Page images
PDF
EPUB

Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum 610 Terga fatigamus hasta, nec tarda senectus

Debilitat vires animi mutatque vigorem ;
Canitiem galea premimus, semperque recentes
Comportare iuvat praedas et vivere rapto.

Vobis picta croco et fulgenti murice vestis; 615 Desidiae cordi; iuvat indulgere choreis;

Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae.
O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.

Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris 620 .Idaeae; sinite arma viris, et cedite ferro.”

Talia iactantem dictis ac dira canentem
Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino
Contendit telum, diversaque bracchia ducens

Constitit, ante Iovem supplex per vota precatus : 625 “Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis.

Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,
Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum,
Candentem, pariterque caput cum matre ferentem,

Iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.” 630 Audiit et caeli Genitor de parte serena

Intonuit laevum; sonat una fatifer arcus.
Effugit horrendum stridens adducta sagitta,
Perque caput Remuli venit et cava tempora ferro

Traicit. “I, verbis virtutem inlude superbis ! 635 Bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt."

Hoc tantum Ascanius; Teucri clamore sequuntur
Laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.

Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo

Desuper Ausonias acies urbemque videbat, 640 Nube sedens, atque his victorem adfatur Iulum :

“Macte nova virtute, puer; sic itur ad astra,

Dis genite et geniture deos. Iure omnia bella
Gente sub Assaraci fato ventura resident,

Nec te Troia capit." Simul haec effatus ab alto 645 Aethere se mittit, spirantes dimovet auras,

Ascaniumque petit. Formam tum vertitur oris
Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisae
Armiger ante fuit fidusque ad limina custos;

Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo 650 Omnia longaevo similis, vocemque coloremque

Et crines albos et saeva sonoribus arma,
Atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
“Sit satis, Aenide, telis impune Numanum

Oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus Apollo 655 Concedit laudem, et paribus non in videt armis ;

Cetera parce, puer, bello.” Sic orsus Apollo
Mortales medio aspectus sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

Adgnovere deum proceres divinaque tela 660 Dardanidae, pharetramque fuga sensere sonantem.

Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent; ipsi in certamina rursus
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt.

It clamor totis per propugnacula muris ;
665 Intendunt acres arcus, amentaque torquent.

Sternitur omne solum telis; tum scuta cavaeque
Dant sonitum flictu galeae ; pugna aspera surgit:
Quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis

Verberat imber humum, quam multa grandine nimbi 670 In vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris

Torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.

Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,
Quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera,
Abietibus iuvenes patriis et montibus aequos,

675 Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt,

Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,
Armati ferro et cristis capita alta corusci:

Quales aëriae liquentia flumina circum,
680 Sive Padi ripis, Athesim seu propter amoenum,

Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
Inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentes.

Continuo Quercens et pulcher Aquicolus armis
685 Et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon

Agminibus totis aut versi terga dedere,
Aut ipso portae posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus irae;

Et iam collecti Troes glomerantur eodem,
690 Et conferre manum et procurrere longius audent.

Ductori Turno, diversa in parte furenti
Turbantique viros, perfertur nuntius, hostem
Fervere caede nova, et portas praebere patentes.

Deserit inceptum, atque immani concitus ira
695 Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.

Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
Coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus

Aëra per tenerum, stomachoque infixa sub altum 700 Pectus abit; reddit specus atri vulneris undam

Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit

Aphidnum;
Tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,

Non iaculo — neque enim iaculo vitam ille dedisset —-, 705 Sed magnum stridens contorta phalarica venit,

Fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga,

Nec duplici squama lorica fidelis et auro
Sustinuit; conlapsa ruunt immania membra.

Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens. 710 Talis in Euboico Baiarum litore quondam

Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
Constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam
Prona trahit, penitusque vadis inlisa recumbit ;

Miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae; 715 Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile

Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo.

Hic Mars armipotens animum viresque Latinis Addidit, et stimulos acres sub pectore vertit,

Immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. 720 Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae,

Bellatorque animo deus incidit.

Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit,
Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,

Portam vi multa converso cardine torquet, 725 Obnixus latis umeris, multosque suorum

Moenibus exclusos duro in certamine linquit;
Ast alios secum includit recipitque ruentes,
Demens! qui Rutulum in medio non agmine regem

Viderit inrumpentem, ultroque incluserit urbi, 730 Immanem veluti pecora inter inertia tigrim.

Continuo nova lux oculis effulsit, et arma
Horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae
Sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit.

Adgnoscunt faciem invisam atque immania membra 735 Turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens

Emicat, et mortis fraternae fervidus ira
Effatur: Non haec dotalis regia Amatae;
Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas."

740

Olli subridens sedato pectore Turnus :
“Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram;
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillen."
Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo

Intorquet summis adnixus viribus hastam: 745 Excepere aurae; vulnus Saturnia Iuno

Detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies; neque enim is teli nec vulneris auctor."
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem
Dividit impubesque immani vulnere malas.
Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus;
Conlapsos artus atque arma cruenta cerebro

Sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
755 Huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.

Diffugiunt versi trepida formidine Troes;
Et, si continuo victorem ea cura subisset,
Rumpere claustra manu sociosque immittere portis,

Ultimus ille dies bello gentique fuisset.
760 Sed furor ardentem caedisque insana cupido

Egit in adversos.

Principio Phalerim et succiso poplite Gygen
Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas

In tergum; Iuno vires animumque ministrat.
765 Addit Halym comitem et confixa Phegea parma;

Ignaros deinde in muris Martemque cientes
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra sociosque vocantem

Vibranti gladio conixus ab aggere dexter
770 Occupat; huic uno deiectum comminus ictu

Cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter

« PreviousContinue »