Praktisches Pandektenrecht, Volume 1

Front Cover
Stahel, 1860 - Roman law
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 14 - Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. nam cum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea, quae sine ullo scripto populus probavit, tenebunt omnes: nam quid interest suffragio populus voluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis?
Page 258 - ... et sive in praesenti contractu sive etiam praecedat: sed et futurae obligationis nomine dari possunt: sed et non solvendae omnis pecuniae causa, verum etiam de parte eius: et vel pro civili obligatione vel honoraria vel tantum naturali.
Page 127 - Et in eodem loco singulos habere domicilium non ambigitur, ubi quis larem rerumque ac fortunarum suarum summam constituit, unde rursus non sit discessurus, si nihil avocet, unde cum profectus est, peregrinari videtur, quo si rediit, peregrinari jam destitit, Cod.
Page 287 - Si debitor res suas duobus simul pignori obligaverit ita, ut utrique in solidum obligatae essent, singuli in solidum adversus extraneos Serviana utentur: inter ipsos autem si quaestio moveatur, possidentis meliorem esse condicionem: dabitur enim possidenti haec exceptio: „si non convenit, ut eadem res mihi quoque pignori esset.
Page 208 - Si cui simplicius via perfundum cuiuspiam cedatur vel relinquatur, in infinito, videlicet per quamlibet eius partem, ire agere licebit, civiliter modo: nam quaedam in sermone tacite excipiuntur. Non enim per villam ipsam nec per medias vineas ire agere sinendus est, cum id aeque commode per alteram partem facere possit minore servientis fundi detrimento.
Page 139 - Titii faceret, nihil agetur; nam et si procuratori meo rem tradideris ut meam faceres, is hac mente acceperit ut suam faceret, nihil agetur.
Page 14 - Quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legislatoris , sed etiam tácito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.
Page 287 - ... pignus habeant obligatum. sed uterque, si cum possessore agat, quemadmodum? utrum de parte quisque an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? quod erit dicendum, si eodem die pignus utrique datum est separatim: sed si simul illi et illi, si hoc actum est, uterque recte in solidum aget, si minus, unusquisque pro parte.
Page 139 - ... procuratori meo hoc animo rem tradiderit, ut mihi acquirat, > ille quasi sibi acquisiturus acceperit, nihil agit in sua persona, • sed mihi acquirit...
Page 280 - ... ille, cuius nomen tibi pignori datum est, nisi ei cui debuit solvit nondum certior a te de obligatione tua factus, utilibus actionibus satis tibi facere compelletur, quatenus tamen ipse debet

Bibliographic information