Page images
PDF
EPUB

The Trojans were sailing from Sicily when Juno

saw them, and remembering the vengeance Pallas once

took on the Greek fleet,

was vexed to

think that hitherto she

little.

Si quà fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audîerat, Tyrias olim quæ verteret arces.
Hinc populum, latè regem belloque superbum,
Venturum excidio Libyæ; sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis-
Necdum etiam causæ irarum sævique dolores
Exciderant animo. Manet alta mente repôstum
Judicium Paridis, spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
His accensa super-jactatos æquore toto
Troas, reliquias Danaûm atque immitis Achilli,
Arcebat longè Latio: multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculæ telluris in altum

20

25

30

Vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant; 35
Quum Juno, æternum servans sub pectore vulnus,
Hæc secum: 66 Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem
Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto, 40
Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei?

had done so Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque æquora ventis :
Illum exspirantem transfixo pectore flammas
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quæ Divûm incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, unā cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Junonis adoret,
Præterea, aut supplex aris imponat honorem ?"

Talia flammato secum Dea corde volutans,

45

50

55

Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Æoliam venit. Hìc vasto rex Æolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt. Celsa sedet Æolus arce,
Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras cœlumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60
Hoc metuens; molemque et montes insuper altos
Imposuit; regemque dedit, qui fœdere certo
Et premere et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est:
Æole-namque tibi Divûm pater atque hominum

66

rex

65

70

Et mulcere dedit fluctus et tollere vento-
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates.
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes:
Aut age diversos, et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ ;
Quarum quæ formā pulcherrima, Deïopeiam
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo,
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchrā faciat te prole parentem."

75

She goes to Eolia, the prison of the winds, and applies to Eolus, their king.

She begs him

to wreck the

Trojan fleet, and promises him one of her nymphs

as a wife

he cannot refuse a goddess to

Æolus hæc contrà: "Tuus, o regina, quid optes, Eolus says Explorare labor; mihi jussa capessere fas est. Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra, Jovemque whom he Concilias; tu das epulis accumbere Divûm, Nimborumque facis tempestatumque potentem." 80 Hæc ubi dicta, cavum conversā cuspide montem Impulit in latus ; ac venti, velut agmine facto,

owes his power.

He lets the

winds out of the cave, and

there is a dreadful tempest.

Æneas, seeing nothing but death

before him, wishes he had died

with honour at Troy, like so many of his friends.

Quà data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis

86

Unà Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virûm, stridorque rudentum.
Eripiunt subitò nubes cœlumque diemque
Teucrorum ex oculis : ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther; 90
Præsentemque viris intentant omnia mortem.

Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra.
Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: “O terque quaterque beati,
Queis ante ora patrum, Trojæ sub mœnibus altis, 95
Contigit oppetere ! o Danûam fortissime gentis,
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā !
Sævus ubi telo Æacidæ jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virum, galeasque, et fortia corpora volvit."
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi: tum prora avertit, et undis
stranded on Dat latus : insequitur cumulo præruptus aquæ mons.

The storm grows worse: the ships are dashed on

rocks,

sand-banks,

or spring leaks, and one is lost.

100

Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
Terram inter fluctūs aperit; furit æstus arenis. 107
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet—
Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, Aras,
Dorsum immane mari summo. Tres Eurus ab alto
In brevia et syrtes urget, miserabile visu,
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Orontem,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

III

In puppim ferit: excutitur pronusque magister 115

Volvitur in caput: ast illam ter fluctus ibidem

Torquet agens circùm, et rapidus vorat æquore

vortex.

Apparent rari nantes in gurgite vasto,

Arma virûm, tabulæque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ, 120
Et quã vectus Abas, et quã grandævus Aletus,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
Prospiciens, summā placidum caput extulit undā.
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem,
Fluctibus oppressos Troas cœlique ruinā.
Nec latuere doli fratrem Junonis, et iræ.

125

130

Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia

fatur :

"Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

Jam cœlum terramque, meo sine numine, Venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?

136

140

Quos ego-Sed motos præstat componere fluctūs :
Pòst mihi non simili pœnā commissa luetis.
Maturate fugam, regique hæc dicite vestro—
Non illi imperium pelagi, sævumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos. Illa se jactet in aulā
Æolus, et clauso ventorum carcere regnet."
Sic ait, et dicto citiùs tumida æquora placat,
Collectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoë, simul et Triton adnixus, acuto
Detrudunt naves scopulo: levat ipse tridenti;
Et vastas aperit syrtes, et temperat æquor,

145

[blocks in formation]

The Trojans find a convenient harbour with a cave at the

land and

prepare a meal.

Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo quum sæpe coorta est
Seditio, sævitque animis ignobile vulgus ;
Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat :
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum
quem

Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.

151

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora post

quam

Prospiciens genitor, cœloque invectus aperto,
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

155

160

Defessi Æneadæ, quæ proxima, litora cursu Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum end. They Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinūs scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur In cœlum scopuli, quorum sub vertice latè Æquora tuta silent: tum silvis scena coruscis 164 Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbrā. Fronte sub adversā scopulis pendentibus antrum—Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxoNympharum domus : hìc fessas non vincula naves Ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. Huc septem Æneas collectis navibus omni

170

Ex numero subit; ac, magno telluris amore
Egressi, optată potiuntur Troës arenā,
Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primùm silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circùm
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma

175

« PreviousContinue »