Hic crudelis amor tauri, suppostaque furto 25 Pasiphaë, mixtumque genus prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae; Hic labor ille domus et inextricabilis error; Magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit, Caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. Bis conatus erat casus effingere in auro;
Bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia Perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates Adforet atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi: "Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit; Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes." Talibus adfata Aenean nec sacra morantur Iussa viri
Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum; Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. Ventum erat ad limen, cum virgo "Poscere fata Tempus" ait; "deus, ecce, deus!" Cui talia fanti Ante fores subito non vultus, non color unus, Non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, Et rabie fera corda tument; maiorque videri, Nec mortale sonans, adflata est numine quando Iam propiore dei. "Cessas in vota precesque,
Tros" ait "Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent Attonitae magna ora domus." Et talia fata Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit Ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: "Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis derexti tela manusque Corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras Tot maria intravi duce te penitusque repostas 60 Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva, Iam tandem Italiae fugientes prendimus oras; Hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, Dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens Gloria Dardaniae. Tuque, o sanctissima vates,
Praescia venturi, da- non indebita posco
Regna meis fatis - Latio considere Teucros Errantesque deos agitataque numina Troiae. Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum Instituam, festosque dies de nomine Phoebi. Te quoque magna manent regnis penetralia nostris. Hic ego namque tuas sortes arcanaque fata, Dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo, Alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda, Ne turbata volent rapidis ludibria ventis ; Ipsa canas oro.” Finem dedit ore loquendi. At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum; tanto magis ille fatigat
Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. Ostia iamque domus patuere ingentia centum Sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras: "O tandem magnis pelagi defuncte periclis! Sed terrae graviora manent. In regna Lavini 85 Dardanidae venient - mitte hanc de pectore curam Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella, Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno. Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra Defuerint; alius Latio iam partus Achilles,
Natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno
Usquam aberit, cum tu, supplex in rebus egenis, Quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes ! Causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris Externique iterum thalami.
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, Qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis, Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe." Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla Horrendas canit ambages antroque remugit, Obscuris vera involvens; ea frena furenti Concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo. Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, Incipit Aeneas heros: "Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies inopinave surgit; 105 Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. Unum oro quando hic inferni ianua regis Dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso, Ire ad conspectum cari genitoris et ora
Contingat; doceas iter et sacra ostia pandas. Illum ego per flammas et mille sequentia tela Eripui his umeris, medioque ex hoste recepi; Ille meum comitatus iter maria omnia mecum Atque omnes pelagique minas caelique ferebat, Invalidus, vires ultra sortemque senectae.
115 Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, Idem orans mandata dabat. Natique patrisque, Alma, precor, miserere, potes namque omnia, nec
Nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis. Si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus, Threicia fretus cithara fidibusque canoris, Si fratrem Pollux alterna morte redemit,
Itque reditque viam totiens-quid Thesea, magnum Quid memorem Alciden?—et mi genus ab Iove summo." Talibus orabat dictis, arasque tenebat,
125 Cum sic orsa loqui vates: "Sate sanguine divum, Tros. Anchisiade, facilis descensus Averno;
Noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit 130 Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, Dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae, Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre 135 Tartara, et insano iuvat indulgere labori, Accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca Aureus et foliis et lento vimine ramus,
Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis Lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae. 140 Sed non ante datur telluris operta subire,
Auricomos quam qui decerpserit arbore fetus. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus Instituit. Primo avulso non deficit alter
Aureus, et simili frondescit virga metallo. 145 Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum Carpe manu: namque ipse volens facilisque seque
Si te fata vocant; aliter non viribus ullis Vincere, nec duro poteris convellere ferro. Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici
150 Heu nescis! - totamque incestat funere classem, Dum consulta petis nostroque in limine pendes. Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro. Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygis et regna invia vivis 155 Aspicies." Dixit, pressoque obmutuit ore.
Aeneas maesto defixus lumina vultu Ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat Eventus animo secum. Cui fidus Achates It comes, et paribus curis vestigia figit. 160 Multa inter sese vario sermone serebant,
Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco, Ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter 165 Aere ciere viros, Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum Et lituo pugnas insignis obibat et hasta. Postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros 170 Addiderat socium, non inferiora secutus. Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, Demens et cantu vocat in certamina divos, Aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, Inter saxa virum spumosa immerserat unda.
Ergo omnes magno circum clamore fremebant, Praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae, Haud mora, festinant flentes, aramque sepulcri Congerere arboribus caeloque educere certant. Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum, 180 Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, Fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur Scinditur, advolvunt ingentes montibus ornos. Nec non Aeneas opera inter talia primus Hortatur socios, paribusque accingitur armis. Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
« PreviousContinue » |