Page images
PDF
EPUB

Cernimus adstantes nequiquam lumine torvo
Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentes,

Concilium horrendum : quales cum vertice celso 680 Aëriae quercus, aut coniferae cyparissi

Constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
Praecipites metus acer agit quocumque rudentes
Excutere, et ventis intendere vela secundis.
Contra iussa monent Heleni, Scyllam atque Charyb-

dim
685 Inter, utramque viam leti discrimine parvo

Ni teneant cursus certum est dare lintea retro.
Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
Missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo

Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem. 690 Talia monstrabat relegens errata retrorsus

Litora Achaemenides, comes infelicis Ulixi.

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
Plemyrium undosum; nomen dixere priores

Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem 695 Occultas egisse vias subter mare; qui nunc

Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Iussi numina magna loci veneramur; et inde
Exsupero praepingue solum stagnantis Helori.

Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni 700 Radimus, et fatis numquam concessa moveri

Apparet Camarina procul campique Geloi,
Immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxima longe

Moenia, magnanimum quondam generator equorum; 705 Teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,

Et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.
Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
Accipit. Hic pelagi tot tempestatibus actus,

Heu genitorem, omnis curae casusque levamen, 710 Amitto Anchisen. Hic me, pater optime, fessum

Deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis !
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.

Hic labor extremus, longarum haec meta viarum. 715 Hinc me digressum vestris deus appulit oris.

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
Fata renarrabat divum, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QUARTUS

At regina gravi iamdudum saucia cura
Vulnus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat

Gentis honos; haerent infixi pectore vultus 5 Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.

Postera Phoebea lustrabat lampade terras
Umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
Cum sic unanimam adloquitur male sana sororem :
“Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent !
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes,
Quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis !
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
lactatus fatis ! quae bella exhausta canebat !
Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit;
Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
Huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
Coniugis et sparsos fraterna caede Penates,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Impulit. Adgnosco veteris vestigia flammae.

15

20

25

30

35

40

Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentes umbras Erebi noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
Abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.”
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: “O luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua maerens carpere iuventa,
Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris?
Id cinerem aut Manes credis curare sepultos?
Esto, aegram nulli quondam flexere mariti,
Non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit : placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis ?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello
Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas?
Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
Coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus !
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hospitio, causasque innecte morandi,
Dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,
Quassataeque rates, dum non tractabile caelum.”

His dictis incensum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras

45

50

55

60

70

Exquirunt; mactant lectas de more bidentes
Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae.
Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido
Candentis vaccae media inter cornua fundit,
Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras,
Instauratque diem donis, pecudumque reclusis

Pectoribus inhians spirantia consulit exta. 65 Heu vatum ignarae mentes ! quid vota furentem,

Quid delubra iuvant? Est molles flamma medullas
Interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus.
Uritur infelix Dido totaque vagatur
Urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.

Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
Incipit effari, mediaque in voce resistit;
Nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores

Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. 80 Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim

Luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
Sola domo maeret vacua, stratisque relictis
Incubat. Illum absens absentem auditque videtque,

Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, 85 . Detinet, infandum si fallere possit amorem.

Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
Exercet, portusve aut propugnacula bello
Tuta parant ; pendent opera interrupta minaeque
Murorum ingentes aequataque machina caelo.

« PreviousContinue »