Page images
PDF
EPUB

200

Luce sedet custos aut summi culmine tecti,
Turribus aut altis, et magnas territat urbes,
Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.

Haec tum multiplici populos sermone replebat 190 Gaudens et pariter facta atque infecta canebat:

Venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
Cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere

Regnorum immemores turpique cupidine captos. 195 Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.

Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
Incenditque animum dictis atque aggerat iras.

Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
Templa Iovi centum latis immania regnis,
Centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,
Excubias divum aeternas, pecudumque cruore
Pingue solum et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi et rumore accensus amaro

Dicitur ante aras media inter numina divum 205 Multa Iovem manibus supplex orasse supinis :

“Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis Gens epulata toris Lenaeum libat honorem, Aspicis haec ? an te, genitor, cum fulmina torques,

Nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes 210 Terrificant animos et inania murmura miscent ?

Femina, quae nostris errans in finibus urbem
Exiguam pretio posuit, cui litus arandum
Cuique loci leges dedimus, conubia nostra

Reppulit ac dominum Aenean in regna recepit. 215 Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,

Maeonia mentum mitra crinemque madentem
Subnixus, rapto potitur; nos munera templis
Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem."

220

Talibus orantem dictis arasque tenentem
Audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
Regia et oblitos famae melioris amantes.
Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:
"Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis,

Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc 225 Exspectat, fatisque datas non respicit urbes,

Adloquere et celeres defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
Promisit Graiumque ideo bis vindicat armis ;

Sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem 230 Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri

Proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
Si nulla accendit tantarum gloria rerum
Nec super ipse sua molitur laude laborem,

Ascanione pater Romanas invidet arces ? 235 Quid struit ? aut qua spe, inimica in gente, moratur,

Nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto."

Dixerat. Ille patris magni parere parabat

Imperio; et primum pedibus talaria nectit
240 Aurea, quae sublimem alis sive aequora supra

Seu terram rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit; hac animas ille evocat Orco
Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit,

Dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. 245 Illa fretus agit ventos, et turbida tranat

Nubila. Iamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit,
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris

Piniferum caput et vento pulsatur et imbri; 250 Nix umeros infusa tegit; tum flumina mento

Praecipitant senis, et glacie riget horrida barba,

Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
Constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas

Misit, avi similis, quae circum litora, circum 255 Piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.

Haud aliter terras inter caelumque volabat
Litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat
Materno veniens ab avo Cyllenia proles.

Ut primum alatis tetigit magalia plantis, 260 Aenean fundantem arces ac tecta novantem

Conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva
Ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena
Demissa ex umeris, dives quae munera Dido

Fecerat et tenui telas discreverat auro.
265 Continuo invadit : “Tu nunc Karthaginis altae

Fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
Exstruis ? heu regni rerumque oblite tuarum !
Ipse deum tibi me claro demittit Olympo

Regnator, caelum et terras qui numine torquet; 270 Ipse haec ferre iubet celeres mandata per auras:

Quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris ?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum
Nec super ipse tua moliris laude laborem,

Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
275 Respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus

Debentur.” Tali Cyllenius ore locutus
Mortales visus medio sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, 280 Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.

Ardet abire fuga dulcesque relinquere terras,
Attonitus tanto monitu imperioque deorum.
Heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem
Audeat adfatu? quae prima exordia sumat ?

285 Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,

In partesque rapit varias perque omnia versat.
Haec alternanti potior sententia visa est :
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
Classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
Arma parent, et, quae rebus sit causa novandis,
Dissimulent; sese interea, quando optima Dido
Nesciat et tantos rumpi non speret amores,
Temptaturum aditus, et quae mollissima fandi

Tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes 295 Imperio laeti parent ac iussa facessunt.

290

At regina dolos — quis fallere possit amantem ?-
Praesensit, motusque excepit prima futuros,
Omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti

Detulit armari classem cursumque parari.
300 Saevit inops animi, totamque incensa per urbem

Bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
Orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.

Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: 305

“Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
Posse nefas, tacitusque mea decedere terra ?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
Nec moritura tenet crudeli funere Dido?

Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
310 Et mediis properas aquilonibus ire per altum,

Crudelis ? Quid ? si non arva aliena domosque
Ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus aequor ?
Mene fugis ? Per ego has lacrimas dextramque tuam

te 315 Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui

Per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
Dulce meum, miserere domus labentis et istam,

Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. 320 Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni

Odere, infensi Tyrii; te propter eundem
Exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,
Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes ?

Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. 325 Quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater

Destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
Ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula

Luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
330 Non equidem omnino capta ac deserta viderer.”

Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat Lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: "Ego te, quae plurima fando

Enumerare vales, numquam, regina, negabo
335 Promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae,

Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
Speravi ne finge — fugam, nec coniugis umquam
Praetendi taedas aut haec in foedera veni.
Me si fata meis paterentur ducere vitam
Auspiciis et sponte mea componere curas,
Urbem Troianam primum dulcesque meorum
Reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,

Et recidiva manu posuissem Pergama victis. 345

Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes;
Hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,
Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,

FRIEZE'S AENEID

.8

« PreviousContinue »