Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

450

Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet, imperiumque pater Romanus habebit.

Victores praeda Rutuli spoliisque potiti, Volscentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto Exsangui et primis una tot caede peremptis,

Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa 455 Corpora seminecesque viros tepidaque recentem

Caede locum et plenos spumanti sanguine rivos.
Adgnoscunt spolia inter se galeamque nitentem
Messapi et multo phaleras sudore receptas.

Et iam prima novo spargebat lumine terras
460 Tithoni croceum linquens Aurora cubile;

Iam sole infuso, iam rebus luce retectis,
Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse,
Suscitat, aeratasque acies in proelia cogit

Quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras. 465 Quin ipsa arrectis — visu miserabile - in haštis

Praefigunt capita et multo clamore sequuntur
Euryali et Nisi.
Aeneadae duri murorum in parte sinistra

Opposuere aciem, — nam dextera cingitur amni 490 Ingentesque tenent fossas, et turribus altis

Stant maesti; simul ora virum praefixa movebant,
Nota nimis miseris atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem

Nuntia Fama ruit, matrisque adlabitur aures
475 Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit;

Excussi manibus radii, revolutaque pensa.
Evolat infelix, et femineo ululatu,
Scissa comam, muros amens atque agmina cursu

Prima petit, non illa virum, non illa pericli 480 Telorumque memor; caelum dehinc questibus implet :

“Hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae Sera meae requies, potuisti linquere solam, Crudelis ? nec te, sub tanta pericula missum,

Adfari extremum miserae data copia matri ? 485 Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis

Alitibusque iaces! nec te, tua funera mater
Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi,
Veste tegens, tibi quam noctes festina diesque

Urgebam et tela curas solabar aniles. 490 Quo sequar? aut quae nunc artus avulsaque membra

Et funus lacerum tellus habet ? Hoc mihi de te,
Nate, refers ? hoc sum terraque marique secuta ?
Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela

Conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro; 495 Aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque

Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.”

Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnes It gemitus; torpent infractae ad proelia vires. 500 Illam incendentem luctus Idaeus et Actor

Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli
Corripiunt, interque manus sub tecta reponunt.

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro

Increpuit; sequitur clamor, caelumque remugit. 505 Accelerant acta pariter testudine Volsci,

Et fossas implere parant ac vellere vallum.
Quaerunt pars aditum, et scalis ascendere muros,
Qua rara est acies interlucetque corona

Non tam spissa viris. Telorum effundere contra 510 Omne genus Teucri ac duris detrudere contis,

Adsueti longo muros defendere bello.

Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua
Possent tectam aciem perrumpere; cum tamen omnes

Ferre iuvat subter densa testudine casus. 515 Nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens,

Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,
Quae stravit Rutulos late, armorumque resolvit
Tegmina. Nec curant caeco contendere Marte

Amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo 520 Missilibus certant.

Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam
Pinum et fumiferos infert Mezentius ignes ;
At Messapus equum domitor, Neptunia proles,
Rescindit vallum et scalas in moenia poscit.

525

Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti,
Quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus
Ediderit, quem quisque virum demiserit Orco;
Et mecum ingentes oras evolvite belli.
[Et meministis enim, divae, et memorare potestis. ]

530

Turris erat vasto suspectu et pontibus altis,
Opportuna loco, summis quam viribus omnes
Expugnare Itali summaque evertere opum vi
Certabant; Troes contra defendere saxis

Perque cavas densi tela intorquere fenestras. 535 Princeps ardentem coniecit lampada Turnus,

Et flammam adfixit lateri; quae pluríma vento
Corripuit tabulas et postibus haesit adesis.
Turbati trepidare intus, frustraque malorum

Velle fugam. Dum se glomerant, retroque residunt 540 In partem, quae peste caret, tum pondere turris

Procubuit subito, et caelum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secuta,

Confixique suis telis et pectora duro

Transfossi ligno veniunt. Vix unus Helenor 545 Et Lycus elapsi; quorum primaevus Helenor,

Maeonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis,
Ense levis nudo parmaque inglorius alba.

Isque ubi se Turni media inter milia vidit, 550 Hinc acies atque hinc acies astare Latinas:

Ut fera, quae, densa venantum saepta corona,
Contra tela furit, seseque haud nescia morti
Inicit et saltu supra venabula fertur;

Haud aliter iuvenis medios moriturus in hostes 555 Inruit, et, qua tela videt densissima, tendit.

At pedibus longe melior Lycus inter et hostes Inter et arma fuga muros tenet, altaque certat Prendere tecta manu sociumque attingere dextras.

Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus, 560 Increpat his victor: “Nostrasne evadere, demens,

Sperasti te posse manus?” simul arripit ipsum
Pendentem, et magna muri cum parte revellit :
Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum

Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, 565 Quaesitum aut matri multis balatibus agnum

Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor
Tollitur ; invadunt et fossas aggere complent;
Ardentes taedas alii ad fastigia iactant.

Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis 570 Lucetium, portae subeuntem ignesque ferentem,

Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,
Hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta ;
Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus,

Turnus Itym Cloniumque, Dioxippum Promolumque, 575 Et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan;

590

Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillae
Strinxerat; ille manum proiecto tegmine demens
Ad vulnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta

Et laevo adfixa est lateri manus, abditaque intus 580 Spiramenta animae letali vulnere rupit.

Stabat in egregiis Arcentis filius armis,
Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,
Insignis facie, genitor quem miserat Arcens,

Eductum matris luco Symaethia circum
585 Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:

Stridentem fundam positis Mezentius hastis
Ipse ter adducta circum caput egit habena,
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Diffidit, ac multa porrectum extendit harena.

Tum primum bello celerem intendisse sagittam
Dicitur, ante feras solitus terrere fugaces,
Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum,
Cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem

Germanam nuper thalamo sociatus habebat.
595 Is primam ante aciem digna atque indigna relatu

Vociferans tumidusque novo praecordia regno
Ibat et ingentem sese clamore ferebat:

“Non pudet obsidione iterum valloque teneri,

Bis capti Phryges, et morti praetendere muros ? 600 En, qui nostra sibi bello conubia poscunt!

Quis deus Italiam, quae vos dementia adegit ?
Non hic Atridae, nec fandi fictor Ulixes.
Durum ab stirpe genus, natos ad flumina primum

Deferimus saevoque gelu duramus et undis ; 605 Venatu invigilant pueri, silvasque fatigant;

Flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
At patiens operum parvoque adsueta iuventus
Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello.

« PreviousContinue »