Page images
PDF
EPUB

285 Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus Mecum excedentem, non moenia regis Acestae.

Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est
Inque salutatam linquo; Nox et tua testis

Dextera, quod nequeam lacrimas perferre parentis;
290 At tu, oro, solare inopem, et succurre relictae.
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
In casus omnes." Percussa mente dedere
Dardanidae lacrimas; ante omnes pulcher Iulus,
Atque animum patriae strinxit pietatis imago.
Tum sic effatur:

295

"Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. Namque erit ista mihi genetrix, nomenque Creusae Solum defuerit, nec partum gratia talem

Parva manet. Casus factum quicumque sequentur, 300 Per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat : Quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, Haec eadem matrique tuae generique manebunt.” Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem, Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon

305 Cnosius atque habilem vagina aptarat eburna. Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis Exuvias; galeam fidus permutat Aletes.

Protinus armati incedunt; quos omnis euntes Primorum manus ad portas, iuvenumque senumque 310 Prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,

Ante annos animumque gerens curamque virilem,
Multa patri mandata dabat portanda. Sed aurae
Omnia discerpunt, et nubibus inrita donant.

Egressi superant fossas, noctisque per umbram
315 Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
Exitio. Passim somno vinoque per herbam
Corpora fusa vident, arrectos litore currus,

Inter lora rotasque viros, simul arma iacere,
Vina simul. Prior Hyrtacides sic ora locutus:
"Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res.
Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis
A tergo possit, custodi et consule longe;

Haec ego vasta dabo, et lato te limite ducam."

Sic memorat, vocemque premit; simul ense superbum 325 Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis Exstructus toto proflabat pectore somnum, Rex idem, et regi Turno gratissimus augur; Sed non augurio potuit depellere pestem.

Tres iuxta famulos temere inter tela iacentes 330 Armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis Nactus equis, ferroque secat pendentia colla; Tum caput ipsi aufert domino, truncumque relinquit Sanguine singultantem; atro tepefacta cruore

Terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque

335 Et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte

Luserat, insignis facie, multoque iacebat
Membra deo victus: felix, si protinus illum
Aequasset nocti ludum in lucemque tulisset.
Impastus ceu plena leo per ovilia turbans -

340 Suadet enim vesana fames― manditque trahitque
Molle pecus mutumque metu; fremit ore cruento.
Nec minor Euryali caedes: incensus et ipse
Perfurit, ac multam in medio sine nomine plebem,
Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Aba-
rimque,

345 Ignaros; Rhoetum, vigilantem et cuncta videntem, Sed magnum metuens se post cratera tegebat:

Pectore in adverso totum cui comminus ensem
Condidit adsurgenti, et multa morte recepit.

Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta 350 Vina refert moriens; hic furto fervidus instat. Ibi ignem

Iamque ad Messapi socios tendebat.

Deficere extremum et religatos rite videbat Carpere gramen equos; breviter cum talia Nisus (Sensit enim nimia caede atque cupidine ferri) 355 "Absistamus" ait, "nam lux inimica propinquat. Poenarum exhaustum satis est; via facta per hostes." Multa virum solido argento perfecta relinquunt Armaque craterasque simul pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis 360 Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim

Quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens,
Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti,
Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti ;

Haec rapit, atque umeris nequiquam fortibus aptat.
365 Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.
Interea praemissi equites ex urbe Latina,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant et Turno regi responsa ferebant,

270 Ter centum, scutati omnes, Volscente magistro.

Iamque propinquabant castris, muroque subibant,
Cum procul hos laevo flectentes limite cernunt,
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
Prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.

375 Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Vol

scens:

"State, viri; quae causa viae? quive estis in armis?
Quove tenetis iter?" Nihil illi tendere contra,

Sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
Obiciunt equites sese ad divortia nota

380 Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant.

FRIEZE'S AENEID — - 16

Silva fuit late dumis atque ilice nigra

Horrida, quam densi complerant undique sentes;
Rara per occultos lucebat semita calles.

Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda 385 Impediunt, fallitque timor regione viarum.

Nisus abit; iamque imprudens evaserat hoste
Atque locos, qui post Albae de nomine dicti erbr
Albani- tum rex stabula alta Latinus habebat
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum.
390 "Euryale infelix, qua te regione reliqui?

Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvae?" Simul et vestigia retro
Observata legit, dumisque silentibus errat.

Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
395 Nec longum in medio tempus, cum clamor ad aures
Pervenit, ac videt Euryalum, quem iam manus omnis,
Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis
400 Eripere? an sese medios moriturus in enses
Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem?
Ocius adducto torquens hastile lacerto,

Suspiciens altam Lunam et, sic voce precatur:
Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
405 Astrorum decus et nemorum Latonia custos.
Si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi:

410

Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras."
Dixerat, et toto conixus corpore ferrum

Conicit. Hasta volans noctis diverberat umbras,
Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique
Frangitur, ac fisso transit praecordia ligno.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen 415 Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.

420

Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
Ecce aliud summa telum librabat ab aure.
Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque,
Stridens, traiectoque haesit tepefacta cerebro.

Saevit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quo se ardens immittere possit.
"Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
Persolves amborum" inquit; simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens,
425 Conclamat Nisus, nec se celare tenebris

430

Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem :
"Me, me, adsum, qui feci, in me convertite ferrum,
O Rutuli! mea fraus omnis; nihil iste nec ausus,
Nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor;
Tantum infelicem nimium dilexit amicum."
Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
Transabiit costas et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
It cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit :
435 Purpureus veluti cum flos succisus aratro
Languescit moriens, lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solumque per omnes
Volscentem petit, in solo Volscente moratur.

440 Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque
hinc

Proturbant. Instat non setius, ac rotat ensem
Fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore

Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.

Tum super exanimum sese proiecit amicum

445 Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.

« PreviousContinue »