Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1-23-372618

6-27-30

1

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS.

[Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
Carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi

Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis]
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit

Litora, multum ille et terris iactatus et alto
Vi superûm saevae memorem Iunonis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
Inferretque deos Latio: genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens regina deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantaene animis coelestibus irae?
Urbs antiqua fuit - Tyrii tenuere coloni-,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli,
Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo: hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
Hinc populum late regem belloque superbum
Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis...
Nec dum etiam causae irarum saevique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores

[blocks in formation]

30

35

40

45

His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, Arcebat longe Latio; multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum. antae molis erat Romanam condere gentem. Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, Quum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus, Haec secum:,,Mene incepto desistere victam, ,,Nec posse Italia Teucrorum avertere regem? ,,Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem ,Argivûm atque ipsos potuit submergere ponto ,Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?. „Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, ,,Disiecitque rates evertitque aequora ventis; ,,Illum exspirantem transfixo pectore flammas ,,Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. ,,Ast ego, quae divûm incedo regina, Iovisque ,,Et soror et coniux, una cum gente tot annos ,,Bella gero? Et quisquam numen Iunonis adorat ,,Praeterea, aut supplex aris imponet honorem ?" Talia flammato secum dea corde volutans Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro Luctantes ventos tempestatesque sonoras Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes, magno cum murmure montis, Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce, Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras: Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens, molemque et montes insuper altos. Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo Et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: ,,Aeole-namque tibi divûm pater atque hominum rex 65 ,,Et mulcere dedit fluctus et tollere vento-,

90

50

55

60

60

,,Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
,,Ilium in Italiam portans victosque Penates:
,,Incute vim ventis submersasque obrue puppes,
,,Aut age diversos et disiice corpora ponto.
,,Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
,,Quarum, quae forma pulcherrima Deïopea,
,Connubio iungam stabili propriamque dicabo,
,,Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
,,Exigat et pulchra faciat te prole parentem."

[ocr errors]

70

75

80

85

Aeolus haec contra:,,Tuus, o regina, quid optes,
,,Explorare labor, mihi iussa capessere fas est.
,,Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
,,Concilias, tu das epulis accumbere divúm,
,Nimborumque facis tempestatumque potentem."
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus, ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque e sedibus imis
Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus..
Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes coelumque diemque
Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra;
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: ,,0 terque quaterque beati,

[ocr errors]

,Quîs ante ora patrum Troiae sub moenibus altis ,,Contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis, ,,Tydide, mene Iliacis occumbere campis ,,Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra: ,,Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens ,,Sarpedon, ubi tot Simois. correpta sub undis ,,Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit ?" Talia iactanti stridens Aquilone procella Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; tum proram avertit et undis

90

90

95

100

« PreviousContinue »