentem,

805 Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.

Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum
Nec dextra valet; iniectis sic undique telis
Obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum

Tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt, 810 Discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo

Ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse
Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
Liquitur et piceum — nec respirare potestas -

Flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus. 815 Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis

In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo
Accepit venientem ac mollibus extulit undis,
Et laetum sociis abluta caede remisit.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

10

LIBER DECIMUS
Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divum pater atque hominum rex
Sideream in sedem, terras unde arduus omnes
Castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus; incipit ipse :
“Caelicolae magni, quianam sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis ?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia ? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
Cum fera Karthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes immittet apertas;
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite, et placidum laeti componite foedus.”

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
Pauca refert :

“O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas !--
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus? —
Cernis, ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
Per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros :
Quin intra portas atque ipsis proelia miscent

15

20

[graphic][merged small]
« PreviousContinue »