Ire volunt, omnemque fugae perferre laborem. 770 Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis, Et consanguineo lacrimans commendat Acestae. 775 Stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos Proicit in fluctus ac vina liquentia fundit. Prosequitur surgens a puppi ventus euntes; At Venus interea Neptunum exercita curis 780 Adloquitur, talesque effundit pectore questus:"Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus Cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes; Quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla, Nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit. 785 Non media de gente Phrygum exedisse nefandis Urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem; Reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae Insequitur. Causas tanti sciat illa furoris. Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis 790 Quam molem subito excierit; maria omnia caelo Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis 795 Amissa socios ignotae linquere terrae. 800 Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: "Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, Unde genus ducis. Merui quoque; saepe furores Compressi et rabiem tantam caelique marisque. Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor, Aeneae mihi cura tui. Cum Troïa Achilles 805 Exanimata sequens impingeret agmina muris, Milia multa daret leto, gemerentque repleti Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset In mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti Congressum Aenean nec dis nec viribus aequis 810 Nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo Structa meis manibus periurae moenia Troiae. Nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timorem. Tutus, quos optas, portus accedet Averni. Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres ; 815 Unum pro multis dabitur caput." His ubi laeta deae permulsit pectora dictis, Et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon, Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim 830 Una omnes fecere pedem, pariterque sinistros, Nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent 835 Princeps ante omnes densum Palinurus agebat Iamque fere mediam caeli Nox umida metam Cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris Aëra dimovit tenebrosum et dispulit umbras, 840 Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans Insonti; puppique deus consedit in alta, Phorbanti similis, funditque has ore loquelas : "Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem : Aequatae spirant aurae; datur hora quieti. 845 Pone caput, fessosque oculos furare labori. Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo." Cui vix attollens Palinurus lumina fatur: "Mene salis placidi vultum fluctusque quietos Ignorare iubes? mene huic confidere monstro? 850 Aenean credam quid enim fallacibus auris Et caeli totiens deceptus fraude sereni?" Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat. Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem 855 Vique soporatum Stygia super utraque quassat Tempora, cunctantique natantia lumina solvit. Vix primos inopina quies laxaverat artus, Et super incumbens cum puppis parte revulsa Cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas 860 Praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem. Ipse volans tenues se sustulit ales ad auras. Currit iter tutum non setius aequore classis, Promissisque patris Neptuni interrita fertur. Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat, 865 Difficiles quondam multorumque ossibus albos; Tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant: Cum pater amisso fluitantem errare magistro Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, Multa gemens, casuque animum concussus amici. 870 "O nimium caelo et pelago confise sereno, Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena." P. VERGILI MARONIS AENEIDOS 5 IO LIBER SEXTUS Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas, Praetexunt puppes. Iuvenum manus emicat ardens Iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta. Daedalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna, 20 Contra elata mari respondet Cnosia tellus : |