Page images
PDF
EPUB

Ergo eadem supplex venio, et (sanctum mihi numen)
Arma rogo, genetrix nato. Te filia Nerei,

Te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
385 Aspice, qui coeant populi, quae moenia clausis

Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum." Dixerat, et niveis hinc atque hinc diva lacertis Cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente Accepit solitam flammam, notusque medullas 390 Intravit calor, et labefacta per ossa cucurrit: Non secus atque olim, tonitru cum rupta corusco Ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. Tum pater aeterno fatur devinctus amore: 395 "Quid causas petis ex alto? fiducia cessit Quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset, Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset ; Nec Pater omnipotens Troiam nec fata vetabant Stare decemque alios Priamum superesse per annos. 400 Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, Quidquid in arte mea possum promittere curae, Quod fieri ferro liquidove potest electro,

Quantum ignes animaeque valent, absiste precando
Viribus indubitare tuis." Ea verba locutus
405 Optatos dedit amplexus, placidumque petivit
Coniugis infusus gremio per membra soporem.
Inde ubi prima quies medio iam Noctis abactae
Curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
410 Impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,

Noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
Exercet penso, castum ut servare cubile
Coniugis et possit parvos educere natos:
Haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo

415 Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,
Quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
Antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus
Auditi referunt gemitus, striduntque cavernis
Stricturae Chalybum, et fornacibus ignis anhelat,
Vulcani domus, et Vulcania nomine tellus.
Hoc tunc Ignipotens caelo descendit ab alto.
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,

425 Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon.
His informatum manibus iam parte polita
Fulmen erat, toto Genitor quae plurima caelo
Deicit in terras, pars imperfecta manebat.
Tres imbris torti radios, tres nubis aquosae
430 Addiderant, rutili tres ignis et alitis Austri;
Fulgores nunc terrificos sonitumque metumque
Miscebant operi flammisque sequacibus iras.
Parte alia Marti currumque rotasque volucres
Instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;
435 Aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,
Certatim squamis serpentum auroque polibant,
Conexosque angues ipsamque in pectore divae
Gorgona, desecto vertentem lumina collo.

[ocr errors]

'Tollite cuncta," inquit, "coeptosque auferte labores, 440 Aetnaei Cyclopes, et hunc advertite mentem : Arma acri facienda viro. Nunc viribus usus, Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. Praecipitate moras." Nec plura effatus; at illi Ocius incubuere omnes pariterque laborem 445 Sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum,

Vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
Ingentem clipeum informant, unum omnia contra

Tela Latinorum, septenosque orbibus orbes
Impediunt. Alii ventosis follibus auras

450 Accipiunt redduntque; alii stridentia tingunt
Gemit impositis incudibus antrum.

Aera lacu.

Illi inter sese multa vi bracchia tollunt

In numerum, versantque tenaci forcipe massam.

Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, 455 Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma Et matutini volucrum sub culmine cantus. Consurgit senior, tunicaque inducitur artus, Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis; Tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem, 460 Demissa ab laeva pantherae terga retorquens. Nec non et gemini custodes limine ab alto Praecedunt gressumque canes comitantur erilem. Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat, Sermonum memor et promissi muneris, heros. 465 Nec minus Aeneas se matutinus agebat. Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates. Congressi iungunt dextras, mediisque residunt Aedibus, et licito tandem sermone fruuntur. Rex prior haec :

470

"Maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam
Res equidem Troiae victas aut regna fatebor,
Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
Exiguae vires: hinc Tusco claudimur amni,

Hinc Rutulus premit, et murum circumsonat armis.
475 Sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis
Iungere castra paro, quam fors inopina salutem
Ostentat. Fatis huc te poscentibus adfers.
Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
Urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam

480 Gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo Imperio et saevis tenuit Mezentius armis.

Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni Effera? di capiti ipsius generique reservent! 485 Mortua quin etiam iungebat corpora vivis, Componens manibusque manus atque oribus ora, Tormenti genus, et sanie taboque fluentes Complexu in misero longa sic morte necabat.. At fessi tandem cives infanda furentem 490 Armati circumsistunt ipsumque domumque, Obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant. Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros Confugere, et Turni defendier hospitis armis.

"Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis; 495 Regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. His ego te, Aenea, ductorem milibus addam. Toto namque fremunt condensae litore puppes, Signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex Fata canans: 'O Maeoniae delecta iuventus, 500 Flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem Fert dolor et merita accendit Mezentius ira,

Nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
Externos optate duces.'

Tum Etrusca resedit

Hoc acies campo, monitis exterrita divum.
505 Ipse oratores ad me regnique coronam
Cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
Succedam castris, Tyrrhenaque regna capessam.
Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
Invidet imperium seraeque ad fortia vires.
510 Natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella

Hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis
Et generi fata indulgent, quem numina poscunt,

Ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor. Hunc tibi praeterea, spes et solatia nostri, 515 Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta Adsuescat, primis et te miretur ab annis.

520

Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
Lecta, dabo, totidemque suo tibi munere Pallas."

Vix ea fatus erat: defixique ora tenebant
Aeneas Anchisiades et fidus Achates;

Multaque dura suo tristi cum corde putabant,
Ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
Namque improviso vibratus ab aethere fulgor
525 Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente,
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
Suspiciunt; iterum atque iterum fragor increpat ingens.
Arma inter nubem caeli in regione serena
Per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
530 Obstipuere animis alii; sed Troïus heros

Adgnovit sonitum et divae promissa parentis.

Tum memorat: "Ne vero, hospes, ne quaere pro-
fecto,

Quem casum portenta ferant; ego poscor Olympo.
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,

535 Si bellum ingrueret, Vulcaniaque arma per auras
Laturam auxilio.

Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!
Quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub

undas

Scuta virum galeasque et fortia corpora volves, 540 Thybri pater! Poscant acies, et foedera rumpant!" Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto;

Et primum Herculeis sopitas ignibus aras
Excitat, hesternumque Larem parvosque Penates

« PreviousContinue »