Page images
PDF
EPUB

LATIN M-ELEMENTARY SIGHT TRANSLATION OF

Wednesday

PROSE

10.45 a. m.-12.30 p. m. Read the passage through two or three times before beginning to write the translaThe translation should be exact, but clear and idiomatic English is required. Translate into English:

tion.

THE CONFIDENCE OF POMPEY BEFORE THE BATTLE OF PHARSALIA Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium hortatu statuerat proelio decertare. Namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat, priusquam concurrerent acies, fore uti exercitus Caesaris pelleretur. Id cum essent plerique admirati, "Scio me," inquit, "paene incredibilem rem polliceri; sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo in proelium prodeatis. Persuasi equitibus nostris (idque mihi facturos confirmaverunt) ut, cum propius sit accessum, dextrum Caesaris cornu ab latere aperto aggrederentur et circumventa ab tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent quam a nobis telum in hostem iaceretur. Ita sine periculo legionum et paene sine vulnere bellum conficiemus. Id autem difficile non est, cum tantum equitatu valeamus." Simul denuntiavit, ut essent animo parati in posterum et, quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe cogitavissent, ne reliquorum opinionem fallerent. Hunc Labienus excepit et, cum Caesaris copias despiceret, Pompei consilium summis laudibus efferret, "Noli," inquit, "existimare, Pompei, hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamque devicerit. Perexigua pars illius exercitus superest." -CAESAR, De Bello Civili, 86, 87.

1910

LATIN M-ELEMENTARY SIGHT TRANSLATION OF

Wednesday

PROSE

10.45 a. m.-12.30 p. m. Read the passage through several times before beginning to write the translation. The translation should be exact, but in clear and idiomatic English.

Translate into English:

ACYLLA IS OCCUPIED BY CAESAR'S TROOPS

Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla, civitate libera, ad Caesarem veniunt seque paratos, quaecumque imperasset, et libenti animo facturos pollicentur; tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent; se frumentum communis salutis gratia subministraturos (furnish). Quibus rebus facile a Caesare impetratis praesidioque dato, C. Messium Acyllam iubet proficisci. Quibus rebus cognitis Considius Longus, qui Hadrumeti cum duabus legionibus et equitibus DCC praeerat, celeriter ibi parte praesidii relicta cum VIII cohortibus ad Acyllam ire contendit. Messius celerius itinere confecto prior Acyllam cum cohortibus pervenit. Considius interim, cum ad urbem cum copiis accessisset et animadvertisset praesidium Caesaris ibi esse, non ausus periculum suorum facere nulla re gesta rursus se Hadrumetum recepit; deinde, paucis post diebus equestribus copiis a Labieno adductis, rursus Acyllitanos castris positis obsidere incepit.-Bell. Af. xxxiii.

100

LATIN P

ADVANCED SIGHT TRANSLATION OF PROSE

LATIN P-ADVANCED SIGHT TRANSLATION OF PROSE

Thursday, June 21, 1906

9-11 a. m.

Translate into English:

THE PUNISHMENT OF PARRICIDES DISCUSSED Prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges, quibus hodie quoque utuntur, scripsit. Is cum interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit, quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt, ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae a maleficio summoverentur. Insui (sew up in) voluerunt in culleum (leather bag) vivos atque ita in flumen deici. O singularem sapientiam, iudices! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint, ut, qui eum necasset, unde ipse natus esset, careret iis rebus omnibus, ex quibus omnia nata esse dicuntur? Noluerunt feris corpus obicere, ne bestiis quoque, quae tantum scelus attigissent, immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere, ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent, quo cetera, quae violata sunt, expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam vulgare est, cuius partem ullam reliquerint. Etenim quid tam est commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita moriuntur, ut eorum ossa terra non tangat, ita iac tantur fluctibus, ut numquam abluantur, ita postremo eiciuntur, ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant. -Cicero, Pro Roscio Amerino, 70-72

LATIN P-ADVANCED SIGHT TRANSLATION OF PROSE Thursday

9-11 a. m.

Read the passage through two or three times before beginning to write the translation. The translation should be exact; but clear and idiomatic English is required.

Translate into English:

Two REMARKABLE DREAMS

Quid? illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere? Unum de Simonide: Qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo quem sepultura adfecerat; si navigavisset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent. Alterum ita traditum, clarum admodum somnium. Cum duo quidam. Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem (inn-keeper) devertisse, ad hospitem (i. e., a friend) alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte (i. e., the time of the first sleep) visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio surrexisse; dein cum se conlegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse; tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum (cart) a caupone esse coniectum et supra stercus (dung) iniectum; petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero eum somnio commotum mane bubulco (carter) praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta poenas dedisse.

Cicero, De Divinatione, I, 56–57.

« PreviousContinue »