Page images
PDF
EPUB

VI. 745.] Anchises discourses of the Divine Life. 179

securos latices et longa oblivia potant.

715

[has equidem memorare tibi atque ostendere coram,] jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, quo magis Italia mecum laetere reperta.'

720

'O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est sublimis animas, iterumque ad tarda reverti corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?' 'Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo' suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.

[ocr errors]

Principio caelum ac terras camposque liquentis lucentemque globum Lunae Titaniaque astra spiritus intus alit, totamque infusa per artus

725

mens agitat molem et magno se corpore miscet. inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum, et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. igneus est ollis vigor et caelestis origo

seminibus, quantum non noxia corpora tardant,

730

terrenique hebetant artus moribundaque membra. hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque

auras

dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.

quin et supremo cum lumine vita reliquit,

non tamen omne malum miseris nec funditus omnes

corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
multa diu concreta modis inolescere miris.
ergo exercentur poenis, veterumque malorum
supplicia expendunt: aliae panduntur inanes
suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
infectum eluitur scelus, aut exuritur igni ;
quisque suos patimur Manes; exinde per amplum
mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
donec longa dies, perfecto temporis orbe,

724 terram. R. 731 corpora noxia. R.

743 & 744 after 747 R.

734

735

740

745

respiciunt. Vulg.

concretam exemit labem, purumque relinquit aetherium sensum atque auraï simplicis ignem. has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, scilicet immemores supera ut convexa revisant, rursus et incipiant in corpora velle reverti.'

Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam conventus trahit in medios turbamque sonantem, et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit adversos legere, et venientum discere vultus.

750

755

760

Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, inlustris animas nostrumque in nomen ituras, expediam dictis, et te tua fata docebo. ille, vides, pura juvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia conjunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.

• Proxumus ille Procas, Trojanae gloria gentis, et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis

765

egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 770 qui juvenes ! quantas ostentant, aspice! vires, atque umbrata gerunt civili tempora quercu! hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam, hi Collatinas imponent montibus arces,

Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque. 775 haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.

[ocr errors]

Quin et avo comitem sese Mavortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater

[blocks in formation]

VI. 811.]

Shades of Future Roman Heroes.

181

[ocr errors]

educet. Viden, ut geminae stant vertice cristae,
et pater ipse suo superum jam signat honore?
en, hujus, nate, auspiciis illa incluta Roma
imperium terris, animos aequabit Olympo,
septemque una sibi muro circumdabit arces,
felix prole virum: qualis Berecyntia mater
invehitur curru Phrygias turrita per urbes,
laeta deum partu, centum complexa nepotes,
omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.

780

785

790

795

Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli progenies, magnum caeli ventura sub axem. hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arva Saturno quondam, super et Garamantas et Indos proferet imperium: jacet extra sidera tellus, extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas axem humero torquet stellis ardentibus aptum. hujus in adventum jam nunc et Caspia regna responsis horrent divom et Maeotia tellus, et septemgemini turbant trepida ostia Nili. nec vero Alcides tantum telluris obivit, fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu; nec, qui pampineis victor juga flectit habenis, Liber, agens celso Nysae de vertice tigres. et dubitamus adhuc virtute extendere vires,

aut metus Ausonia prohibet consistere terra?

[ocr errors]

Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? Nosco crines incanaque menta regis Romani, primus qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra

800

805

810

787 super. R. 796 Atlans. R. 806 virtutem... factis H.

missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
otia qui rumpet patriae residesque movebit
Tullus in arma viros et jam desueta triumphis
agmina. Quem juxta sequitur jactantior Ancus, 815
nunc quoque jam nimium gaudens popularibus auris.
vis et Tarquinios reges, animamque superbam
ultoris Bruti, fascesque videre receptos?

consulis imperium hic primus saevasque secures
accipiet, natosque pater nova bella moventes
ad poenam pulchra pro libertate vocabit, -
infelix! utcumque ferent ea facta minores,
vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
quin Decios Drusosque procul saevumque securi

[ocr errors]

820

830

aspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825 Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt! aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eoïs. ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella, neu patriae validas in viscera vertite vires; tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, proice tela manu, sanguis meus!

835

840

'Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum, caesis insignis Achivis. eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Trojae, templa et temerata Minervae. quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat? quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem?

[blocks in formation]

quo fessum rapitis, Fabii? tu Maxumus ille es,
unus qui nobis cunctando restituis rem.
excudent alii spirantia mollius aera,

credo equidem, vivos ducent de marmore voltus,
orabunt causas melius, caelique meatus
describent radio, et surgentia sidera dicent:
tu regere imperio populos, Romane, memento;
hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem,
parcere subjectis, et debellare superbos.'

[ocr errors]

845

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, victorque viros supereminet omnes! hic rem Romanam, magno turbante tumultu, sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'

Atque hic Aeneas; una namque ire videbat egregium forma juvenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum, et dejecto lumina voltu :

[ocr errors]

Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem? filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?

850

855

860

870

quis strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso! sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.' tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis : "O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum ; ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra esse sinent. Nimium vobis Romana propago visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent. quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus jactabit alumno.

852

paci. R. 865 qui. R.

863 est. H.

875

« PreviousContinue »