Page images
PDF
EPUB

Quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, 350 Invidia est ? Et nos fas extera quaerere regna.

Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
Nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
Admonet in somnis et turbida terret imago;

Me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
355 Quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.

Nunc etiam interpres divum, Iove missus ab ipso —
Testor utrumque caput — celeres mandata per auras
Detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi

Intrantem muros, vocemque his auribus hausi. 360 Desine meque tuis incendere teque querelis :

Italiam non sponte sequor,"

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
Huc illuc volvens oculos, totumque pererrat

Luminibus tacitis, et sic accensa profatur : 365 “Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,

Perfide ; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. -
Nam quid dissimulo ? aut quae me ad maiora reservo ?

Num fletu ingemuit nostro ? num lumina flexit ? 370 Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem

est?
Quae quibus anteferam ? Iam iam nec maxima Iuno,
Nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem

Excepi et regni demens in parte locavi; 375 Amissam classem, socios a morte reduxi.

"Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, Nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso Interpres divum fert horrida iussa per auras.

Scilicet is superis labor est, ea cura quietos 380 Sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello;

I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
Supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido

Saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, 385 Et, cum frigida mors anima seduxerit artus,

Omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.
Audiam, et haec Manes veniet mihi fama sub imos."

His medium dictis sermonem abrumpit, et auras

Aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, 390 Linquens multa metu cunctantem et multa parantem

Dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra
Marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem

Solando cupit et dictis avertere curas, 395 Multa gemens magnoque animum labefactus amore,

Iussa tamen divum exsequitur, classemque revisit.
Tum vero Teucri incumbunt et litore celsas
Deducunt toto naves. Natat uncta carina,

Frondentesque ferunt remos et robora silvis 400 Infabricata, fugae studio.

Migrantes cernas, totaque ex urbe ruentes.
Ac velut ingentem formicae farris acervum
Cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt:

It nigrum campis agmen, praedamque per herbas 405 Convectant calle angusto; pars grandia trudunt

Obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt
Castigantque moras; opere omnis semita fervet.

Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,

Quosve dabas gemitus, cum litora fervere late 410 Prospiceres arce ex summa, totumque videres

Misceri ante oculos tantis clamoribus aequor ?
Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis ?
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando

420

Cogitur, et supplex animos summittere amori, 415 Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

“Anna, vides toto properari litore? Circum
Undique convenere; vocat iam carbasus auras,
Puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
Et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum
Exsequere, Anna, mihi:-solam nam perfidus ille
Te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
Sola viri molles aditus et tempora noras

I, soror, atque hostem supplex adfare superbum; 425 Non ego cum Danais Troianam exscindere gentem

Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi,
Nec patris Anchisae cinerem Manesve revelli:
Cur mea dicta neget duras demittere in aures ?

Quo ruit ? extremum hoc miserae det munus amanti: 430 Exspectet facilemque fugam ventosque ferentes.

Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
Nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat;
Tempus inane peto, requiem spatiumque furori,

Dum mea me victam doceat fortuna dolere.
435 Extremam hanc oro veniam, - miserere sororis

Quam mihi cum dederis, cumulatam morte remittam."

Talibus orabat, talesque miserrima fletus
Fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur
Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;
Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures.
Ac velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant; it stridor, et altae

Consternunt terram concusso stipite frondes;
445 Ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras

Aetherias, tantum radice in Tartara tendit :

440

Haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas;

Mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes. 450 Tum vero infelix fatis exterrita Dido

Mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, •
Vidit, turicremis cum dona imponeret aris —

Horrendum dictu ! — latices nigrescere sacros 455 Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.

Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori..
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
Coniugis antiqui, miro quod honore colebat,

Velleribus niveis et festa fronde revinctum : 46 Hinc exaudiri voces et verba vocantis

Visa viri, nox cum terras obscura teneret;
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Saepe queri et longas in fletum ducere voces;

Multaque praeterea vatum praedicta piorum
465 Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem

In somnis ferus Aeneas; semperque relinqui.
Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam et Tyrios deserta quaerere terra.

Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, 470 Et solem geminum et duplices se ostendere Thebas;

Aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes
Armatam facibus matrem et serpentibus atris
Cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.

Ergo ubi concepit furias evicta dolore
475 Decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque

Exigit, et, maestam dictis aggressa sororem,
Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat:

“Inveni, germana, viam, — gratare sorori —
Quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.

480 Oceani finem iuxta solemque cadentem

Ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas
Axem umero torquet stellis ardentibus aptum ;
Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,

Hesperidum templi custos, epulasque draconi 485 • Quae dabat et sacros servabat in arbore ramos,

Spargens umida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes,
Quas velit, ast aliis duras im mittere curas;

Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; 490 Nocturnosque ciet Manes; mugire videbis

Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
Dulce caput, magicas invitam accingier artes.

Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
495 Erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit

Impius, exuviasque omnes, lectumque iugalem,
Quo perii, superimponas; abolere nefandi
Cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.”

Haec effata silet, pallor simul occupat ora.
500 Non tamen Anna novis praetexere funera sacris

Germanam credit, nec tantos mente furores
Concipit, aut graviora timet quam morte Sychaei.
Ergo iussa parat.

At regina, pyra penetrali in sede sub auras 505 Erecta ingenti taedis atque ilice secta,

Intenditque locum sertis et fronde coronat
Funerea; super exuvias ensemque relictum
Effigiemque toro locat, haud ignara futuri.

Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
510 Ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque

Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni,

« PreviousContinue »