Page images
PDF
EPUB

90

[ocr errors]

Quam simul ac tali persensit peste teneri
Cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
Talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis :
“Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis

Tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen, 95

Una dolo divum si femina victa duorum est.
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
Suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto ?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
Exercemus? habes, tota quod mente petisti :
Ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
Auspiciis; liceat Phrygio servire marito,

Dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae." 105

Olli -- sensit enim simulata mente locutam,
Quo regnum Italiae Libycas averteret oras
Sic contra est ingressa Venus : “ Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello?
Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur;
Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
Esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
Miscerive probet populos, aut foedera iungi.
Tu coniunx; tibi fas animum temptare precando.

Perge; sequar.” Tum sic excepit regia Iuno: 115 “Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione, quod

instat,
Confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
Extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
Dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,

IIO

I 20

[graphic][ocr errors][merged small]

Desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca ;

Speluncam Dido dux et Troianus eandem
125 Devenient. Adero et, tua si mihi certa voluntas,

Conubio iungam stabili propriamque dicabo.
Hic hymenaeus erit.” Non adversata petenti
Adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit. 130 It portis iubare exorto delecta iuventus;

Retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi

Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro 135 Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

Aurea purpuream subnectit fibula vestem. 140 Nec non et Phrygii comites et laetus lulus

Incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnes
Infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

Deserit ac Delum maternam invisit Apollo 145 Instauratque choros, mixtique altaria circum

Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
Ipse iugis Cynthi graditur, mollique fuentem
Fronde premit crinem fingens atque implicat auro,

Tela sonant umeris : haud illo segnior ibat 150 Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.

Postquam altos ventum in montes atque invia lustra,
Ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae
Decurrere iugis; alia de parte patentes

160

Transmittunt cursu campos atque agmina cervi 155 Pulverulenta fuga glomerant montesque relinquunt.

At puer Ascanius mediis in vallibus acri
Gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

Interea magno misceri murmure caelum
Incipit ; insequitur commixta grandine nimbus;
Et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros

Tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. 165 Speluncam Dido dux et Troianus eandem

Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Iuno
Dant signum ; fulsere ignes et conscius aether
Conubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae.

Ille dies primus leti primusque malorum
170 Causa fuit; neque enim specie famave movetur

Nec iam furtivum Dido meditatur amorem ;
Coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,

Fama, malum qua non aliud velocius ullum : 175

Mobilitate viget, viresque adquirit eundo;
Parva metu primo; mox sese attollit in auras,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira inritata deorum,

Extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem 180 Progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, Monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore

plumae,
Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,
Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.

Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, 185 Stridens, nec dulci declinat lumina somno;

« PreviousContinue »