Page images
PDF
EPUB

Falcibus et messae ad Lunam quaeruntur aënis
Pubentes herbae nigri cum lacte veneni;

515 Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus
Et matri praereptus amor.

Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,

Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
Testatur moritura deos et conscia fati

520 Sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes
Curae numen habet iustumque memorque, precatur.
Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
Corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
Aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,

525 Cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,
Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
Rura tenent, somno positae sub nocte silenti
Lenibant curas, et corda oblita laborum.

At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
530 Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
Accipit; ingeminant curae, rursusque resurgens
Saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat :

"En, quid ago? rursusne procos inrisa priores 535 Experiar, Nomadumque petam conubia supplex, Quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum Iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos, Et bene apud memores veteris stat gratia facti? 540 Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis Invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis?

Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes?
An Tyriis omnique manu stipata meorum

545 Inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,

Rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem

His, germana, malis oneras atque obicis hosti.
550 Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
Degere, more ferae, tales nec tangere curas!
Non servata fides, cineri promissa Sychaeo!"
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.

560

Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, 555 Carpebat somnos, rebus iam rite paratis. Huic se forma dei vultu redeuntis eodem Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est, Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque Et crines flavos et membra decora iuventa : "Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, Nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, Demens, nec Zephyros audis spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. 565 Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas ? Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis Conlucere faces, iam fervere litora flammis,

570

Si te his attigerit terris Aurora morantem.
Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper

Femina." Sic fatus nocti se immiscuit atrae.

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
Corripit e somno corpus sociosque fatigat:

[ocr errors]

'Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; Solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto 575 Festinare fugam tortosque incidere funes

Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo Dextra feras." Dixit, vaginaque eripit ensem 580 Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
Litora deseruere; latet sub classibus aequor;
Adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

Et iam prima novo spargebat lumine terras 585 Tithoni croceum linquens Aurora cubile.

Regina e speculis ut primum albescere lucem
Vidit et aequatis classem procedere velis,

Litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
Terque quaterque manu pectus percussa decorum
590 Flaventesque abscissa comas "Pro Iuppiter! ibit
Hic" ait "et nostris inluserit advena regnis?

Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
Deripientque rates alii navalibus? Ite,

Ferte citi flammas, date tela, impellite remos! 595 Quid loquor? aut ubi sum? Quae mentem insania

mutat,

Infelix Dido? nunc te facta impia tangunt?

Tum decuit, cum sceptra dabas. — En dextra fidesque,
Quem secum patrios aiunt portare Penates,

Quem subiisse umeris confectum aetate parentem!
600 Non potui abreptum divellere corpus et undis
Spargere? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?
Verum anceps pugnae fuerat fortuna. Fuisset;
Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
605 Implessemque foros flammis, natumque patremque
Cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.-

"Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, Tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,

610

Et Dirae ultrices, et di morientis Elissae,
Accipite haec, meritumque malis advertite numen,
Et nostras audite preces. Si tangere portus
Infandum caput ac terris adnare necesse est,
Et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
615 At bello audacis populi vexatus et armis,
Finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
Auxilium imploret, videatque indigna suorum
Funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
Tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

620 Sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.

Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

Exercete odiis, cinerique haec mittite nostro

Munera.

Nullus amor populis, nec foedera sunto.

625 Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,

630

Qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas

Imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.”
Haec ait, et partes animum versabat in omnes,
Invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei,
Namque suam patria antiqua cinis ater habebat :

"Annam cara mihi nutrix huc siste sororem.
635 Dic corpus properet fluviali spargere lympha,
Et pecudes secum et monstrata piacula ducat.
Sic veniat; tuque ipsa pia tege tempore vitta.
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
Perficere est animus, finemque imponere curis,
640 Dardaniique rogum capitis permittere flammae."
Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili.

At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, Sanguineam volvens aciem, maculisque trementes Interfusa genas, et pallida morte futura, 645 Interiora domus inrumpit limina, et altos Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile Conspexit, paulum lacrimis et mente morata, 650 Incubuitque toro, dixitque novissima verba:

66

'Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat, Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi; Et nunc magna mei sub terras ibit imago. 655 Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; Felix, heu nimium felix, si litora tantum Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!" Dixit, et, os impressa toro, “Moriemur inultae, 660 Sed moriamur" ait. "Sic, sic iuvat ire sub umbras. Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.” Dixerat; atque illam media inter talia ferro Conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore 665 Spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta Atria; concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu

Tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether.
Non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
670 Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
Culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu

Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat:

« PreviousContinue »