Page images
PDF
EPUB

20

Si quà fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audîerat, Tyrias olim quæ verteret arces.
Hinc populum, latè regem belloque superbum,
Venturum excidio Libyæ ; sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis--
Necdum etiam causæ irarum sævique dolores 25
Exciderant animo. Manet altā mente repôstum
Judicium Paridis, spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
His accensa super-jactatos æquore toto
Troas, reliquias Danaûm atque immitis Achilli, 30
Arcebat longè Latio : multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.

Tantæ molis erat Romanam condere gentem.
The Trojans

Vix e conspectu Siculæ telluris in altum were sailing from Sicily

Vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant; 35 when Juno Quum Juno, æternum servans sub pectore vulnus, and remem- Hæc secum : “Mene incepto desistere victam, bering the

Nec posse Italiā Teucrorum avertere regem ? took on the Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem Greek fleet,

Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto, 40 think that

Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei ?

psa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque æquora ventis :
Illum exspirantem transfixo pectore flammas
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. 45
Ast ego, quæ Divûm incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, unā cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Junonis adoret,
Præterea, aut supplex aris imponat honorem ?”

Talia flammato secum Dea corde volutans, 50

vengeance Pallas once

was vexed to

hitherto she had done so little.

[ocr errors]

to wreck the

rex

Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, She goes to

Æolia, the Æoliam venit. Hic vasto rex Æolus antro

prison of the

winds, and Luctantes ventos tempestatesque sonoras

applies to Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.

Æolus, their

king. Illi indignantes magno cum murmure montis 55 Circum claustra fremunt. Celsā sedet Æolus arce, Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras cælumque profundum Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60 Hoc metuens; molemque et montes insuper altos Imposuit; regemque dedit, qui foedere certo Et premere et laxas sciret dare jussus habenas. Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est : “Æole—namque tibi Divûm pater atque hominum She begs him

65 Trojan fleet, Et mulcere dedit fluctūs et tollere vento

and promises

him one of Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,

her nymphs Ilium in Italiam portans victosque Penates. Incute vim ventis, submersasque obrue puppes : Aut age diversos, et disjice corpora ponto. 70 Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ ; Quarum quæ formā pulcherrima, Deropeiam Connubio jungam stabili, propriamque dicabo, Omnes ut tecum meritis pro talibus annos Exigat, et pulchrā faciat te prole parentem.” 75

Æolus hæc contrà : “Tuus, o regina, quid optes, Æolus says Explorare labor; mihi jussa capessere fas est. Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra, Jovemque whom he

goddess to Concilias; tu das epulis accumbere Divûm, Nimborumque facis tempestatumque potentem.” 80

Hæc ubi dicta, cavum conversā cuspide montem He lets the Impulit in latus ; ac venti, velut agmine facto, the cave, and

as a wife

he cannot refuse a

owes his power.

winds out of

there is a dreadful tempest.

but death

had died

his fricnds.

Quà data porta, ruunt, et terras turbine perflant.

Incubuere mari, totumque a sedibus imis Æneas, see Und Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis ing nothing

Africus, et vastos volvunt ad litora fluctūs. 86 before him, wishes he Insequitur clamorque virûm, stridorque rudentum. with honour Eripiunt subitò nubes cælumque diemque at Troy, like Teucrorum ex oculis : ponto nox incubat atra. so many of

Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther ; 90
Præsentemque viris intentant omnia mortem.

Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra.
Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert : “O terque quaterque beati,
Queis ante ora patrum, Trojæ sub monibus altis, 95
Contigit oppetere ! o Danûam fortissime gentis,
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā !
Sævus ubi telo Æacidæ jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon ; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virûm, galeasque, et fortia corpora volvit.”

Talia jactanti stridens Aquilone procella the ships are

Velum adversa ferit, fluctūsque ad sidera tollit.

Franguntur remi : tum prora avertit, et undis rocks,

Dat latus : insequitur cumulo præruptus aquæ mons. sand-banks, or spring Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens leaks, and

Terram inter fluctūs aperit; furit æstus arenis. 107
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet-
Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, Aras,
Dorsum immane mari summo. Tres Eurus ab alto
In brevia et syrtes urget, miserabile visu,
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Orontem,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit : excutitur pronusque magister 115

100

The storm grows worse:

dashed on

stranded on

one is lost.

III

rises frorn

dismisses the winds with threats.

Volvitur in caput : ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circùm, et rapidus vorat æquore

vortex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto,
Arma virûm, tabulæque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ, 120
Et quā vectus Abas, et quā grandævus Aletus,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum,

Neptune
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 125 the deep and
Stagna refusa vadis, graviter commotus ; et alto
Prospiciens, summā placidum caput extulit undā.
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem,
Fluctibus oppressos Troas cælique ruinā.
Nec latuere doli fratrem Junonis, et iræ.

130 Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia

fatur :
‘Tantane vos generis tenuit fiducia vestri ?
Jam cælum terramque, meo sine numine, Venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles ?
Quos ego—Sed motos præstat componere fluctūs:
Pòst mihi non simili pænā commissa luetis. 136
Maturate fugam, regique hæc dicite vestro-
Non illi imperium pelagi, sævumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos. Illā se jactet in aulā 140
Æolus, et clauso ventorum carcere regnet.”
Sic ait, et dicto citiùs tumida æquora placat,

He allays

the storm Collectasque fugat nubes, solemque reducit.

and extriCymothoë, simul et Triton adnixus, acuto

ships. Detrudunt naves scopulo : levat ipse tridenti; 145 Et vastas aperit syrtes, et temperat æquor,

cates the

find a convenient

a cave at the

prepare a meal.

Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo quum sæpe coorta est
Seditio, sævitque animis ignobile vulgus ;
Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat :
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum
quem

151
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant ;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora post-

quam
Prospiciens genitor, coloque invectus aperto, 155

Flectit equos, curruque volans dat lora secundo. The Trojans Defessi Æneadæ, quæ proxima, litora cursu

Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras. harbour with

Est in secessu longo locus : insula portum endi They Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto

160
Frangitur inque sinūs scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur
In cælum scopuli, quorum sub vertice latè
Æquora tuta silent : tum silvis scena coruscis 164
Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbrā.
Fronte sub adversā scopulis pendentibus antrum--
Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo—
Nympharum domus : hìc fessas non vincula naves
Ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Æneas collectis navibus omni 170
Ex numero subit; ac, magno telluris amore
Egressi, optatā potiuntur Troës arenā,
Et sale tabentes artūs in litore ponunt.
Ac primùm silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circùm

175 Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma

« PreviousContinue »