The last six books of the Æneid, and the Georgics

Front Cover
Ginn, 1897
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 195 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Page 142 - Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo ; non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae...
Page 40 - Hanc multos florentem annos rex deinde superbo imperio et saevis tenuit Mezentius armis. Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni effera? di capiti ipsius generique reservent! Mortua quin etiam iungebat corpora vivis 485 componens manibusque manus atque oribus ora, tormenti genus, et sanie taboque fluentes complexu in misero longa sic morte necabat.
Page 193 - Lenaee, vocat pecorisque magistris velocis iaculi certamina ponit in ulmo, 530 corporaque agresti nudant praedura palaestrae. hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
Page 37 - Talibus inter se dictis ad tecta subibant pauperis Euandri passimque armenta videbant 360 Romanoque foro et lautis mugire Carinis. Ut ventum ad sedes : ' Haec,' inquit, ' limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo rebusque veni non asper egenis.
Page 154 - Troia.' olli subridens hominum rerumque repertor : es germana Iovis Saturnique altera proles : 830 irarum tantos volvis sub pectore fluctus. verum age et inceptum frustra submitte furorem : do quod vis, et me victusque volensque remitto. sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit ; commixti corpore tantum subsident Teucri ; morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnes uno ore Latinos.
Page 223 - Caicus, 370 et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis. postquam est in thalami pendentia pumice tecta perventum et nati fletus cognovit...
Page 215 - Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et pinguis hortos quae cura colendi ornaret canerem...
Page 24 - ... aequore campi exercebat equos curruque in bella ruebat. Ipse inter primos praestanti corpore Turnus vertitur arma tenens, et toto vertice supra est. cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram 785 sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis : tam magis ilia fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
Page 169 - Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi sol aureus astra. quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni...

Bibliographic information